In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Sententia asserens quantitatem esse in corpore Christi in Eucharistia, sed sine modo quantitativo, quia est ibi per modum primi termini, id est, substantiae, quae ibi non quantitative adest, impugnatur; primo, res ubicumque est, habet suum modum naturalem necessarium ; nec refert, an sit ibi ut primus terminus, vel secundus. Secundo, panis erat sub speciebus quantitative ; ergo et quod ei succedit, si per conversionem, fit terminus ad quem, ubi fuit terminus a quo.
De secundo (a) dicitur, quod quantitas corporis Christi non est sub specie panis, nisi concomitanter, quia primus terminus conversionis est substantia corporis Christi, et quidquid est ibi, est ibi eo modo quo illa terminat conversionem ; ergo quantitas erit ibi per modum primi termini. Primus autem terminus, qui est substantia, non habet modum quantitativum seu commensurativum: ergo quantitas existens ibi sub ratione ejus, vel sub modo ejus, id est, substantiae, erit ibi modo non quantitativo.
Contra, unumquodque sive sit primus terminus transubstantiationis, sive secundus, si tamen est ibi, habet proprietates suas, quae sibi necessario et naturaliter conveniunt. Quod probatur exemplo, quia si Deus crearet substantiam quantam, vel natura generet substantiam, et concomitetur quantitas, utriusque productionis terminus primus est substantia et quantitas concomitans: et tamen tam in generato quam in creato, quantitas habet suum modum realem, sicut haberet si primo terminaret aliquam mutationem.
Et hoc probatur per rationem, quia alia et alia habitudo ad agens non variat naturam rei, hoc est, prima vel secunda, mediata vel immediata, dum tamen producatur, quia habitudo ad aliud agens, non variat naturam rei actae, secundum Augustinum 3. de Trinit. ergo nec carebit quantitas suo modo naturali propter hoc tantum, quia non est primus terminus transubstantiationis, dum tamen sit ibi realiter, sive primo, sive secundo per illam mutationem.
Secundo sic, si per conversionem sit terminus ad quem, ubi prius fuit terminus a quo, ergo modus essendi hujus et illius erit similis, ille saltem qui potest esse communis utrique ; sed panis conversus erat hic quantitative suo modo, quia sub quantitate habens partem extra partem: ergo et substantia corporis Christi existens hic ex vi conversionis, erit hic suo modo quantitativo, habens scilicet partem substantiae sub parte quantitatis, et tunc quantitas ejus erit hic proprie dimensive.