CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De comparatione incontinentiae ad intemperantiam in speciali,
Videtur autem etiam lusivus intemperatus esse. Lusivum autem vocamus non quidem exercitativum liberalium, sicut sunt musica, et alia quaedam exercitia, sed gaudentem jocis i talibus enim gaudens, ipso joco et ludo ad intemperantiam inclinatur : jocus enim delectabile facit alteri, et delectatio quae est ad alterum, hilaritatem inducit in alterius placentiam, et superfluitas illius mollities quaedam. Propter quod lusivus videtur quidem esse intemperatus, quamvis non vere sit intemperatus, sed mollis. Cujus probatio est, quod lusivus talis remissus est per hoc quod est quies et resolutio strenuitatis animi ab intentione studiositatis : gaudens autem remissione tali, non quidem propter ludum, sed propter fugam tristitiae quae est in intentione strenuitatis ad studium, appetitus quietis est : et qui superabundanter per ludum talem fugit tristia, proprie lusivus vocatur.
Incontinentiarum autem duae sunt, quarum una quidem vocatur irrefraenatio, alia vero debilitas : et hae duae species accipiuntur ex causis incontinentiarum. quae sunt in subjecto, hoc est, in incontinente. Irrefraenatio autem est quae fraenum rationis praevenit ne imponatur concupiscentiae, quamvis non praeveniat fraeni ostensionem, sicut equus qui effraenus dicitur, non praecipitanter movetur antequam videt fraenum, sed impositionem fraeni praevenit et fugit. Debilitas autem est potius in fuga tristitiae quam in appetitu delectationis. Propter quod debilitas mollities quaedam est. Debilis enim est, nullam tristitiam sustinens quae esse possit ex absentia delectabilis. Quod autem hae duae partes sint incontinentiae, patet: in more quidam enim consilia bona concupiscentes, non immanent eisdem, quae ex consilio conceperunt, propter passionis violentiam quae fraenum rationis non accepit: et tales incontinentes sunt. Hoc autem, potest contingi duobus modis, scilicet propter fugam tristitiae, vel propter passionis motum : et tunc primi erunt debiles, secundi autem
irrefraenati. In opposito enim more, qui continentiae est, quidam sunt qui a passione non deducuntur propter hoc quod ante bene consiliati sunt, et conceptu et ratione consilii tenent rationem. Sicut enim in passionibus corporis est, ita est in passionibus animae. In passione enim corporis praeveniens et corpus non prurit, et fortiter fricans latus praetitillans est: eo quod fricato latere pori aperiuntur, et egreditur spiritus, si postea tangatur in latere, non titillatur. Sic etiam in passionibus animae hi qui praesentiunt, quoniam in passionibus futuri, et praesciunt hoc per rationem, quod vel ex inclinatione complexionis vel consuetudinis ad talia sunt victi, praesuscitant seipsos et armant contra vim passionis, et rationem quae fraenat concupiscentiam, evigilare faciunt, ut fraenum ponant appetitui antequam nitatur, et concupiscentiae non vincuntur a passione : quia ante concupiscentiae motum frenaverunt appetitum. Si ergo passio disciplinabilis sit sicut infraene, sive sit tristis sicut indcloctabilo, non deducuntur propter fraenum rationis retinens. In opposito more duae praedictae erunt incontinentiae.
Si autem ad complexionem respiciamus, maximo acutaecholeraeet melancholici homi nos secundum irrofraenatam
incontinentiam sunt incontinentes. Cholerici enim propter velocitatem humoris et actuum, fraenum rationis non exspectant in desideriis. Melancholici propter vehementiam passionis quaecausatur ex hoc quod forma delectabilis inspectu melancholico fortissime tenetur et injacet, ad quam de necessitate sequitur totius corporis motus : et con cupiscentiaenon recipiunt fraeni impositionem. Forma enim delectabilis inspectui fortiter injacens et attrahens concupiscentiam, nullo modo exspectat fraeni impositionem. Tales igitur sunt incontinentes : in ipsis enim est ratio fraenum, omnis cujus impositionem exspectat concupiscentia.
Si autem comparare velimus has partes incontinentiaead intemperantiam et partes ejus, considerabimus quod intemperatus quidem, quemadmodum dictum est, non est poenitivus in opere : et hoc ideo est, quia immanet delectabili et eligit ex ratione : nemo enim tristatur immanens ei quod eligit, quinimo delectatur fruens eo quod eligit, incontinens autem omnis secundum quamcumque incontinentiam, poenitivus autem propter remorsum conscientiaequaese contratendit concupiscentiae. Propter quod etiam id quod jam in disputatione dubitavimus, non sic se habet quemadmodum ut dictum est . Diximus enim, quod intemperatus sanior est quam incontinens, ex hoc quod intemperatus et persuasus facit: et si persuasionem oppositam accipiat, revertitur ab eo quod facit. Incontinens autem persuadens habet intus incontinentiam, et hoc efficacius est quam persuadens extra, et tamen non proficit. Quamvis enim hoc quoad hoc verum sit: quia scilicet continentia non prodest incontinenti: tamen attendendo dispositiones substantiales intemperati et incontinentis, sanatior est incontinens quam intemperatus : quia rationem quaeprincipale principium est operum et regens et fraenans, jam sanam habet sanitatis quantum ad minorem propositionem quaeprincipium est operationis.
Adhuc autem intemperantia quae simpliciter in animali est et aegritudo animae, inter aegritudines assimilatur hydropisi et phthisi Hydropisi quidem propter humoris oppressionem in concupiscentia : phthisi autem propter caloris incitationem. Incontinentia autem propter hoc quod ex oppilationc concupiscentiaeest quaeinebriat et ligat rationem, assimila-
tur epilepsiae. Hydropisis etplithisis continue affligentes infirmitates sunt. Epilepsia autem non continua: aliquando enim ex oppilatione cerebri cadit, et aliquando non cadit.
Et universaliter quidem loquendo, alterum genus est moris incontinentiae, et malitiae quae dicitur intemperantia. Malitia enim intemperantiaein consecutione delectabilis latebras quaerit et latenter accedit: incontinentia autem tales latebras non quaerit, sed in concupiscentia vincitur et deducitur in fructu delectabilis.
Horum autem duorum incontineiitium, scilicet irrefraenati et debilis, meliores sunt hi qui irrefraenati excedunt, quam debiles qui rationem quidem sunt habentes de non faciendo, sed rationi praesunt immanentes. Debiles enim in hoc sunt deteriores, quod vincuntur a minori passione qua multi non vincuntur. Magis enim passibilis est, qui a minori vincitur quam qui a majori. Et in. hoc sunt iterum magis turpes, quia hoc quod faciunt, non faciunt impraeconsiliati : quinimo multa consilia habent, in quorum nullo permanent propter debilitatem. Et quantum ad primum similes sunt his qui velociter inebriantur et pauco vino, minori scilicet quam multi inebriarentur : excessivi autem sive irrefraenati et magis passionibus agitantur : et quamvis consilium habeant in ratione in universali propositione quaenon est principium operis, tamen directionem consilii nec exspectant nec accipiunt fraeni impositionem.
Ex omnibus autem quae dicta sunt, manifestum est quod incontinentia simpliciter malitia non est. Est illa, dico, malitia quae intemperantia vocatur, sed quoad aliquid forte aliquando dicitur intemperantia propter similitudinem : quia circa idem est, quamvis aliter et aliter : nam incontinens vel praeter electionem rationis patitur: intemperatus autem patitur secundum electionem. Propter quod incontinentia et intemperantia non sunt idem secundum morem, si similes sunt secundum actiones : quia circa eadem delectabilia conversantur : et hoc est sicut dixit in simili Demodochus poeta convicians Milesiis, dicens quod " Milesii stulti quidem non. sunt secundum rationem, sed similia stultis operantur. " Sic enim incontinentes injustitiam intemperantiaenon habent, sed tamen faciunt similia intemperatis quorum intemperantia est injusta. Et manifestum simpliciter est, quod hinc elicitur differentia inter intem.peran,tiam et incontinentiam. Incontinens enim qualitate incontinentem se disponente, talem habet qualitatem ex qua inclinatur ad sequendum corporales delectationes, quae sunt praeter nostram rationem et sunt superabundantiae, non propter hoc quod persuasus sit a ratione, sed propter hoc quod vi passionis deducitur. Intemperatus autem persuasus est ad sequendum delectationes.
Et ex hoc sequitur ulteriori differentia, quod incontinens scilicet afcilc transgredibiiis sit, quia jam habet conscientiam in contrarium tendentem : et ideo credit persuadenti hoc quod jam.habet in conscientia. Intemperatus autem non facile transgredibilis est: ex conscientia enim elicit passionem, nec facile recipit quod contra conscientiam persuadetur. Quemadmodum enim dicit Socrates. " habitus apparere facit tinemin omni more. " Finis autem, in Ethicis maxime principium est. Propter quod cum virtus et malitia habitus sint, principium sunt in omni more. Sed malitia quidem corruptivum est moris, eo quod malum finem apparere facit. Virtus autem salvativum principium est moris propter oppositum. In quibus autem acti.oni.bus humanis id cujus gratia omnia alia fiunt, quod est finis intentionis, praecipue principium moris est, quemadmodum suppositiones praecipua principia sunt in mathematicis demonstrationibus. Que.02 ad,odum in demonstrativis ratio syllogistica non docet principia nec probat nec inquirit, sed ponit : ita in Ethicis non quaeritur vel consulitur de fine, sed ponitur. Virtus enim vel naturalis complexionis qualitas existens, vel per assuefactionem inducta causa est quod aliquis recte opinatur et bene circa hoc principium. Virtus enim quae bona qualitas est, bonum facit apparere finem, et talis est temperatus. Malitia autem malum finem praestituit, qui moris corruptivus est : et talis est intemperatus temperato contrarius. Sicut autem ante diximus, aliquis est excessivus termini rationis et praeter rationes operans praeter vim passionis, quaepassio superat ad hoc quod non ratione agat secundum rationem. Alius autem quidem in ratione non superat, passus ad hoc quod contra rectam rationem operetur, propter hoc quidem, quia tali qualitate dispositus est quod inclinatur ad hoc, praeter hoc quod suasus sit ex ratione oportere sequi corporales delectationes. Et hic melior quidem est incontinens quam intemperatus. Incontinens enim non simpliciter secundum totum pravus est. Ratio enim discernens quae principium moris est optimum, salvatur in ipso. Alius autem huic contrarius, continens scilicet immansivus est in ratione et non excedit eam propter vim passionis. Manifestum est igitur ex hoc quod continentia est studiosus habitus, quia manet in bono rationis : incontinentia autem est habitus pravus propter oppositum, quod videlicet excedit a bono rationis.