CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(m) Ad secundam quaestionem. Hic dicit quod triplex est ordo intelligibilium. In proposito, hic ordo est ordo posterioris ad prius, ita quod intelligibile potest intelligi esse primam, vel primitate originis sive generationis, vel primitate perfectionis, vel primitate adaequationis, de quibus membris infra patebit.
(n) Loquendo igitur de primo ordine, scilicet originis. Hic Doctor intendit ostendere quid sit primum intelligibile primitate originis respectu intellectus nostri, et praemittit aliqua. , Primum est de conceptu simpliciter simplici, et dicitur conceptus simpliciter simplex, qui non est resolubilis in priores conceptus, sicut ens et passiones entis, et ultimae differentiae,de quibus infra patebit. Hoc sic debet intelligi, quod conceptus simpliciter simplex non est resolubilis in plures quidditativos, ut inferius resolvitur in superius, vel in conceptus quidditativos et qualitativos, sicut definitum resolvitur in conceptum quidditativum, scilicet generis, et qualitativum, scilicet differentiae ; licet enim ultimae differentiae resolvantur in conceptum entis, tamen sunt conceptus simpliciter simplices, quia ens non praedicatur in quid de eis, ut infra patebit quaestione immediate sequenti.
Sed difficultas est, an Deitas sit conceptus simpliciter simplex ? Posset sustineri quod sic, et quod non. Si teneatur quod conceptus simpliciter simplex, dicitur ille qui nullo modo resolvitur in priores conceptus quidditativos,qui vere sint de quidditate illius, et sic Deitas dicit conceptum simpliciter simplicem,quia conceptus entis est simpliciter posterior Deitate, nec est proprie de quidditate ipsius, ut supra exposui dist. 2. quaest. 1. Si vero teneatur, quod ille dicitur conceptus simpliciter simplex, qui non resolvitur in plures conceptus qualescumque, hoc modo Deitas non dicit conceptum simpliciter simplicem, quia resolvitur in conceptum entis, qui licet in se sic non sit prior, est tamen communior, et sic prior ;accipiendo prius, a quo non convertitur subsistendi consequentia, et si non sit de quidditate Dei, tamen dicitur praedicari in quid. Et quomodo hoc intelligatur, supra dixi in d. 2. quaest. 1. exponendo illud argumentum, quod probat, quod non possunt esse plura necesse esse, vide ibi.
Secundo Doctor praemittit aliud, scilicet quod aliud est confusum intelligere, et aliud est confuse ; nam confusum intelligere est intelligere ipsum totum quod est resolubile in plures conceptus ; sed confuse intelligere est intelligere sicut per nomen exprimitur, ut quando cognosco aliquod definitum, puta hominem ; sed distincte intelligere est quando concipitur, sicut exprimit definitionem, ut puta per animal rationale, stat enim quod cognoscam confusum, non tamen confuse, imo distincte, ut cum cognosco hominem sub ratione, qua est animal rationale, cognosco tunc confusum, sed non confuse. Confuse enim est non tantum cognoscere ipsum hominem, sed quod cognoscam, ut praecise est quoddam totum, non cognoscendo secundum partes suas definientes ipsum, quia ut sic cognoscerem distincte.
(o) His praeintellectis. Hic Doctor primo intendit loqui de actuali cognitione confuse intelligendi, et ponit hanc conclusionem : Primum actualiter cognitum confuse ( loquendo de primitate originis ) est species specialissima, cujus singulare efficacius et fortius primo movet sensum, sive sit audibile, sive visibile, sive tangibile. Antequam deducam rationes Doctoris declaro aliqua:
Primo, quod aliquid potest dici singulare respectu speciei specialissimae,et respectu generis proximi, et sic ascendendo. Exemplum, haec albedo dicitur singulare albedinis, hic color dicitur singulare coloris, haec qualitas dicit singulare qualitatis, et hoc ens singulare entis.
Secundo praemitto, quod quando Doctor dicit,quod primum cognitum primitate originis est species specialissima cujus singulare, etc. debet intelligi de singulari illius speciei debite approximato potentiae sensitivae, et omni impedimento remoto,
tam ex parte singularis quam ex parte potentiae.
Tertio praemitto, quod quando singulare movet potentiam exteriorem, causando in ea speciem sensibilem, statim in virtute phantastica causatur species phantasiabilis, quae dicitur phantasma repraesentans ipsum singulare cum conditionibus materialibus, et ipsum phantasma cum sit agens mere naturale ut partialis causa, concurrente intellectu agente, ut alia partiali causa immediate causant speciem intelligibilem repraesentantem naturam illius singularis, praescindendo ab ea omnes conditiones materiales.
Quarto praemitto, quod talis est ordo inter potentiam superiorem et inferiorem, quod quando inferior efficacius movetur ab aliquo objecto, superior etiam efficacius movetur propter ordinem potentiarum. Exemplum, si enim aliqua albedo efficaciter movet potentiam visivam causando speciem sensibilem, efficaciter movetur virtus phantastica recipiendo phantasma albedinis,et illud phantasma efficaciter movet intellectum possibilem, causando speciem intelligibilem albedinis ; stante ergo efficaci motione alicujus singularis, respectu potentiae sensitivae communiter stant aliae motiones superiores.
Quinto praemitto, quod quando Doctor dicit, quod species specialissima primo primilate originis confuse cognoscitur, potest esse duplex sensus. Primus, quod si ponatur quod species intelligibilis speciei specialissimae, sit partialis causa cognitionis speciei specialissimae et cujuscumque superioris, argumentum Doctoris debet applicari ad speciem intelligibilem sic, quod illa prius origine causat cognitionem speciei specialissimae, et posterius origine causat cognitionem superioris. Alius sensus est, quod si ponatur alia et alia species intelligibilis, respectu superioris et inferioris, puta quod una sit respectu albedinis, et alia respectu coloris, et alia respectu qualitatis, et alia respectu entis, tunc dico, quod argumentum Doctoris potest sic applicari. Phantasma prius origine causat speciem intelligibilem illius speciei specialissimae, cujus singulare fortius movet sensum, et posterius origine causat speciem intelligibilem, puta generis, et sic deinceps; et ultra sequitur quod species intelligibilis primo causata, prius origine nata est causare cognitionem objecti cujus est, et species intelligibilis secundo causata, nata est posterius origine causare cognitionem objecti cujus est.
Istis praemissis, patere potest evidentia argumenti Doctoris.
(p) Et hoc supposito, quod singulare non possit cognosci sub ratione propria, etc.
Hic Doctor non intendit disputare nunc an singulare possit cognosci sub ratione propria, vel non, de quo ipse in Metaphysica sua lib. 7. quaest. 15. sed intendit tantum loqui de universali, quia notum est apud omnes quod universale potest intelligi ab intellectu nostro, quia intellectus est universalium, sed non est sic notum apud omnes quod singulare possit cognosci ab intellectu nostro, ideo intendit loqui de re magis vel minus universali, et sic probat intentum, quod primum cognitum cognitione confusa et primitate originis est species specialissima, cujus singulare, etc. Ratio ergo prima Doctoris est ibi.
(q) Causa naturalis agit ad effectum suum etc. Si ponatur, quod species intelligibilis sit partialis causa cognitionis minus universalis et magis universalis, tunc ista minor debet sumi sub illa majori, videlicet, sed species intelligibilis, puta albedinis est causa naturalis respectu intellectionis, et similiter intellectus.est causa naturalis ; ergo talis species producit cognitionem perfectiorem quam potest, sed cognitio speciei specialissimae est perfectior cognitione generis, patet, quia cognitio specificatur ab objecto.
Sed hic occurrit aliqualis diffioultas,quia videmus per experientiam, quod causa naturalis prius producit effectum imperfectum, et deinde perfectum, ut patet in generatione hominis, sic erit in proposito. Dico, quod hoc nihil est, quia Doctor loquitur de causa naturali perfeote disposita, et nullo modo impedita, talis enim immediate attingit effectum perfectissimum, ut patet a Doctore in i. in 3. dist. 4. et alibi. In proposito species intelligibilis objecti, et intellectus agens sive possibilis, sunt debite approximati, et non apparet aliquod impedimentum, nec apparet quod requiratur aliqua dispositio prior respectu speciei. Si iterum dicatur, cum cognitio distincta speciei sit perfectior cognitione confusa ejusdem, videtur sequi quod prius origine producat cognitionem distinctam specie specialissimae. Dico primo, quod notanter , Doctor dicit effectum, quem primo potest producere, modo species intelligibilis speciei specialissimae non potest partialiter primo producere nisi notitiam confusam, inter notitias autem confusas perfectissima se notitia speciei specialissimae, et sic gradatim ascendendo. Non dicit autem absolute, quod causa naturalis producat primo effectum perfectissimum, sed dicit quod prius producit effectum perfectissimum quem primo potest producere, modo primo non potest producere, nisi notitiam confusam ; ergo producit notitiam speciei specialissimae, quae est perfectior. Secundo dico, quod cognitio distincta alicujus habentia partes, praesupponit distinctam cognitionem partium, nam si distincte cognosco hominem secundum omnes suas partes, sequitur quod cognosco hoc animal et etiam rationale, et alia cognitione cognoscitur animale, et alia cognoscitur rationale, ita quod cognitio distincta definiti praesupponit duas cognitiones partium. Modo est impossibile unam et eamdem causam simul producere duas cognitiones aeque perfeote, ut supra probavi dist. 2. q. 1. et certum est quod cognitio animalis seorsum sumpta, est imperfectior cognitione hominis, et ideo cognitio hominis est perfectior qualibet cognitione partium. Si teneatur alius sensus, videlicet quod magis universale cognoscitur per propriam speciem et minus universale per propriam, patet tunc quod species minus universalis tantum causat cognitionem illius, et illa est cognitio confusa, ut patet, quia cognitio distincta est cognoscere partes ipsius, in quas natum est resolvi.
Dico secundo, quod Doctor limitate loquitur cum dicit : Causa naturalis primo producit effectum perfectissimum quem primo potest producere ; modo species intelligibilis cum intellectu non potest primo producere nisi notitiam confusam objecti, sed inter notitias confusas, una est perfectior alia, ideo si potest producere imperfectiorem et perfectiorem, si est perfecte disposita prius producit perfectiorem, quae est speciei specialissimae ; si tamen species intelligibilis primo repraesentet speciem illam, et post producitur notitia omnium essentialiter inclusorum, et sic habita notitia entis per viam divisionis poterit cognoscere speciem distincte,et sic primum simpliciter conceptum distincte est conceptus entis, qui est conceptus communissimus, et per consequens quae sunt propinquiora, sunt prius distincte cognita, quae remotiora, posterius distincte cognita.
(r) Et hoc probat dupliciter, primo ibi : Hoc sic probo, etc. Quia concipere distincte A est cognoscere omnia, quae quidditate includuntur in A. Sed conceptus entis includitur quidditative in omnibus inferioribus ; ergo est simpliciter primum cognitum distincte, et post propinquiora, etc. Et addit, quod conceptus entis est simpliciter simplex, sic potest distincte concipi sine aliis, non in eo.
Sed occurrunt aliqua dubia. Videtur enim si ad cognitionem distinctam, puta hominis, sufficeret cognitio omnium partium, quod cognitis illis partibus cognoscatur et homo perfecte quod non videtur, quia cognitis anima et corpore distincte, non propter hoc cognoscitur humanitas, cum sit alia entitas absoluta realiter distincta ab omnibus partibus, et sic cognitis illis separatis cognosceretur homo, etiam hoc non sequitur, si cognoscantur ut unitae, cum adhuc distinguitur realiter ab ipsis ut unitis, ut patet a Doctore in 3. d.2.
Tum, quia cognitis omnibus partibus distincte, a quo causatur cognitio totius ? non a partibus, quia sunt imperfectiores toto, etiam simul sumptae ; modo imperfectius non potest causare cognitionem perfectioris, ut supra patet quaest, 1. praesentis distinctionis.
Tum etiam, si cognitis omnibus partibus cognosco totum distincte, quaero an sit alia cognitio distincta totius, et alia omnium partium aut eadem ; non secundo modo, patet, quia prior est cognitio partium et imperfectior. Si alia, quaero ad quid terminatur cognitio totius, aut terminatur ad totum, aut ad partes ; non ad partes, quia tunc non esset alia cognitio totius et partium ; si ad totum absolute, ergo illa erit confusa, patet ; ergo cognitio confusa totius stat semper cum cognitione distincta ejusdem, quod est impossibile.
Tum etiam, quia auiti eadem cognitione cognoscuntur simul omnes partes totius, aut alia et alia cognoscitur alia et alia pars. Non primo, quia non potest esse eadem cognitio plurium, et hoc distincta omnium. Si alia et alia, ergo cognitio distincta totius erit tantum quoddam aggregatum ex pluribus cognitionibus distinctis, quod videtur inconveniens.
Tum etiam, quia nunquam totum, puta homo, posset perfecte distincte concipi, patet, quia cognoscere perfecte hominem quantum est cognoscibilis distincte, est cognoscere omnes ejus partes, quantum sunt cognoscibiles. Sed hoc est impossibile, patet, quia si in instanti A perfecte et distincte cognosco hominem, ergo in eodem instanti simul cognosco omnes partes ejus quantum sunt cognoscibiles, et per consequens cognosco simul plura aeque perfecte simul, sicut quodlibet seorsum ; patet, quia ex praesupposito cognoscitur quaelibet pars quantum est cognoscibilis, aliter totum non perfecte cognosceretur distincte.
Tum, quia accipio aliquod quantum divisibile in partes infinitas, et quaero si potest cognosci ab intellectu creato distincte et perfecte, patet quod sic, quia tale quantum est cognoscibile limitatum. Tunc sequitur quod oportebit prius cognoscere partes infinitas, quae tamen non possunt pertransiri, et tamen si actu distincto cognosco illud quantum,et distincta cognitio requirit cognitionem omnium partium, sequitur quod actu cognoscam infinita, et sic esset talis intellectus infinitus, ut supra patet d. 2. q. 1.
Tum, si cognitio distincta conceptus quidditativi est praecise cognoscere ipsum secundum omnes conceptus quidditativos inclusos in eo ; ergo relatio, puta paternitas, potest distincte cognosci sine cognitione fundamenti et termini ; patet, quia fundamentum et terminus non sunt de conceptu quidditativo relationis, quia ponuntur in definitione tantum ut addita, ut patet a Doctore infra dist. 30. Sed modo est impossibile, nec distincte, nec confuse posse cognoscere aliquam relationem sine fundamento et termino, ut supra patuit quaest. 1. prolog. et infra patet dist. 8. q. 1. et in Quodlib. q. 14.
Tum, quia requireretur magnum tempus ad hoc ut posset,puta homo cognosci, si non potest cognosci distincte nisi praecognoscantur omnes conceptus quidditativi inclusi in eo,quod est multum difficile; sicut etiam ipse Doctor habet pro inconvenienti de cognitione speciei, ubi vult quod si prius oporteret praeconcipere conceptus universaliores ante conceptum speciei, tunc oporteret ponere magnum tempus antequam conciperetur species alicujus singularis debite approximati sensui, et non impediti, etc
Tum, quia quaero an potentia sensitiva, puta visiva possit videre distincte aliquod album, patet quod sic, quia aliter talis potentia esset imperfecta, si perfecte non posset videre objectum sibi perfecte approximatum ; si ergo potest ipsum distincte videre, puta aliquod album, ergo oportet ipsum prius videre omnes conceptus quidditative inclusos, sed includitur conceptus entis ; ergo oportet ipsum prius videre conceptum entis, quod tamen videtur manifeste falsum.
Tum etiam, quia si potest videre distincte album, poterit prius videre omnem partem distincte illius albi, quia omnes sunt de integritate illius, et per consequens posset videre minorem, et minorem partem in infinitum, et sic oportebit crescere potentiam visivam in infinitum, ut patet per Philosophum de Sensu et Sensato. Si dicatur, quod non poterit sic videre distincte, ergo sequitur quod nunquam poterit videre perfecte distincte aliquod visibile, et sic potentia respectu sui objecti debite approximati, non poterit habere perfectam visionem, et per consequens esset aliquod visibile, quod nullo modo esset natum videri, vel non posset videri quantum est visibile ab aliqua potentia visiva, quod est multum inconveniens ; patet, quia et si sit aliquod intelligibile, quod non possit intelligi ab aliquo intellectu creato quantum est intelligibile, ut objectum formaliter infinitum, tamen illud objectum potest intelligi, quantum est intelligibile ab intellectu infinito.
Tum, quia ponendo, quod magis et minus universale cognoscantur per eamdem speciem minus universalis, quod Doctor non improbat, ut supra patet, sequitur quod si cognitio distincta minus universalis sit secundum omnes conceptus quidditative inclusos in minus universali,quod necessario erit simul distincta et confusa cognitio ejusdem objecti, quod Doctor habet pro magno inconvenienti, ut supra patet d. 2. contra Henricum. Quod autem sequatur, patet, quia per Doctorem species minus universalis una cum intellectu, necessario prius causat notitiam confusam ipsius minus universalis ; si modo causat notitiam superiorum, certum est quod tunc minus universale est aeque praesens intellectui, imo magis, quia species intelligibilis illius magis repraesentat ipsum 1 ergo tunc, vel causat novam cognitionem confusam illius, quando causat cognitionem superiorum, vel prius habitam continuat, patet, quia intellectus et talis species sunt causa per modum naturae, et non sunt impedita ; ergo simul erit cognitio confusa et distincta ejusdem objecti, ergo.
Tum, et pono quod Franciscus distincte cognoscatur, puta ab Angelo, quod est possibile, ut patet a Doctore in 2. dist. 3. quaest. ult. quae est 11. tunc quaero, aut in conceptu quidditativo Francisci includitur conceptus hominis, animalis, corporis, substantiae et entis ex natura rei, et praeter omne opus intellectus comparatur, aut tantum per actura intellectus. Non secundo modo, quia tunc conceptus rationis esset de quidditate conceptus vere realis. Si primo modo, tunc pono, quod Angelus videat distincte intuitive ipsum Franciscum ; hoc est possibile, ut patet a Doctore in 2. abi supra, ergo sequitur, quod Angelus prius videbit intuitive conceptum entis, deinde conceptum substantiae, et sic deinceps descendendo usque ad conceptum individui. Sed hoc non videtur possibile specialiter apud Doctorem, qui vult quod intuitiva cognitio tantum sit rei existentis ut existentis, et praesentis ut praesentis ; sed tales conceptus superiores non videntur habere prius existentiam quam conceptus individui, sive quod conceptus superiores in illo priori quo intuitive videntur, non videntur habere aliquam existentiam,patet, quia non existunt nisi utin singularibus actu existentibus,ut patet a Doctorem 2. d. 3. q. 1 . Ex his ergo apparet, quam difficile sit sustentare quod nihil dicitur cognosci distincte, nisi cognoscatur secundum omnes ejus partes. Secundo principaliter posset multum dubitari, quomodo conceptus entis possit distincte concipi sine aliis, quia tunc talis conceptus esset simpliciter prior, quod tamen non videtur verum, et patet a Doctore infra d. 8. q. 2 et patet per Philosophum 2. Met. text. c. 4. Principia, inquit, sempiternorum esse verissima, etc. sed de hoc vide infra dist. 8. q. 2.
(s) Secundo probo, etc. Secundo principaliter probat Doctor, scilicet quod in cognitione distincta prius cognoscuntur conceptus communiores, quia secundum Avicennam l. Mel. c. 3. Metaphysica est prima secundum ordinem distincte cognoscendi, quia ipsa habet certificare principia aliarum scientiarum ; ergo cognoscibilia in Metaphysica sunt prima distincte cognoscibilia ; modo Metaphysica maxime considerat communissima, ut patet per Philosophum primo Metaph. in proaemio. Si ergo principia in Metaphysica habent certificare principia aliarum scientiarum, id est, quod considerata in aliis scientiis distincte cognoscuntur per principia communissima, quae pertinent ad Metaphysicam ; ergo, non tamen sic intelligendo quod praecise cognoscantur inferiora per considerata tantum in Metaphysica, quia tunc ad Metaphysicam pertineret considerare omnes quidditates in particulari, id est, sub ratione propria et distincta earum, cujus oppositum expresse tenet Doctor in Metaph. lib. 1. quaest, penult. Sed sic intelligo, quod ex quo non potest distincte cognosci aliqua quidditas, puta humanitas, nisi secundum omnia inclusa in illa quidditate cognoscatur, et cum conceptus communissimus includatur ibi quiddilative, ut conceptus entis inquantum ens, qui tantum pertinet ad considerationem Metaphysici, sequitur quod primum cognitum distincte pertinet ad considerationem Metaphysicae, et ut sic, intelligitur esse primam in ordine distincte concipiendi.
(t) Nec in hoc contradicit sibi Avicenna, qui ponit eam ultimam in ordine doctrinae, et primam in ordine distincte cogno -scendi, quia ponitur ultima in ordine confuse concipiendi, id est, quod prius concipiuntur termini aliarum scientiarum confuse, ut supra patuit, et post termini communiores, et ultimo communissimi, quia ad Metaphysicam pertinent, et haec est ultima. Sed in concipiendo distincte, puta lineam, erit prima, quia incipit a communissimis inclusis in linea. Et cum dicit, quod Geometer inquantum Geometer, non utitur principiis per se notis, etc. Terminorum in scientiis specialibus, et tunc ex illis quidditatibus sic cognitis, distin:
ctius cognoscuntur principia scientiarum specialium.
Haec littera debet sane intelligi. Si enim intelligitur quod termini scientiarum specialium non possunt distincte concipi, ut in illis scientiis praecise, puta quod Geometer non possit ut Geometer, cognoscere lineam definitive nisi per Metaphysicam, ita quod tota cognitio definitiva et completiva sit praecise a Metaphysica, forte hoc non videtur verum, quia ultimae differentiae lineae cognitio magis videtur pertinere ad Geometram, cum Doctor velit, quod scientia specialis cognoscat considerata in illa particulari et sub ratione propria, ut patet in sua Metaphysica ubi supra. Si vero intelligitur, quod Geometer non cognoscat definitive completive lineam nisi per Metaphysicam, non quod Metaphysica tradat notitiam omnium pertinentium ad distinctam cognitionem, puta lineae, hoc modo erit verum, quia Geometer non potest distincte et complete cognoscere lineam nisi praecognoscat conceptum entis, et post praecognoscat, an linea sit in genere Substantiae vel Quantitatis, quia quod cognoscitur definitive et completissime quidditative, definitur non tantum per genus propinquum, sed etiam per generalissimum, ergo oportet scire ad quod genus pertineat linea: et hoc non potest nisi per Metaphysicam, quae primo dividit ens finitum in decem Genera, ut patet in 5. Metaph. text. com. 13. Secundum se, inquit (id est, ens per se, ut distinguitur contra ens per accidens, de quo ibi text. com. 13.) sunt quaecumque signant figuras praedicationis. Et parum infra: Quoniam ergo praedicatorum alia quid significant, alia quale, alia quantum, etc.
Habita ergo cognitione ad quod genus pertineat, potest per viam divisionis devenire ad distinctam cognitionem lineae : An modo habita per Metaphysicam cognitionem ad quod genus pertineat linea, possit Geometer ut Geometer, per viam divisionis cognoscere definitive lineam. Dico, quod si ad Metaphysicum non pertinet considerare omnes quidditates in particulari, ut videtur tenere Doctor, ut dixi, quod Metaphysica non erit necessaria, nisi ut habeatur notitia conceptuum transcendentium et generalissimorum, et hoc magis videtur ; est ergo Metaphysica necessaria ad cognitionem distinctam terminorum conceptorum in scientiis specialibus, modo praeexposita. Scientia ergo specialis, ut Geometria et Physica, et hujusmodi, non praehabita Metaphysica, praecise cognoscit terminos confuse, et per consequens principia per se nota in illis sunt tantum nota, terminis confuse conceptis, quia in illo priori quo nullo modo intelligitur habere Metaphysicam, non potest concipere ad quod genus pertineant illi termini ; nec similiter potest scire omnes conceptus transcendentes, qui nec includuntur quidditative in illis terminis, sed eorum consideratio spectat ad Metaphysicam ; sed habita per Metaphysicam notitia praedictorum, forte non ut Metaphysicus, sel ut Geometer vel ut Physicus, poterit acquirere notitiam distinctam terminorum per viam divisionis, et sic cognoscere sua principia ex cognitione distincta terminorum, et sic habere sua principia per se nota, terminis distincte conceptis, quod bene nota. Sustinendo tamen, quod ad Metaphysicam tantum non pertineat considerare omnes quidditates in particulari, pertinentes ad speciales scientias, sed quod quaelibet scientia specialis consideret quidditates in particulari, et sub ratione propria quidditativa pertinentes ad illam scientiam. Ex his patet quomodo Metaphysica dicitur prima, et non dicitur prima.
(u) Sed comparando totum ordinem confuse concipiendi ad totum ordinem
distincte concipiendi quis sit prior, id est, an cognitio confusa sit simpliciter prior distincta, puta an pro statu isto prius origine cognoscatur aliquid confuse quam distincte: dicit Doctor quod sic, prius enim origine cognoscitur totum quam partes. Et quia in ordine confuse concipiendi est species specialissima, cujus singulare fortius movet sensum, ideo prius simpliciter cognitum primitate originis est species specialissima. Et hoc debet intelligi tantum quando singulare illius speciei est perfecte praesens, et optime dispositum respectu potentiae sensitivae, quae etiam sit bene disposita. Communiter tamen prius origine concipitur magis universale quam minus universale, et hoc est, quia communiter singulare magis universalis, prius et fortius sentitur quam singulare minus universalis, quod est verum communiter. Si tamen singulare minus universalis fortius moveat sensum, tunc species intelligibilis illius speciei prius origine causat notitiam illius quam notitiam magis universalis, ex his apparet quod Doctor hic, et in sua Metaph. lib. 2. quaest, ult. sibi non contradicit. Hic enim vult quod primum cognitum primitate originis, non est magis universale, sed simpliciter minus universale, et ibi vult quod magis universale. Vide etiam quae ibi prolixe exposui, ostendendo quomodo illa quaestio non contradicit quaestioni huic. Et ibi glossari auctoritates Philosophi et Avicennae, prout faciunt ibi ad propositum, quae secundum alium et alium sensum possunt verificari, ut ibi patet.
Nunc respondeo ad illas instantias factas contra illud, scilicet quod distincte cognoscere, est cognoscere secundum omnes paries, etc. Ad primam dico, quod distincte cognoscere aliquid non est tantum cognoscere omnes partes illius, etiam unitas, et hoc si totum sit aliud a partibus ut unitis, sed est cognoscere ipsum totum secundum omnes suas partes, ita quod si est una cognitio totius et partium, illa terminetur ad totum et ad partes. Si vero alia et alia, una terminetur praecise ad totum et alia ad partem, vel si sint plures, per te, alia ad unam,et alia ad aliam, et hoc dicitur distincte cognosci.
Ad secundum dico, quod cognitio totius realiter vel conceptibiliter distincta a partibus,causatur a specie intelligibili totius si intelligitur abstractive, si vero intuitive, causatur ab ipso toto ; imo, forte totum essentiale causat cognitionem, non tantum sui, sed etiam partium. Et tenendo quod magis universale cognoscatur abstractive per speciem minus universalis, tunc species illa poterit partialiter causare notitiam totius et omnium ad quidditatem ipsi us pertinentium, ut supra patuit quaest. 1. quia objectum causat cognitionem sui, et omnium virtualiter vel essentialiter contentorum.
Ad tertium dico, quod loquendo de toto essentiali et in nobis, quod alia cognitione cognosco totum,et alia et alia partes,et sic alia cognitione cognosco hominem, et alia corpus et alia animam. Similiter alia cognitione cognosco hominem, alia animal, alia corpus, et sic ascendendo. Et concedo quod cognitio hominis terminatur praecise ad hominem, et cognitio animalis ad animal. Et cum dicitur quod cognitio hominis est confusa, et cognitio partium distincta, ergo idem cognoscitur simul distincte et confuse, dico quod cognitio hominis absolute est confusa, et cognitio partium hominis praecise non est cognitio hominis distincta, cum illa sit tantum cognitio partium et non hominis. Sed habita cognitione hominis, et omnium partium ut sunt hominis, hoc totum vocatur cognitio distincta hominis, et sic cognoscere hominem secundum omnes suas partes (licet talis cognitio plures includat cognitiones) est cognoscere distincte hominem. Ista vero non simul stant, scilicet quod simul cognoscam hominem distincte et confuse, quia cognoscere confuse est ipsum cognoscere non secundum omnes partes, et cognoscere distincte est ipsum cognoscere secundum omnes suas partes. Sicut etiam cum cognosco propositionem aliquam distincte, non tantum cognosco propositionem in se, sed simul cognosco terminos illius, licet alia cognitione cognoscam propositionem, et alia et alia terminos, et stantibus simul illis cognitionibus, tunc distincte cognosco propositionem. Nisi forte dicatur(ut aliqui dicunt) quod prius habetur cognitio terminorum et unionis eorum, et post cognoscitur veritas propositionis distincte, et habita illa non remanet prior cognitio terminorum, quia illa continet notitiam terminorum, sed hoc non credo absolute verum, de quo alias, et ex his patet responsio ad quartum.
Ad quintum, concedo absolute quod intellectus creatus non potest simul cognoscere aeque bene plura, sicut quodlibet seorsum, et hoc aeque intense. In proposito, concedo quod non aeque simul cognoscit totum et partes, sicut unum illorum seorsum acceptum, tamen cognoscit totum et partes distincte ; sicut ergo cognosco lapidem distincte secundum omnes suas partes, non tamen ita intense sicut intellectus Angeli, quia perfectior, et tamen Angelus non cognoscit distinctius,posito quod lapis possit a me cognosci distincte, sic in proposito.
Ad sextum, dico breviter quod illud quantum potest distincte cognosci secundum omnem ejus quidditatem, quia secundum omnem conceptum inclusum quidditative ; sed non potest distincte cognosci secundum omnem partem integralem, et hoc loquendo de partibus proportionalibus, quia tunc actu cognoscerentur infinita, imo infinities infinita, quia illud est divisibile in infinitas partes, et quaelibet pars adhuc est divisibilis in alias infinitas ; hoc enim modo, tantum potest cognosci ab intellectu infinito intensive, potest tamen cognosci distincte ab intellectu creato, secundum omnes partes integrales quantitativas.
Ad septimum dico, quod cognitio paternitatis confusa,non potest haberi aliquo modo nisi praecognitis fundamento et termino, et magis termino,quia prope est ad aliud, sive est entitas formaliter ad aliud ut ad terminum ; habita tamen tali cognitione, potest eam distincte cognoscere, et quidditative, id est, secundum omnes conceptus quidditative et essentialiter inclusos, et quoad istam cognitionem quidditati vam distinctam, potest haberi sine termino et fundamento praecognitis, id est, quod cognitio fundamenti et termini non requiritur ad cognitionem ejus tantum quidditativam distinctam, licet requiratur ad cognitionem ejus absolutam, quia est impossibile cognoscere relationem, fundamento et termino non praecognitis, etc.
Ad octavum dico, quod hoc est necessarium, quia talis cognitio distincta, ut supra patet, fit per divisionem magis communis, et hoc non est inconveniens,est tamen inconveniens ibi de individuo sensibili, perfecte praesente sensui sub ratione propria.
Ad nonum dico, quod visio illa potest terminari ad quidditatem albedinis absolute, non ut quod, sed ut quo, id est, quod quidditas albedinis est ratio formalis terminandi visionem, non autem terminat ut quod, sed tantum ut singularis, id est, quod singularitas est conditio objecti, ut patet a Doctore lib, 1. Metaph.
suae, quaest. 6. Cum dicitur de conceptu entis, dico quod talis conceptus non cognoscitur nisi abstractive, modo potentia visiva non abstrahit ; cognoscit ergo albedinem distincte, eo modo quo potest sibi competere cognitio sive visio distincta, visio enim tantum terminatur ad rem existentem, et sic suo modo videt albedinem, et quidquid realiter et essentialiter existit in albedine, si visio est perfecta et distincta, non tamen ibi distinguendo unum conceptum ab alio. Vel breviter dicendum, quod non potest videre nisi quod cadit sub objecto ejus adaequato, quod est praecise color vel lux, non est sic de intellectu, quia habet totum ens pro objecto, et potest abstrahere conceptus etiam communissimos. Potest breviter dici, quod cognoscere aliquid distincte secundum omnes conceptus essentialiter inclusos, tantum pertinet ad intellectum, cum sit virtus illimitatior et virtus abstractiva, et hoc magis placet.
Ad decimum dico, quod non potest videre omnem partem albi, quia datur minimum visibile, virtute quo minus videri non potest, ut patet de sensu et sensato ; et cum dicitur quod tunc esset aliqua pars non visibilis, dico quod esse visibile potest dupliciter intelligi. Primo, quod sit visibile per se, et hoc modo est ibi aliqua pars ita parva, quae nullo modo potest movere sensum. Secundo, quod sit visibile non per se, sed ut in toto potest coagere ad sui visionem, sed separatum non, et hoc modo quaecumque pars potest videri, ut praecise in toto, non tamen distincte potest videre omnes partes, cum sint ibi infinitae ; si enim intellectus non potest simul videre partes infinitas, multo minus potentia visiva.
Ad undecimum patet responsio ex dictis ad primum, secundum, tertium articulum.
Ad duodecimum et ultimum patet responsio ex his quae exposui prolixe in Quodlib. de notitia intuitiva.
Ibi: Si enim aliquis aliis esset. Dicit Doctor, quod si species intelligibilis specialissimae (quae agit secundum ultimum potentiae suae) immediate produceret conceptum superioris, ille esset perfectissimus, quem posset producere, quia causa naturalis non impedita, etc. producit effectum perfectissimum quem potest. Si ergo conceptus superioris, esset perfectissimus in quem potest, sequitur quod nunquam talis species poterit producere conceptum speciei specialissimae, cum illa sit perfectior conceptu superioris.
Secundo principaliter probat idem ibi: Secundo sic, quia secundum Avicennam, etc. Hic Doctor praesupponit unum, quod dicit supra dist. 2. quaest. 1. quod aliqua est propositio per se ncta, terminis confuse conceptis, ut Mathematicus habet istam per se notam : Totum est majus sua parte, vel, linea est longitudo sine latitudine, terminis confuse conceptis. Et Metaphysicus haberet illas propositiones per se notas, terminis distincte conceptis: si ergo Metaphysica est ultima in ordine doctrinae, sequitur quod prius concipiuntur principia aliarum scientiarum, et termini illarum ante principia Metaphysicae. Modo ordo doctrinae, est a confuse concipiendi ad distincte, prius enim occurrit totum, et deinde resolvitur in partes ; si enim communiora, puta ens et hujusmodi, primo conciperentur, tunc Metaphysica, quae primo tractat de illis, esset simpliciter prima in ordine doctrinae,quod est contra Avicennam.
Tertia ratio est ibi :*Tertio, quia si oporteret praeconcipere conceptus universaliores existente soluto, id est, non impedito, oporteret ponere magnum tempus antequam conciperetur species illius singularis primo sensati, quia prius oporteret intelligere omnia praedicata communia dicta in quid de illa specie secundum ordinem, cujus oppositum manifeste experimur, nam visa aliqua albedine singulari, prius et facillime intellectus fertur in cognitionem albedinis in se quam in cognitionem superiorum. Et quod dicit de singulari movente sensum et intellectum, non debet intelligi quod singulare immediate moveat intellectum, sed tantum mediate, quia prius movet sensum exteriorem cau sando speciem sensibilem, et species sensibilis in sensu exteriori causat phantasma in virtute phantastica, et phantasma causat speciem intelligibilem in intellectu possibili, qua causata, statim potest sequi intellectio, et hoc loquendo de singulari existente soluto, id est, nullo modo impedito, sed debite approximato, etc.
Ex hoc apparet causa, quare intellectus intelligit prius unum intelligibile, quam aliud, etc. Dicit Doctor ponendo quod in intellectu sit species nigredinis et albedinis, species soni, species tangibilis objecti et hujusmodi, quae omnes agunt de necessitate naturae ad cognitionem objectorum, quorum sunt species ; et certum est quod omnia illa objecta, quorum sunt tales species, non simul intelliguntur, quare ergo una prius movet ad cognitionem sui objecti ? Hoc praecipue erit, quia singulare speciei repraesentatae fortius movet sensum exteriorem, quo moto, fortius excitatur virtus phantastica, qua excitata, phantasma talis singularis, fortius et prius excitat speciem intelligibilem, et hoc non est a voluntate, quia intellectus tunc non habet actum intelligendi.
Sed in hoc videtur, quod Doctor sibi contradicat,quia in 2. dist. 9. quaest. 2. expresse dicit, quod est in potestate Angeli,
quantum ad primam intellectionem, uti hac specie in memoria, vel illa, ad illam intellectionem actualem istius vel illius: haec sunt verba formalia Doctoris, vide responsionem hujus in glossa quam ibi feci.
Secundo dico de cognitione actuali distincte conceptorum. Hic Doctor intendit probare, quod loquendo de cognitione distincta actuali primum cognitum primitate originis, est magis universale, et haec ratio est satis clara in littera.
Secunda ratio est ibi: Secundo probo idem. Et similiter haec littera est nota.
(x) Contra istud objicitur. Hic Doctor intendit probare, quod magis universalia sint primo nota nobis primitate originis, et littera clara est.
Ad primum dico. Haec responsio stat in hoc, quod sicut duplex est confusum, scilicet partium subjectivarum et partium essentialium, ita duplex est ordo, scilicet. confuse concipiendi et distincte; et quanto aliquid est magis confusum partium essentialium, tanto prius cognitum cognitione confusa, et quanto aliquid est magis confusum, cognitione partium subjectivarum, tanto prius cognitum cognitione distincta ; sed comparando ista duo confusa inter se, primum simpliciter cognitum, est confusum partium essentialium. Et hoc est quod dicit ibi: De isto duplici confuso.
(y) Ad Avicennam dico. Haec littera clara est, excepta ista littera, quae ponitur ibi: Quando objectum non est debite approximatum, non movet ad cognoscendum se sub perfectissima ratione, sed sub aliqua imperfecta ; hoc sic intelligitur, quando sensibile est praesens sensui, ut singulare magis universalis, cum video coloratum hoc, scilicet ut est singulare coloris, tunc tale singulare causat praecise in sensu speciem coloris, et ita intellectus
Sequens primo cognoscit colorem ; licet tale singulare sit in se album, tamen ut a remotis non videtur, nisi ut individuum coloris, non ut individuum albedinis, sed ut tale coloratum fit perfecte praesens, tunc causat visionem albi ; et sic tandem causatur in intellectu species intelligibilis speciei albedinis, et tunc tale dicitur perfecte movere sensum, et intellectus primo cognoscit speciem illius singularis, scilicet albedinem, e hoc magis patet in Metaphys. Doctoris lib. 1. quaest, ult. vide quae ibi exposui.
(z) Ad tertium dico. Tertium argumentum stat in hoc, quia in argumentando, prius componimus syllogismum ex propositionibus, et propositiones ex terminis, et ultimo resolvimus syllogismum in propositiones, et propositiones in terminos, ergo in syllogismo prius cognoscimus terminos, et post propositiones, et ultimo syllogismum. Sicut ergo dixi in compositione complexorum, hoc idem dico in compositione incomplexorum, nam homo prius componitur ex ente, substantia, corpore animato, sensitivo et rationali, et ultino resolvitur in ea ex quibus componitur. Cum ergo via compositiva sit prior resolutiva, sequitur quod primo cognitum in hoc homine, erit magis universale, cum magis universale primo componat, ut patet a Doctore in 4. dist. i.q.i.
Respondet Doctor ibi: Ad tertium dico. Et responsio stat in hoc, videlicet quod utrobique, scilicet tam in complexis quam in incomplexis, proceditur ab includente ad inclusum, et sicut in complexis, cum principium includat virtualiter conclusionem, sequitur quod prius cognosco principium et similiter cum termini principiorum includant ipsa principia, sequitur quod prius cognosco terminos ; sic in incomplexis, cum inferius includat essentialiter suum superius, sequitur quod cognitione confusa, prius cognosco inferius quum superius.