In manus. Prorumpit tertio in subitam orationem; et circa hoc duo facit. Primo recommendat se domino; secundo commemorat divinum beneficium, vel habitum vel mox secutum, ibi, redemisti etc.. Dicit ergo quantum ad primum, in manus etc.. Quod carius habet commendat ductori. Et ideo in vita ista periculosa spiritum meum commendo tibi deo.
Hoc fecit christus in nostrum exemplum: unde in cruce dixit, in manus tuas etc.. 2 Tim. 1: scio cui credidi etc.. Ex persona ecclesiae intelligitur; quasi dicat ecclesia capiti christo, tu dicis. In manus tuas commendo spiritum etc.. Et ex hoc sequitur, scilicet ex cruce, redemptio nostra. Dicit autem, deus veritatis, quia implevit quod promisit. Per comparationem autem ad adversarios dicit, odisti; quasi dicat; sic te habes ad me; sed quomodo ad adversarios? quia odis eos, et merito, quia observant vanitates etc. Illi scilicet qui in rebus mundi spem habent et figunt. Et hoc supervacue, quia deficiunt. Sap. 5: quid nobis profuit superbia etc.. Item vanitates, auguria, vel somnia, vel pacta Daemonum; et tales odiuntur a deo, quia sacrilegi et idolatrae. Psal. 39: beatus vir cujus est nomen domini etc..