Deinde cum dicit, quoniam, ostendit quid movet eum. Et primo ad sperandum. Secundo ad orandum, ibi, miserere mei domine, quoniam tribulor.
Circa primum duo facit. Quia primo movetur ad sperandum ex consideratione divinae conditionis.
Secundo experimento beneficiorum, ibi, ego autem in domino speravi. Haec enim duo dant fiduciam.
Conditionem autem dei ostendit dupliciter.
Primo per comparationem ad nos; secundo per comparationem ad adversarios, quia erant et adversarii et hostes, ibi, odisti observantes. Circa primum tria facit. Primo enim ponit habitudinem dei ad nos; secundo, quid ex hoc speret, ibi, et propter nomen tuum. Tertio in spem erectus prorumpit in orationem, ibi, in manus tuas. Sciendum est autem, quod deus habet habitudinem ad nos, quia est fortitudo nostra ad complendum omnia bona quae per eum facimus. Exod. 15: fortitudo mea et laus mea dominus etc.. Item quia refugium nostrum ad vitandum mala. Ps. 103: petra (scilicet deus) refugium herinaciis. Et ideo ait, spero de te propter ista duo. Et quid speret, ostendit ex persona viatoris, quia semper indiget ductore, procuratore et defensore. Primum pertinet ad viam; secundum ad vitam; tertium ad salutem. Et ideo quantum ad primum dicit, deduces, scilicet per viam salutis. Quantum ad secundum, et enutries, nutrimento virtutum, et etiam corporali. Psal. 22: dominus regit me, et nihil mihi deerit. Quantum ad tertium, educes me de laqueo, idest de fraudulenti insidia, quam mihi praeparaverunt. Prov. 1: veni nobiscum, insidiemur etc.. Psal. 123: laqueus contritus est. Et ratio est, quia tu es protector meus; quasi dicat: ideo spero quia ista facies mihi, quia tu es protector meus.