Augustinus de cons. Evang..
Post accusationes christi, consequens est ut ipsam domini passionem videamus, quam matthaeus sic incipit: tunc milites praesidis suscipientes iesum in praetorio, congregaverunt ad eum universam cohortem.
Hieronymus. Quia enim rex Iudaeorum fuerat appellatus, et hoc ei Scribae et sacerdotes crimen obiecerant, quod sibi in populo Israel usurparet imperium, illudentes hoc faciunt, ut nudatum pristinis vestibus induant chlamydem coccineam pro Rufo linteo, quo reges veteres utebantur, et pro diademate imponant ei coronam spineam, pro sceptro regali dent calamum, et adorent quasi regem; et hoc est quod subditur et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius. Augustinus de cons.
Evang.. Per hoc autem intelligitur marcum dixisse indutum purpura. Pro regia enim purpura chlamys illa coccinea ab illudentibus adhibita erat; et est rubra quaedam purpura cocco simillima. Potest etiam fieri ut purpuram etiam marcus commemoraverit, quam chlamys habebat, quamvis esset coccinea. Chrysostomus in Matth..
Quae igitur erit nobis cura de reliquo, si contumelias ab alieno patiamur, postquam christus hoc passus est? etenim quod fiebat in christum, ultimus terminus contumeliae erat; nec una particula tantum, sed universum corpus patiebatur iniurias: caput per coronam et arundinem et colaphos; facies, quia conspuebatur; genae, quia alapis caedebantur; corpus totum per flagella, et quia denudatum est per circumdationem chlamydis, et per fictam adorationem; manus per arundinem, quam dederunt ei pro sceptro; ac si timerent ne aliquid praetermitterent gravissimae praesumptionis.
Augustinus de cons. Evang..
Apparet autem matthaeum recapitulando ista commemorasse, non quod tunc factum sit cum eum Pilatus crucifigendum tradidisset. Ioannes enim antequam quam diceret quod eum Pilatus crucifigendum tradiderit, ista commemoravit.
Hieronymus. Nos autem omnia haec intelligamus mystice. Quomodo enim caiphas dixit: oportet unum hominem mori pro omnibus, nesciens quid diceret; sic et isti quodcumque fecerunt, licet alia mente fecerint, tamen nobis qui credimus, sacramenta tribuebant. In chlamyde coccinea, opera gentium cruenta sustentat; in corona spinea maledictum solvit antiquum; in calamo venenata occidit animalia; sive calamum tenebat in manu, ut sacrilegium scriberet Iudaeorum.
Hilarius in Matth.. Vel aliter.
Susceptis omnibus corporis nostri infirmitatibus a domino, omnium deinde martyrum, quibus regnum secum erat debitum, sanguine cocci colore perfunditur, spinis quoque, idest compungentium quondam peccatis gentium, coronatur: est enim aculeus in spinis, ex quibus christo victoriae corona contexitur. In calamo vero earumdem gentium infirmitas atque inanitas manu comprehensa firmatur; quin etiam capiti eius illiditur, ut infirmitas gentium manu christi comprehensa etiam in deum patrem, qui caput eius est, conquiescat.
Origenes in Matth.. Vel calamus mysterium fuit, quod priusquam crederemus, confidebamus in virga arundinea Aegypti, vel cuiuscumque regni contrarii deo; quem accepit, ut triumphet eum in ligno crucis. Percutiunt autem cum hoc calamo caput christi iesu, quoniam semper regnum illud verberat deum patrem caput salvatoris. Remigius. Vel aliter. Per chlamydem coccineam caro domini designatur, quae rubra dicitur propter sanguinis effusionem; per spineam coronam susceptio peccatorum nostrorum, quia in similitudinem carnis peccati apparuit. Rabanus.
Calamo igitur christi caput percutiunt qui divinitati eius contradicentes, errorem suum auctoritate sanctae Scripturae, quae calamo scribitur, confirmare conantur. Spuunt in faciem eius qui praesentiam gratiae illius verbis execrandis respuunt, et iesum in carne venisse denegant. Falso autem illum adorant qui in eum credunt, sed perversis actibus despiciunt. Augustinus de quaest. Evang.. Quod autem dominum in passione exuerunt veste propria, et induerunt fucata, signati sunt haeretici, qui eum dicunt verum corpus non habuisse, sed fictum.