IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Ad secundam quaestionem. Respondet Doctor quod stante miraculo,
scilicet quod gloria animae Christi non redundaret in corpus, non fuisset in potestate illius animae non mori ex quacumque passione. Declaro tamen hanc litteram, cum dicit, quod si anima Christi fuisset sibi absolute dimissa.
Nota de redundantia gloriae animae in corpus, non enim ex tali redundantia intelligimus aliquid causari in corpus, ut puta aliqua qualitas, qua dicatur corpus impassibile, quia nulla qualitas creata posset facere corpus non passibile, ut patebit in 4. dist. 49. quaest. 13. Sed talis redundantia ex sola coassistentia voluntatis divinae, quae assistit corpori, ut a nullo patiatur: voluntas enim divina ab aeterno ordinavit quod anima beata corpori unita habeat illud corpus perfecte impassibile ex sola coassistentia voluntatis divinae prohibentis, sive suspendentis omnem actionem corruptivam, ut patebit in 4. ubi supra. Et cum dicit, quod facta redundantia gloriae animae in corpus habet in potestate sua non mori ex quacumque passione, si intelligatur quod ipsa virtute propria possit, prohibere omnem passionem corruptivam, falsum est, quia si corpus Petri glorificatum poneretur in medio ignis, anima Petri beata ex sua virtute non posset prohibere, nec suspondere actionem ignis corruptivam, quia stante approximatione agentis naturalis ad passum, a nullo agente creato potest suspendi talis actio, ut patet a Doctore in 4. dist. 49. quaest. 15.
Dico ergo quod est in potestate animae non mori ex sola coassistentia voluntatis divinae prohibentis omnem actionem corruptivam, quam coassistenliam meruit sibi dari per opera meritoria, ut patet a Doctore in 4. dist. 49. q. 13.
(b) Sed quia in tertio instanti, etc. Primum instans est unio corporis ad Verbum. Secundum instans est beatitudo animae. Tertium instans non est redundantia ipsius beatitudinis in corpus, et per consequens fuit corpus corruptibile in quarto instanti. Addit, quod stante tali non redundantia non fuit in potestate animae Christi non mori, sic intelligendo, quod voluntas divina in illo quarto instanti determinavit non suspendere actiones corruptivas agentium naturalium, nec coassistere illi corpori, prohibendo omnem actionem corruptivam, sed relinquendo ipsum sibimet, et concurrendo cum omni causa secunda generali influentia ad actionem sibi competentem respectu cujuscumque passi sibi approximati ; et hoc est quod dicit Doctor assignando rationem quare anima Christi non potuisset prohibere mortem, cum dicit: cujus ratio est, quia ex prima institutione naturae est, etc.
Hic adverte, quod aliud est loqui de corruptione corporis in se, ita quod corpus Christi in aliud corrumpatur: et aliud est loqui de corruptione totius per separationem animae a corpore. Et in hac littera loquitur de corruptione isto secundo modo, quia quando Verbum univit sibi naturam humanam, non sic univit, quin aliquando eam dimitteret, quam etiam dimisit in morte, et si tempore passionis violentae eam non dimisisset, ita quod anima separata non fuisset a corpore, hoc simpliciter fuisset novo miraculo, quia stante primo miraculo de non redundantia beatitudinis animae in corpus, mors secuta fuisset ex violentia passionis; ergo si mors prohibita fuisset stante violentia passionis, hoc fuisset simpliciter novo miraculo. Non loquitur autem hic de corruptione corporis in aliquid aliud, quia Verbum sic sibi univit illud corpus, quod nunquam dimisit ; et licet illud corpus fuisset corruptibile in quarto instanti, ut supra patuit, tamen nunquam corruptum fuisset, etiam ut in sepulchro per quodcumque tempus, licet hoc forte novo miraculo, ut infra patebit dist. 21. et sic Verbum determinavit sibi unire illud corpus indissolubiliter, et semper prohibere actiones corruptivas illius, licet novo miraculo.
(c) Si dicas. Hic Doctor adducit aliquas instantias, et primo contra hoc quod dicit, quod agens naturale potest inducere dispositionem incompossibilem animationi, et sic tandem separare animam a corpore.
Arguit contra: quia sicut anima a solo Deo creatur, etc. Secundo arguit contra aliud dictum, videlicet, quod in quarto instanti non fuit in potestate animae Christi non mori, et arguit sic, quia si sic esset, tunc sequeretur hoc inconveniens, scilicet quod passio Christi, et separatio animae a corpore non fuisset voluntaria, sed magis violenta, et per consequens per talem passionem et separationem nihil meruisset, cum omnis actus meritorius sit simpliciter voluntarius, et in potestate merentis, ut patet a Doctore in primo, dist. 17. Et hoc est quod dicit in tertia instantia, cum dicit quod si sic, tunc passio illa fuit simpliciter violenta, et si hoc, non fuit meritoria.
(q) Ad primum istorum. Hic Doctor primo dubitat de antecedente, videlicet, quod solus Deus possit unire animam corpori, quia dubitatur, cum in resurrectione corpus erit perfecte dispositum, an anima possit seipsam unire ; et de hoc remittit se in quarto, et ibi assertive tenet quod anima non poterit se unire corpori, ut patet in dist. 43. quaest. 3. artic. 3. ubi sic dicit: Corpore illo separato, anima non potest ab aliqua creatura alia a se reuniri corpori, sed nec a seipsa, tanquam a principio effectivo illius unitionis. Et hoc probat ibi. Dubitatur etiam, an generans hominem uniat animam intellectivam, necessitando unionem per organizationem corporis, et dispositionem convenientem ultimate perfectibili ab anima intellectiva. Sed de hoc erit determinatio in 4. dist. 43. et ibi secundum viam Theologorum habet dicere, quod generans hominem non habet sit unire animam, ita quod generando corpus organicum, illud corpus sit organicum sic dispositio, ad quam de necessitate naturae, et absoluta sequatur unio animae, quia sicut Deus prius natura creat ipsam animam, quam uniat corpori, ut patet a Doctore in 2. dist. 17. et in 4. dist. 43. sic per quodcumque tempus sequens, potest eam conservare, non uniendo corpori, potest etiam eam non creare stante perfecta organizatione corporis. Sed secundum viam Philosophi haberet dicere quod ad tale corpus organicum de necessitate naturae sequitur unio animae ad corpus, et est simpliciter eadem productio totius, et ipsius animae ut patet a Doctore in 2. dist. 17. et in 4 dist. 43.
Secundo principaliter respondet, concedendo antecedens, scilicet quod anima a solo Deo creatur et unitur. Negat tamen consequentiam, quia non sequitur, solus Deus potest unire animam corpori, ergo solus Deus potest eam separare, quia agens causatum potest inducere aliquam qualitatem in corpore, ad quam necessario sequitur necessitate absoluta examinatio corporis. Hoc autem est verum, supposito quod anima non possit informare corpus, nisi ut sic mixtum, et ut sic dispositum, et tunc bene verum est quod agens naturale potest inducere aliquam dispositionem repugnantem dispositioni corporis, quam ipsa anima praesupponit in corpore. Et addit, quod nulla qualitas vel dispositio creata in corpore ab agente naturali est causa necessaria simpliciter animationis passivae corporis; et hoc supra patuit, quia creatio prius natura terminatur ad animam quam uniatur corpori, etc. Et dat exemplum satis accommodum : Ignis per actionem suam potest inducere qualitatem necessitantem separationem animae a corpore, non aliquam autem necessitantem ad unionem. Dico de se solo ; et hoc patet, quia bene agens potest attingere aliquam dispositionem simpliciter repugnantem alicui formae, et tamen non poterit attingere illam formam, calor enim poterit inducere in aquam dispositionem repugnantem formae substantiali aquae, et tamen non poterit inducere dispositionem necessitantem ad unionem formae substantialis aquae. Sic dico in proposito, quod licet agens naturale possit inducere in corpus organicum dispositionem simpliciter repugnantem animationi, non tamen potest inducere dispositionem necessitantem ad animationem, et hoc loquendo secundum viam Theologorum.
(e) Ad tertium distinguit Doctor de violento, accipiendo violentum, ut opponitur naturali, sive inclinationi naturali ; passio Christi fuit violenta animae, quia illa inclinatur naturaliter ad perficiendum corpus. Sed tunc videtur sequi quod anima beata separata a corpore sit ibi violenter ; imo in hoc Doctor videtur sibi contradicere, quia in A. dist. 43. quaest. 2. sic dicit: Inclinatio naturalis duplex est, una ad actum primum, et est imperfecti ad perfectum, et concomitatur potentiam essentialem ;alia ad actum secundum, et est perfecti ad perfectionem communicandam, concomitatur potentiam accidentalem. De prima verum est, quod oppositum ejus est violentum et non perpetuum, quod ponit imperfectionem perpetuam, quam Philosophus habuit pro inconvenienti, quia ponit in universo causas ablativas cujuscumque imperfectionis. Sed secunda inclinatio, etsi perpetuo suspendatur, nullum violentum proprie dicitur, quia nec imperfectio. Nunc autem inclinatio animae ad corpus tantum est secundo modo. Haec ille.
Respondeo primo, quod posito quod anima sit violenter separata a corpore, et contra suam naturalem inclinationem, tamen, ut beata perfecte quietatur, quia voluntas, quae est principalior pars, est perfecte quietata, ut patuit in simili a Doctore in 2. dist. 29. Est etiam corpus gloriosum sursum ratione gravitatis violenter, et tamen totus homo perfecte quietatur, quia pars hominis perfectior est perfecte quietata, ut magis patebit in A. dist. 49. Dico secundo, quod violentum potest dupliciter capi: Uno modo dicitur quod ponit imperfectionem in re violentata, sicut dicimus quod corpus privatum anima est violenter sub tali privatione, quia habet naturalem inclinationem ad ipsam, tanquam ad suam ultimam perfectionem, qua privatur. Alio modo dicitur violentum, quod etsi nullam imperfectionem ponat ex seipso, habet tamen naturalem inclinationem ad aliquid, puta ad communicandam perfectionem suam. Isto secundo modo separatio animae a corpore diceretur violenta, quia ut sic non perficeret corpus, ad quod perficiendum habet naturalem inclinationem, et hoc modo loquitur Doctor in proposito. Sed in quarto non negat animam habere naturalem inclinationem ad perficiendum corpus, et ut privatur hujusmodi dicitur violenter ; sed quia talis privatio non ponit imperfectionem essentialem in anima, ideo potest perpetuo stare sub tali privatione, quia Philosophus loquitur, cum dicit: violentum non est perpetuum, de violento quod ponit imperfectionem essentialem in re.
(f) Alio modo violentum opponitur voluntario, et sic dicit duo Doctor. Primum, quod illa passio eo modo fuit violenta, quo ab anima fuit nolita, et ut sic non merebatur patiendo. Fuit non nolita nolitione naturali, fuit etiam nolita nolitione conditionata, ut supra patuit in isto tertio, dist. 15. et ut sic nihil merebatur. Secundum, dicit quod meruit in patiendo, eo modo quo voluit ipsam passionem ; voluit enim ipsam simpliciter, cum qua volitione simpliciter potest stare nolitio naturalis et conditionata, ut patuit a Doctore d. 15. hujus, et in 4. dist. 20.