Chrysostomus in Matth..
Quia christus ad accusationes Iudaeorum nihil responderat, per quod posset eum Pilatus ab accusationibus Iudaeorum excusatum habere, aliud machinatur per quod eum liberare possit; unde dicitur per diem autem solemnem consueverat praeses dimittere populo vinctum unum quem voluissent. Origenes in Matth..
Sic enim quasdam gratias praestant gentes eis quos subiciunt sibi, donec confirmetur super eos iugum ipsorum; tamen consuetudo haec aliquando fuit apud Iudaeos: Saul enim non interfecit ionatham, omni populo petente eum ad vitam. Chrysostomus in Matth..
Per hanc autem consuetudinem christum eripere tentavit, ut neque umbram excusationis Iudaei sibi derelinquant. Manifestus homicida in comparatione christi adducitur, de quo sequitur habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur barabbas. Non simpliciter dicit latronem, sed insignem, hoc est in malitia diffamatum. Hieronymus. Iste barabbas in evangelio quod inscribitur iuxta Hebraeos, filius magistri eorum interpretatur, qui propter seditionem et homicidium fuerat condemnatus. Offert autem optionem eis Pilatus dimittendi quem vellent, latronem an iesum, non dubitans iesum potius eligendum; unde sequitur congregatis autem illis, dixit Pilatus: quem vultis dimittam vobis: barabbam, an iesum qui dicitur christus? chrysostomus in Matth..
Quasi dicat: si non vultis sicut innocentem dimittere, saltem condemnatum festivitati donetis. Si enim oportebat in peccatis manifestis existentem dimittere, multo magis in dubiis. Vide autem ordinem conversum. Petitio pro condemnatis solet esse plebis, concessio autem principis; nunc autem contrarium gestum est: princeps enim petit a plebe, et plebs ferocior redditur. Glossa. Quare autem Pilatus ad liberationem christi laboravit, manifestat evangelista cum subdit sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
Remigius. Quae autem invidia fuerit, ioannes manifestat, qui narrat eos dixisse: ecce mundus totus post eum vadit, et si dimittimus eum sic, omnes credent in eum.
Notandum etiam, quia loco eius quod matthaeus dicit an iesum qui dicitur christus? marcus dicit: vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? soli namque reges Iudaeorum ungebantur, et ab ipsa unctione, christi vocabantur.
Chrysostomus in Matth.. Deinde subditur aliud quod sufficiens erat omnes a passione revocare; sequitur enim sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor eius dicens: nihil tibi et iusto illi. Cum demonstratione enim quae erat a rebus et somnus non parvum quid erat. Rabanus. Notandum vero, quia tribunal sedes est iudicis, solium regum, cathedrae magistrorum. In visionibus autem et somniis gentilis viri uxor hoc intellexit quod Iudaei vigilantes nec credere, nec intelligere voluerunt. Hieronymus. Nota etiam, quod gentilibus saepe a deo somnia revelantur, et quod in Pilato et uxore eius iustum dominum confitentibus gentilis populi testimonium sit. Chrysostomus in Matth.. Sed cuius gratia non ipse Pilatus somnium videbat? quia illa magis digna erat: vel quia si Pilatus vidisset, non aequaliter sibi creditum esset; vel forte neque dixisset; propter hoc dispensatur a deo quod mulier vidit, ut manifestum omnibus fieret. Et non simpliciter videt, sed et patitur multa: sequitur enim multa enim passa sum hodie per visum propter eum: ut scilicet a compassione quae erat ad uxorem, desidior fieret vir circa occisionem.
Sed et tempus non parum conferebat; etenim eadem nocte vidit. Augustinus in serm. De passione. Sic ergo iudex terretur in coniuge: et ut crimini Iudaeorum non praebeat in iudicio consensum, pertulit in uxoris afflictione iudicium: iudicatur ipse qui iudicat, et torquetur antequam torqueat. Rabanus. Vel aliter. Nunc demum diabolus intelligens per christum se spolia sua amissurum, sicut primum per mulierem mortem intulerat, ita per mulierem vult christum de manibus Iudaeorum liberare, ne per eius mortem mortis amittat imperium.
Chrysostomus in Matth..
Nihil autem praemissorum christi adversarios movit, quia eos omnino invidia excaecaverat: unde ex propria malitia plebem corrumpunt: et hoc est quod sequitur principes autem sacerdotum, et seniores persuaserunt populo ut peterent barabbam, iesum vero perderent. Origenes in Matth..
Et est videre nunc quomodo populus Iudaeorum a senioribus suis et Iudaicae culturae doctoribus suadetur, et excitatur adversus iesum, ut perdant eum.
Sequitur respondens autem praeses ait illis: quem vultis de duobus dimitti? Glossa. Respondisse autem dicitur Pilatus haec dicens, sive ad ea quae uxor nuntiaverat, sive ad petitionem populi, qui iuxta consuetudinem aliquem in die festo sibi dimitti petebat. Origenes in Matth..
Turbae autem quasi ferae, quae spatiosam ambulant viam, voluerunt sibi barabbam habere solutum: unde subditur at illi dixerunt: barabbam. Ideo gens illa habet seditiones et homicidia et latrocinia, secundum quosdam gentis suae, in rebus quae foris habentur, secundum autem omnes, intus in anima. Ubi enim non est iesus, illic lites et praelia sunt; ubi autem est, ibi sunt omnia bona et pax. Omnes etiam qui Iudaeis sunt similes, vel in dogmate, vel in vita, barabbam sibi solvi desiderant: quicumque enim mala agit, solutus est in corpore eius barabbas, christus autem vinctus; qui autem bona agit, christum habet solutum, barabbam vinctum. Voluit autem Pilatus pudorem tantae iniquitatis eis incurrere; unde sequitur dicit illis Pilatus: quid igitur faciam de iesu qui dicitur christus? non solum autem hoc, sed et mensuram colligere volens impietatis eorum. Illi autem nec hoc erubescunt, quod Pilatus iesum christum esse confitebatur, nec modum impietatis servant, unde sequitur dicunt omnes: crucifigatur; in quo multiplicaverunt impietatis suae mensuram, non solum homicidam postulantes ad vitam, sed etiam iustum ad mortem, et ad mortem turpissimam crucis. Rabanus. Pendentes siquidem in ligno crucifixi, clavibus ad lignum pedibus manibusque confixi, producta morte necabantur, et diu vivebant in cruce, non quia longior vita eligebatur, sed quia mors ipsa protendebatur, ne dolor citius finiretur.
Verum Iudaei de morte pessima cogitabant, sed a domino, non intelligentibus eis, electa erat; ipsam enim crucem diabolo superato erat tamquam trophaeum in frontibus fidelium positurus. Hieronymus.
Cum autem hoc responderent, non statim acquievit, sed iuxta suggestionem uxoris, quae mandaverat nihil tibi et iusto illi, ipse quoque respondit; unde sequitur ait illis praeses: quid enim mali fecit? hoc dicendo Pilatus, absolvit iesum.
Sequitur at illi magis clamabant dicentes: crucifigatur, ut impleretur quod in Psalmo 21, 17 dicitur: circumdederunt me canes multi, congregatio malignantium obsedit me: et illud ieremiae: facta est mihi hereditas mea sicut leo in silva; dederunt super me vocem suam.
Augustinus de cons. Evang.. Saepius autem Pilatus cum Iudaeis egit, volens ut dimitteretur iesus: quod paucissimis verbis testatur matthaeus cum subdit videns Pilatus quia nihil proficiebat, sed magis tumultus fieret: quod non diceret, nisi multum ille conatus fuisset, quamvis tacuerit quoties hoc tentavit ut erueret iesum furori eorum.
Sequitur accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: innocens ego sum a sanguine iusti huius. Remigius. Mos enim erat apud antiquos ut cum vellet quis se ostendere immunem ab aliquo crimine, accepta aqua, lavaret manus suas coram populo. Hieronymus. Pilatus ergo accepit aquam iuxta illud propheticum: lavabo inter innocentes manus meas, quodammodo in hoc contestans, et dicens: ego quidem innocentem volui liberare, sed quoniam seditio oritur, et rebellionis mihi contra caesarem crimen impingitur, innocens sum a sanguine iusti huius. Iudex ergo qui cogitur contra dominum ferre sententiam, non damnat oblatum, sed arguit offerentes, iustum esse pronuntians eum qui crucifigendus est.
Sequitur vos videritis, quasi dicat: ego minister legum sum, vox vestra sanguinem fundit.
Sequitur et respondens universus populus dixit: sanguis eius super nos, et super filios nostros. Perseverat usque in praesentem diem haec imprecatio super Iudaeos, et sanguis domini non aufertur ab eis. Chrysostomus in Matth..
Intuere autem et hic Iudaeorum multam insaniam: eorum enim impetus et perniciosa concupiscentia non permittit eos quae oportet, inspicere, et sibi maledicunt dicentes sanguis eius super nos; quin et ad filios maledictionem attrahunt, dicentes super filios nostros. Sed tamen misericors deus eorum sententiam non firmavit; sed ex eis et eorum filiis suscepit qui poenitentiam egerunt: etenim et Paulus ex ipsis fuit et multa millia eorum qui in hierosolymis crediderunt. Leo Papa in serm. 8 de passione. Excessit ergo Pilati culpam facinus Iudaeorum; sed ipse evasit reatum, qui reliquit proprium iudicium, et in crimen transivit alienum; sequitur enim tunc dimisit illis barabbam, iesum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur. Hieronymus. Sciendum est autem Pilatum Romanis legibus ministrasse, quibus sancitum est ut qui crucifigitur, prius flagellis verberetur. Traditur igitur iesus militibus verberandus, et illud sanctissimum corpus pectusque dei capax flagellis secuerunt. Augustinus in serm. De pass.. Ecce dominus aptatur ad verbera, ecce iam caeditur: rupit sanctam cutem violentia flagellorum; repetitis ictibus crudelia verbera scapularum terga conscindunt. Proh dolor. Iacet extensus ante hominem deus, et supplicium patitur rei in quo nullum peccati vestigium potuit inveniri. Hieronymus. Hoc autem factum est ut, quia scriptum erat: multa flagella peccatorum, illo flagello nos a verberibus liberemur. In lavacro etiam manuum Pilati, gentilium omnia opera purgantur, et ab impietate Iudaeorum nos alieni efficimur. Hilarius in Matth..
Hortantibus autem sacerdotibus populus barabbam elegit, qui interpretatur patris filius, in quo arcanum futurae infidelitatis ostenditur, christo Antichristum peccati filium praeferendo. Rabanus.
Barabbas etiam, qui seditiones faciebat in turbis, dimissus est populo Iudaeorum, idest diabolus, qui usque hodie regnat in eis; et idcirco pacem habere non possunt.