IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ad secundam quaestionem docet animam Christi, supposita non redundantia gloriae ejus in corpus, qua redderetur impassibile, non potuisse impedire mortem corporis. Ratio est, quia omne alterabile natum est corrumpi ab activo dominante approximato. Objicit tripliciter, et solvendo explicat an mors Christi fuerit violenta, et quomodo voluntaria ac meritoria.
Ad secundam (a) quaestionem, dico quod si anima Christi fuisset sibi absolute dimissa, ex quo fuit gloriosa, gloria animae redundasset in corpus, et per consequens in potestate animae fuisset non mori ex quacumque passione.
Sed quia in tertio (b) instanti fuit corpus sine redundantia gloriae in ipsum, ut patet supra in praecedenti quaestione, ideo in quarto instanti illud corpus necessario fuit corruptibile. Nec fuit in potestate animae a passione praeservari, cujus ratio est, quia ex prima institutione naturae est, quod aliqua activa sunt nata dominari aliquibus passivis, tunc sic : omne corpus alterabile et corruptibile per approximationem activi dominantis potest corrumpi ; corpus Christi fuit tale a primo instanti unionis usque ad mortem ; igitur per activum approximatum potuit in corpus illud induci dispositio vel qualitas incompossibilis animationi passivae illius corporis, et ita potuit per mortem privari vita, quia anima non perficit nisi corpus dispositum et proportionatum ei.
Si dicas (c) quod sicut anima a solo Deo creatur et unitur, sic solus Deus potest eam separare, et ita nihil aliud inferens passionem potest eam separare a corpore.
Praeterea, si praeservare corpus a passione, non fuit in potestate animae Christi, igitur passio et separatio animae non fuit voluntarium, nec per consequens meritorium.
Praeterea, si sic, tunc passio illa fuit simpliciter violenta ; et si hoc, non fuit meritoria.
(d) Ad primum istorum, cum dicitur quod solus Deus potest unire animam corpori, de hoc posset esse dubium, an in resurrectione, cum corpus fuerit summe dispositum, anima posset se unire, vel an generans hominem uniat animam intellectivam necessitando unionem per organizationem corporis, et dispositionem convenientem ultimate perfectibili ab anima intellectiva.
Sed quantum ad primum, habet locum in quarto libro. Concesso tamen antecedente, nego consequentiam, si solus Deus potest unire, igitur et separationem causare, quia agens creatum, potest inducere aliquam qualitatem in corpore, ad quam necessario sequitur necessitate absoluta examinatio corporis ; nulla tamen qualitas vel dispositio creata in corpore ab agente naturali ex causa necessaria simpliciter animationis passivae corporis. Exemplum, ignis per actionem suam potest inducere qualitatem necessitantem ad separationem animae a corpore, non autem aliquam necessitantem ad unionem animae intellectivae ad corpus, dico de se solo.
Contra, communiter dicitur quod agens naturale inducit dispositionem in corpore organico, scilicet perfectam organizationem, et debitam elementorum complexionem, quae est dispositio necessitans simpliciter ad inductionem animae.
Respondeo, nulla dispositio inducta ab agente naturali in materiam, est dispositio necessitans simpliciter ad animae infusionem, sed quaecumque sit illa, cum se teneat a parte materiae in ratione receptivi, et in potentia ad formam, est in potentia contradictionis ad ipsam animam intellectivam ; aliter dispositio aliqua inducta in materiam ab agente naturali necessitaret Deum ad causandum animam, et informandum corpus, quod falsum est, licet Philosophus haberet hoc dicere, quia ipse posuit Deum naturaliter agere ex necessitate naturae omne quod agit ; et ideo sicut aere existente summe calido, et summe disposito ad formam ignis, sequitur necessario, quod ignis igniat aerem, corrumpendo formam aeris, ita posuit Philosophus quod corpore organico existente disposito per actionem agentis naturalis, Deus necessario creui animam in corpore, animando ipsum. Sed sicut Philosophus erravit in illo principio, ponendo Deum causare omnia extra se ex necessitate naturae, sic Theologi negantes ipsum in illo principio, debent consequenter negare illum in quolibet ; quod sequitur ex principio illo, scilicet quod agens naturale possit simpliciter necessitare materiam ad animationem passivam sed quaelibet dispositio inducta in materia ab agente naturali, est in potentia contradictionis ad animationem et formam respectu Dei, quia Deus voluntarie et contingenter causat quidquid extra se causat.
Ad secundum dico, quod voluntas potest habere actum meritorium circa aliquod objectum, quod non est in potestate sua, imo quod est necessarium, et impossibile aliter se habere, sicut potest amare Deum amore amicitiae, volendo sibi bonum, puta ipsum esse justum, sapientem et hujusmodi ; et tamen velit, nolit voluntas, Deus est justus et sapiens. Sic ergo mereri potuit voluntas Christi de passione Christi, quamvis non fuerit in ejus potestate impedire eam, complacendo scilicet illi passioni, et acceptando ipsam propter bonum consequens ex ipsa, quia accepta fuit Deo.
(e) Ad tertium dico quod violentum uno modo opponitur naturali, sicut violentum est lapidi sursum esse, quia naturale est sibi esse deorsum et illo modo loquendo, passio Christi fuit violenta animae, ut naturaliter inclinatur ad perficiendum corpus.
(f) Alio modo violentum opponitur voluntario, et illo modo, sicut dictum est supra, eo modo quo passio nolita fuit ab anima, fuit violenta, et sic non merebatur patiendo. Sed eo modo quo fuit volita et accepta a voluntate, fuit meritoria et non violenta ; et haec patent in pede quaestionis dist. 15.