CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De comparatione continentiaecum suis oppositis ad temperantiam et intemperantiam.
Circa eas autem delectationes et tristitias, et circa concupiscentias et fugas quaesunt per tactum et gustum, circa quas et temperantia et intemperantia determinata est prius, valde multi modi sunt, secundum quod virtus determinari habet secundum esse quod habet in nobis et non secundum substantiam virtutis. Contingit enim aliquem sic se habere omni enervatione animi, quod vincitur etiam a talibus delectationibus, quibus multitudo hominum communis melior est, ita quod vincit eas. Contingit etiam aliquem sic se habere, quod vincit eas delectationes quibus multitudo hominum minor est, ita quod vincitur ab eis. Et horum duorum qui sic se habet circa delectationes, quod vincitur ab eis quas omnis multitudo hominum vincit, proprie est e vocatur incontinens : ille vero qui vincit eas concupiscentias, quibus multitudo hominum communis succumbit, proprie est et vocatur continens. Tristitia vero est ex absentia delectabilium et concupiscentia permanente : et ad illam etiam contingit se multis modis habere. Qui enim cedit et dejicitur tristitiis quaesunt ex absentia cujuscumque delectabilis in gustu et tactu, quas multitudo hominum communis vincere consuevit, proprie est et vocatur mollis. Qui autem in tristitiis illis se tenet, quibus multitudo communis hominum cedere et succumbere consuevit, proprie est et vocatur perseverans. Perseverantia enim non in continuatione usque in finem, sed in potentia mentis se tenentis in vi passionum. inter hos autem quatuor habitus qui omnes extremi sunt, scilicet continentis et incontinentis, et mollis et perseverantis, intermedii sunt plurimi habitus : quamvis omnes propter hoc quod omnes distant ab optimo, inclinent ad id quod in aliquo deterius est. Continentia enim non accipitur ut medium, quemadmodum cardinales virtutes et adjunctae eis : et sic enim continentia virtus perfecta est, et incontinentia perfecta malitia, quod in antehabitis improbatum est. Sed continentia accipitur ut extremum potentiae quod habet in continente, hoc est, quod omnes turpes delectationes vincat et a nulla superetur, et incontinens per oppositionem semper superetur et non vincat. Et cum aliam passionem agat tristitia quae est ex absentia delectabilis, et aliud posse sit in non dejici vel dejici a tristitiis, quam in vincere vel vinci a delectationibus, oportet quod secundum hanc considerationem morum alii habitus sint disponentes ad tristitiam, et alii ad concupiscentiam delectabilium, et quod multi habitus sint intermedii, quibus homines diversimode disponuntur ad vincere vel non vincere delectationes, et ad tenere vel non tenere se in tristitiis.
Secundum autem superius dicla delectationum quaedam sunt necessariaeet communes, ut illaequaesunt vestimenti et potus et lectuli. Quaedam autem non sunt necessariaeet communes, ut delectatio honoris, divitiarum, potentatus, et hujusmodi. Et illae quae necessarie communes sunt, usque ad quid mensurataenecessaria) sunt. Natura enim non petit tantum quid, sed etiam quantum,
ut in tertio hujus scientiaelibro determinatum est. Superabundantiaeautem horum sunt in quibus excellunt id quod necessarium : similiter autem et defectus in quibus a necessario deficiunt, nec necessariaesunt nec communes nec etiam naturales. Similiter autem et secundum eamdem divisionem se habet circa concupiscentias quaeex delectabilibus sunt, et circa tristitias quaesunt ex absentia delectabilium. Dicimus igitur quod intemperatus est et vocatur, qui prosequitur superabundantias delectabilium vel delectationum, vel secundum superabundantias nihil quaerens nisi superabundare in istis, et hoc facit propter electionem et propter ipsas delectationes et propter nihil aliud quod adveniat delectationibus, sed illectus ipsis delectationibus et concupiscentiis eligit sine dissensu rationis superabundare et superfluere in illis. Talem enim necesse est in concupiscentia nullam paenitentiam habere : propter quod etiam insanabilis est : quia si paenitentiam haberet, facilius saneretur, et non in toto corruptus esset. Qui vero deficit a concupiscentia omnium delectationum tactus et gustus, oppositus est intemperato et jam a nobis vocatus est insensibilis. Medius autem inter hos est vocatus temperatus.
Similiter autem qui taliter fugit corporales tristitias, et non fugit eas propter violentiam passionis, sed propter eloctionem qua eligit tales tristitias fugere, ille etiam est intemperatus. Et inter hos qui non eligunt nec ex electione peccant, unus est qui cievincitur et deducitur delectationibus propter ipsas delectationes quibus illectus est, et quarum violentia trahitur. Et alter est qui ducitur et deducitur propter fugere tristitias quaeab ipsa concupiscentia per absentiam delectabilium causantur. Propter quod isti duo differunt ab invicem : majus enim est posse non vinci delectabilibus quam tenere se in tristitia. Omnino autem et universaliter loquendo inter hos videtur deterior esse intemperatus, qui non concupiscens vel quiete et remisse concupiscens, non victus vi passionis, sed illectus, operatur turpe, quam incontinens victus et vehementer concupiscens vincitur potius quam illudatur. Sicut in si ruili videmus : si enim aliquis vehementer iratus percusserit, minus vituperabilis est quam si non iratus percusserit. Quid enim faceret si in passione existeret, qui praevenit passionem ? Et propter hoc intemperatus pejor est incontinente. Dictorum autem trium habituum, scilicet incontinentiae, intemperantiae, et mollitiei, magis mollitiei species est intemperantia, in eo scilicet quod nihil virtutis habet. Incontinens autem rationis bonum habet ad minus, quo etiam mollis in toto non caret.
Intemperatus autem opponitur temperato, et incontinens continenti, molli autem opponitur perseverativus. Differunt autem ab invicem perseverans et continens in hoc quod perseverare quidem est in eo quod est detinere et retinere se tantum in vi concupiscentiae: continentia autem in eo est quod est superare et excludere et subpeditare passionem, quemadmodum differunt non vinci et vincere. Minoris enim potestatis est non vinci, quam vincere.
Propter quod et eligibilius aliquid est continentia quam perseverantia.
Deficiens autem ad delectabilia et
concupiscentias ad quae muliti sucundum
Delicatus enim est qui a qualibet dejicitur tristitia, quae est ex absentia delectabilium, sicut forte qui defluens in terra vestimentum post se trahit, ut non laboret in illa tristitia sive difficultate quae est a vestium elevatione : talis enim imitatur laborantem ex infirmitate nervos dissolvente : est enim similis infirmo et misero et enervato : et tamen secundum veritatem miser non est, quia in corpore non infirmatur : sed existimatur miser esse propter enervationem mentis.
Similiter autem et se habet circa continentiam et habitus illi conjunctos. Non enim (licinius esse mollem qui a fortissimis vincitur delectationibus vel dejicitur tristitiis. Vinci enim vel dejici a talibus non admirabile, quia hoc multis et saepe contingit. Sed potius si talis in. fortibus passionibus et fortissimis delectationibus diu contratendons est, ex ratione contemptibilis est. Ex vi passionis enim rationem habet quare facilius indulgeatur peccatum. Quemadmodum est videre et de Philoctete de quo Tragicus Theodectes scribit, quod in manu a vipera percussus, primum dolorem diu sustinuit contratendens passioni : tamen victus ex desperatione clamavit rogans ut sibi manus praescinderetur.
Hujus etiam exemplum est quod accipitur ab Hygino in filia quae vocabatur Alope filia Cercyonis, quaedum corrupta esset per Mechercercion, diu doluit : tamen in tristitia decenter se tenuit. Tandem cum filia revelasset patri corruptorem post multas preces patris promittentis quod si filia revelaret sibi corruptorem., dolorem temperaret et filiaepeccatum indulgeret, revelate sibi corruptore victus a tristitia rogavit ut occideretur
dicens , quod tantam trustitiam diutiusimXoo cidissc Xenophanti, qui conceptum gaudium de fama magisterii in rhetoricis diu
decenter portavit, et tandem repente inepta laetitia effudit. Talis igitur non mollis est, sed potius si quis vincitur ab his tristitiis ad quas multi possunt abstinere et vincere, vel a delectationibus et non potest contratendere per vim. rationis, et hoc non habet ex natura generis, vel ex aegritudine, ille mollis est. Genus autem id dicimus generationis principium, sicut quidam ex generationis principio habent quod mollis et enervati cordis sunt, ita quod nullius resistit delectabili, nec in aliqua tristitia tenere se potest. Hoc autem patiuntur quidam ex aegritudine, sicut est polisitius, et infirmitas quae satyria vocatur, quae in omnem foeminam movetur statim quod visa est. Tales enim hoc quod compatiuntur, non patiuntur ex enervatione cordis sive rationis, sed ex dissolutione naturae complexionis. T alia pa ti initur Scytharum reges, qui omnes molles sunt secundum totum genus suum ex ipso generationis principio : quia omnes in mollibus sunt nutriti : et tales se habent ad continentes, sicut foemininum se habet masculinum. Foemina enim ex complexione mollis est, masculus autem ex natura constans.