CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quantum ad notitiam habitualem. Haec littera patet usque ibi: Quantum ad istam notitiam habitualem, et satis patet littera. Dicuntur autem habitualiter sive virtualiter nota, ex hoc quod includuntur in primo intellecto, et dicitur primum intellectum ( in proposito ) illud, quod per se intelligitur, ita quod intellectio praecise terminatur ad illud, et nullomodo ad inclusum. Sed quia habita notitia confusa, puta hominis, tunc inclusa, sive partes essentiales illius dicuntur intelligi, non actu,quia tunc intellectio actu terminaretur ad illud, et tunc esset per se intellectum; sed intelligitur habitualiter, eo quod est actu intelligibile,quia scilicet in potentia propinqua ad intelligi, non quod actu intelligatur. Et sic magis universale, est primo cognitum habitualiter minus universali, semper stando in cognitione habituali.
Nota tamen de cognitione habituali et virtuali, quia posset fieri difficullas.Si ens inquantum ens, est primo cognitum habitualiter et virtualiter, ergo erit aptum prius cognosci actualiter, et sic ordo distincte concipiendi, erit prior ordine confuse concipiendi, sicut etiam forma, quae est apta prius perficere materiam, etiam actu prius perficit. Dico quod non sequitur, quod ens prius cognoscatur, nam ex quo Doctor tantum loquitur de cognito habitualiter et virtualiter distincto contra cognitum actualiter, qualem ordinem habet aliquid in se, talem habet respectu cujuscumque, sicut dicimus quod homo prius constituitur per ens, deinde per substantiam, et sic descendendo ; ita homo in intellectu talem habebit ordinem, quod quando praesentatur intellectui in cognitione actuali, sic perficit intellectum secundum istud esse quod habet in se; ergo prius est in intellectu perficiendo ut ens, secundo ut substantia,et sic descendendo. Et intelligo non perficiendo formaliter, sed tantum objective, unde qualis est ordo inter aliqua, ubi realiter distinguuntur, talis est ubi non distinguuntur realiter, ut patet a Doctore in 2. dist. 1. et in quad lib. ubi ergo plures formae realiter distinguuntur, ut vegetativa, sensitiva et intellectiva, quae realiter distinguuntur, talis est ordo inter illas, sic quod vegetativa prius perficit, deinde sensitiva et ultimo intellectiva ; ergo ubi in una forma sunt idem realiter et virtualiter, ibi continentur ut in intellectiva. Adhuc secundum rationem talis est ordo,quod intellectiva intelligitur prius perficere, ut vegetativa quam ut sensitiva, et post intelligitur perficere ut sensitiva, et postremo ut intellectiva. Et sic quanto communiora, tanto sunt prius nota intellectui nostro, licet pro statu lapsus sit oppositum, et non debet intelligi quod actualiter sic sit, sed aptum natum esset sic esse ex parte objectorum, sed pro statu isto repugnat intellectui ordo ille, etc.
Sed ad rationes quas facit Doctor, probando quod species specialissima est primum cognitum loquendo de cognitione confusa actuali, respondet quidam novus expositor S. Thomae in libro, qui intitulatur de Ente et essentia.
Ad primum dicit, quod perfectissimus conceptus est conceptus entis, in quem possunt hujusmodi agentia naturalia. Et cum dicitur a Doctore quod tunc non posset producere conceptum specificum, cum ille sit perfectior, respondet, quod nulla virtus potest in perfectiorem effectum suo effectu perfectissimo simpliciter; quaelibet tamen virtus potest in effectum perfectiorem suo perfectissimo effectu, in quem potest pro aliquo priori, quia ille non est perfectissimus nisi secundum quid. Exemplum, virtus generativa leonis non potest in perfectiorem effectum quam sit leo, potest tamen in effectum perfectiorem illo, quem producit in principio actionis, qui tamen effectus fuit perfectissimus, quem pro tunc posset producere.
Ad secundum argumentum respondet, quod termini Metaphysicales ut sic, non ponuntur a nobis primo cognosci, sunt enim termini Metaphysicales abstracti abstractione formali, et secundum istum, abstractio formalis est, qua forma abstrahitur a subjecto vel a materia ; et abstractio totalis est, qua totum universale abstrahitur a partibus subjectivis. Secundum primam abstractionem quantitas abstrahitur a materia sensibili, et secundum secundam abstractionem animal abstrahitur ab homine et leone, et sic dicit quod ens quandoque habet abstractionem formalem, quando scilicet cum praecisione, caeterarum rationum genericarum et specificarum accipitur, et quandoque habet abstractionem totalem,quando scilicet ut totum universale potestate includit caetera genera et species.
Ad tertium respondet, quod non oportet in quacumque formatione conceptus specifici semper singillatim praeformare conceptum confusum entis, sed sufficit ens primo omnium fuisse cognitum, in illis enim omnia virtualiter concipiuntur.
Ulterius dicit quod non oportet tantum ipsis interesse, quia non est ordo essentialis inter conceptus confusos, et quod non sit talis ordo essentialis ( ut Scotistae videntur tenere) probat, quia quando sunt aliqui conceptus essentialiter ordinati ordine originis, impossibile est extremos generari, non genitis intermediis: sed experimur nos concipere hominem et substantiam,et tamen intermedia ignoramus, non solum distincte, sed etiam confuse: ergo. Et dicit, quod Scotistae non possunt solvere hanc rationem. Et si contra illam rationem arguatur, scilicet si non est ordo essentialis inter conceptus confusos actuales superioris et inferioris; ergo ita potest primo generari conceptus speciei specialissimae sicut entis, quod est contra eos. Dicit, quod licet non sit ordo essentialis inter omnes alios conceptus inter se praeter conceptum entis, est tamen ordo essentialis inter conceptum entis, et inter omnem alium conceptum, et sic oportet prius ens concipi, quo concepto possunt alia concipi. Deinde dicit contra Doctorem quod ens et quodlibet simpliciter simplex, potest cognosci cognitione confusa actuali, et antequam probet, praemittit quod non est de ratione cognitionis distinctae actualis, quod objectum cognoscatur per resolutionem in partes rationis, sed sufficit quod objectum penetretur ab intellectu secundum omne quod actualiter in illo invenitur, sive hoc fiat per resolutionem objecti in partes rationis, sive fiat ex claro intuitu objecti simplicis. Similiter non est de ratione cognitionis confusae actualis, quod intellectus intelligat objectum secundum aliquid, et secundum aliquid ignoret, sed sufficit quod intellectus feratur in objectum, et non penetret ejus actualitatem ; quo praemisso probat intentum, et ratio sua stat in hoc, quod quando intellectus fertur in ens actualiter, et nescit ipsum separare a substantia et accidente, cognoscit ipsum confuse; sed hoc patet per experientiam, quia videmus multos per plures annos exercitatos in studiis, adhuc nescire distinguere rationem propriam entis a substantia et accidente. Et addit quod ex quo conceptus actualis confusus entis est conceptus imperfectissimus omnium ; ergo est prius via originis, patet, quia imperfectiora sunt priora via generationis ex 9. Met. text. com. 15. Et si dicatur ad hoc, quod perfectio conceptus est duplex scilicet, objectalis et evidentiae, et ille conceptus est perfectio objectalis, qui habet objectum perfectius positive ; ille autem est perfectio evidentiae, qui habet objectum pauciora includens, ut patet inproaemio Met. lectione secunda.
Contra hoc arguit, probando quod conceptus actualis confusus entis sit conceptus imperfectissimus, (loquendo de perfectione evidentiae) et ratio stat in hoc, quia ille conceptus est inevidentissimus, sub quo intellectus magis remotus est a cognitione aliorum quam sub quocumque alio conceptu. Sed intellectus habens conceptum entis, magis distat ab aliorum cognitione, quam habens quemcumque alium conceptum, patet, quia quando sunt aliqui duo conceptus, quorum unus actualiter includit alterum,ipse est in proximiori dispositione ad cognoscendum reliquum quam e converso, modo alii conceptus includunt conceptum entis, et non e contra. Et confirmat hoc per dictum Scoti, qui dicit quod pars rationis actualiter intellectae est satis proxima intellectui, adeo ut proximius esse non possit. Et dicit, quod illud de prooemio Meta-phys. scilicet quod evidentia actualiter penes objectum, pauciora actu includens non est ad propositum, quia certitudo illa est certitudo objectalis, sermo autem noster est de evidentia se tenente ex parte intellectus. Ex talibus enim evidentibus et certis, procedit intellectus ad sibi inevidentia et incerta.
Ultimo arguit contra Doctorem probando, quod species specialissima non sit objectum simpliciter confusissimum, et dicit quod magis universale, puta genus, est magis confusum, quia plura continet sine ou dine, species autem continet partes suas ordinate, modo proverbium est: Ubi pluralitas sine ordine, ibi confusio. Et si dicatur, quod genus continet species ordinate, quia continet eas mediis differentiis, quae sunt valde ordinata, arguit contra, quia genus non continet species et differentias in actu, sed in potentia, ut dicit Porphyrius, cap. de Differentia; ergo continet eas indistincte. Tenet consequentia, quia actus est, qui distinguit 1. Metaph. text. c. 49. Et sic patet quid dicat iste novus expositor.
Item Occham in 1. dist. 3. quaest. 5. arguit contra multa dicta Doctoris. Et primo contra hoc quod dicit, quod Conceptas Speciei vel generis non est simpliciter simplex, et primo sic arguit: Quando aliquid componitur ex pluribus, partes sunt ibi modo sibi convenienti: si totum sit realiter, partes sunt realiter: si totum sit ens rationis, et habens actualiter esse compositum et esse objectivum, partes proportionaliter erunt ; ergo conceptus speciei specialissimae non potest esse sine partibus suis, et ita cum Scotus ponat, quod conceptus eritis est pars, non potest esse conceptus speciei specialissimae sine conceptu entis, quod ipse negat.
Secundo arguit : Quando aliqua habent omnes partes simpliciter easdem, sunt simpliciter idem; ergo si conceptus speciei est compositus, habebit easderu partes quas habet definitio ;ergo definitio et definitum non essent distincti termini, quod Scotus negat dist. quaest. 2.
Si dicatur, quod aliter componunt conceptum speciei et conceptum definitionis, quia in conceptu definitionis sunt in actu, sed in conceptu speciei sunt tantum potentialiter et virtualiter.
Contra, quia non dicimus formam facere materiam compositam, eo quod sit in materia tantum in potentia et non in actu, sic in proposito.
Secundo principaliter arguit contra alium dictum Doctoris, scilicet quod illud dicitur confuse concipi quando concipitur, sicut exprimitur per nomen, et distincte quando concipitur, sicut exprimitur per definitionem, innuens quod definibile non potest distincte cognosci sine definitione. Contra : Omne quod concipitur, secundum totum et secundum quamlibet partem distincte concipitur, sed conceptus definiti est hujusmodi; patet, tum quia aliqua species non habet definitionem proprie dictam ; tum quia conceptus alicujus speciei est simpliciter simplex , tum quia communissimum .non est semper primum distincte cognitum, nec etiam communius semper prius distincte cognoscitur.
Tertio principaliter arguit contra hoc, quod dicit Doctor quod species specialissima, cujus singulare, etc. Primo cognoscitur, etc. Sed quia istae rationes procedunt de singulari, de quo Doctor ad praesens non intendit pertractare, ideo pro nunc omittantur.
Quarto principaliter arguit contra rationes quas Doctor facit, probando quod species specialissima sit primum cognitum, et primo arguit contra primam, quia quando accipit quod causa naturalis, etc. aut intelligit quod causa naturalis producit effectum perfectissimum secundum numerum, aut secundum speciem ? Si primo modo, falsum est, quia ignis in calefaciendo non producit perfectissimam calorem quem potest, quia successive producit illum. Si secundo modo, aut intelligit de causa totali, aut partiali ? Si primo, si est nata producere plures effectus, nullus eorum prius produceretur, nisi forte prioritate temporis, quia unus potest produci in instanti, et alius tantum successive, et productus in instanti erit prior, sed non sequitur, quod sit perfectior, patet per Philosophum 9. Metaph. Quae sunt priora generatione sunt imperfectiora, quod debet intelligi de totali causa ordinata habente plures effectus. Si intelligit de causa partiali, non sequitur quod producat effectum perfectissimum in quem potest prius origine: patet, quia substantia animae primo causat cognitionem, et postea ista cognitio et substantia animae poterunt producere unam volitionem, quae est perfectior cognitione prima producta in naturalibus.
Praeterea, secundum Scotum visibile distans prius intelligitur sub ratione communiori quam minus communi; ergo non semper producitur primo effectus perfectissimus, si dicatur quod causae istae sunt impeditae propter improportionem medii.
Contra, quando est aliqua causa productiva multorum effectuum, ita quod quaecumque sufficiunt ad productionem unius effectus, puta A, et non alterius, puta B, et tunc A et B si simul producantur, prius natura producitur B quam A, quia prius natura secundum Philosophum 5. Metaph. et secundum eos, est illud quod potest esse sine alio, et non e converso; ergo non potest produci conceptus speciei specialissimae, nisi producatur conceptus communior; sed e converso potest secundum eos, quando objectum improportionaliter existit, ergo prius natura producitur conceptus communior, si dicatur, quod conceptus speciei specialissimae potest produci sine conceptu communiori. Contra, si conceptus ille sic excedens non simul causaretur, hoc erit propter defectum intellectus agentis aut possibilis, aut speciei intelligibilis ; non propter defectum intellectus agentis vel possibilis, quia semper uniformiter se habent; nec speciei intelligibilis, scilicet universalis, quia quaero a quo causaretur illa species illius universalis, et non potest dari, nisi intellectus agens et singulare, vel species singularis vel natura communis, quae omnia sunt praesentia, et sufficienter approximata quandocumque generatur species rei singularis. Hoc confirmatur, quia si primo non habetur conceptus entis, et postea habetur, tunc erit tempus medium inter productionem conceptus speciei specialissimae, et productionem conceptus entis. Et quaero de illo tempore,aut fit aliqua mutatio, aut nulla ? si nulla, non est major ratio quod ageret post illud tempus medium, quam in illo tempore medio ; si aliqua mutatio, non potest dari terminus talis mutationis, quia nec species, nec actus intelligendi, ut patet.
Item arguit contra hoc quod dicit Doctor, quod conceptus perfectissimus, in quem possunt est conceptus speciei specialissimae, ipse probat quod conceptus, singularis sit perfectior. Sed quia Doctor prius praemisit velle tantum loqui de magis et minus universali, et non de singulari, ideo haec argumenta Occham, quae probant de singulari ad praesens omitto, cum non sint conclusionem Doctoris.
Contra secundam rationem Doctoris arguit Occham et probat, posito quod termini Metaphysicales sint prius noti terminis aliarum scientiarum, ex hoc non sequitur quod Metaphysica ordine doctrinae sit prior aliis scientiis, quia scientia Metaphysicalis est de complexis ; quae complexa sunt posterius nota ordine doctrinae, quia non semper sequitur quod si termini sint prius noti, quod complexa ex illis terminis sint prius nola; patet, quia isti termini, corpus caeleste, astra, et paritas et imparitas, et hujusmodi, sunt manifeste noti, et tamen istud complexum, astra sunt paria, non potest evidenter cognosci.
Praeterea, Metaphysica non tantum est de compositis, sed etiam est de substantiis separatis, quae sunt posterius notae secundum istos: ergo etsi Metaphysica non esset ultima ordine doctrinae quantum ad illam partem, quae est de complexis compositis ex terminis communibus, tamen posset esse ultima quantum.
ad illam partem, quae est de substantiis separatis.
Contra tertiam rationem arguit: tum, quia aeque concluderet magnum tempus, si conceptus speciei specialissimae primo producitur antequam deveniatur ad conceptum entis. Tum, quia dicerent alii, quod simul ( saltem tempore, quamvis non natura ) producerentur conceptus entis communissimi, et conceptus speciei specialissimae.
Deinde arguit contra secundum articulum, in quo ponitur quod ens necessario est primum distincte cognitum primitate originis ; et dicit quod est simpliciter falsum, quia ex quo conceptus entis non est de essentia speciei specialissimae, cum talis conceptus non sit aliquid reale, sed tantum in intellectu ; sed species specialissima est res extra intellectum, ergo talis species potest distincte concipi sine conceptu entis.
Praeterea, ita ens praedicatur in quid de Deo, sicut et de creatura ; ergo sicut Deus potest distincte cognosci sine cognitione entis, ergo similiter et creatura, cum non sit major ratio de uno quam de alio. Quod autem Deus sic possit cognosci (et hoc loquendo de cognitione intuitiva) patet, quia in re est simpliciter simplex, et sic in re aut totaliter ignoratur, aut totaliter cognoscitur. Cognitio autem intuitiva non est respectu alicujus conceptus. Item, aliquod sensibile distincte cognoscitur a sensu sine cognitione entis ; ergo sic similiter et ab intellectu, cum sit potentia superior et perfectior Ultimo arguit contra tertium articulum. Sed quia rationes illae procedunt ex malo intellectu cognitionis virtualis et habitualis, et ultra, quia ex illa parva glossa quam ibi feci, facillime solvi possunt, ( prolixitatem vitando) illa argumenta praetereo. Multi etiam alii arguunt contra positionem Scoti in hac materia, sed quia eorum argumenta, vel coincidunt cum argumentis et responsionibus istorum; vel si quid addant, facillime solvi potest per easdem responsiones vel expositiones ad argumenta istorum, illa ideo relinquo.
Nunc solvenda sunt dicta istarum opinionum. Et primo ad illum novum expositorem S. Thomae. Quando ergo respondet ad primum argumentum Scoti de causa naturali, etc. dico quod argumentum Doctoris est evidens. Et quando dicit quod causa naturalis producit effectum perfectissimum pro illo tempore quo producit illum, non tamen perfectissimum simpliciter, quia pro alio tempore potest producere perfectiorem,ut patet de virtute activa respectu leonis, dico (ut supra dixi) quod Doctor loquitur de causa naturali, nullo modo impedita et perfecta, quantum ad hoc, quod non praerequirit aliquam dispositionem praeviam, sed quod immediate possit attingere terminum principaliter intentum, cujusmodi est in proposito de causis naturalibus, respectu intellectionis; sic enim intellectus et objectum, sive species intelligibilis objecti sunt causae perfectae, quod nulla praevia dispositione posita, et amoto quocumque impedimento, statim attingunt perfectissimam intellectionem objecti quam possunt habere: non enim cognitio magis universalis est dispositio praevia requisita ad cognitionem minus universalis (loquendo de cognitione confusa), et sic patet quod illae causae si in primo instanti quo sunt sic unitae,non producunt conceptum perfectissimum, pro nullo alio tempore possunt producere ipsum. Et quod dicit de; virtute activa leonis, non est ad propositum, quia si virtus activa leonis esset causa ita perfecta respectu sui effectus principaliter intenti, sicut est objectum perfecte praesens intellectui vel in se, vel in specie intelligibili, subito attingeret leonem, sicut etiam objectum intellectionem ; sed quia virtus activa leonis est valde imperfecta, ideo prius attingit multas dispositiones praevias, quae sunt effectus imperfectiores.
Ad secundam responsionem, quam dat ad secundum argumentum Doctoris, dico quod illa responsio non evacuat rationem, quia sive loquatur de abstractione Metaphysicali formali sive totali, non videtur respondere ad rationem Doctoris. Si enim Metaphysica est posterior ordine doctrinae quantum ad cognitionem complexorum, erit etiam posterior quantum ad cognitionem incomplexorum, qualitercumque illa incomplexa abstrahantur, ut patet intuenti ; et responsio facta ad istam secundam rationem, patet quomodo parum concludit, ex superius declaratis ; vide ibi.
Et quando dicit, quod termini Metaphysicales ut sic, non ponuntur primo cognosci, (supple ut sunt abstracti abstractione formali) sed quod significatum hujus termini ens concretum quidditate sensibili est primo cognitum. Ex hoc videtur magis stare ratio Doctoris, qui tantum loquitur de terminis Metaphysicaliter conceptis, qui sunt termini abstracti a sensibilibus, quia illi termini posterius cognoscuntur.
Cum vero iste expositor dicit, quod ens non in se, sed ut concretum quidditate sensibili est primo cognitum, tunc quaero ab eo, aut tale ens dicit conceptum distinctum a quidditate sensibili, aut eumdem conceptum, quem dicit quidditas sensibilis? Si primo, videtur quod conceptus entis ut sic, sit abstractus a quidditate sensibili, et sic stat argumentum Doctoris. Si secundo, tunc quaerendum est de illa quidditate sensibili, et manifestum erit quod species specialissima quidditatis sensibilis, cujus singulare fortius movet sensum, erit primo ccgnita cognitione confusa et primitate originis. Si vero intelligat, quod ens concretum quidditate sensibili sit tantum ens sensibile, ita quod ens sensibile est primo cognitum, sequitur, quod illud ens sensibile erit primo cognitum, cujus singulare fortius movet sensum, et si singulare alicujus speciei specialissimae fortius movet sensum, sequitur quod species specialissima erit primo cognita confuse.
Ad tertiam responsionem, ex dictis supra patet, quod nihil facit ad argumentum Doctoris.
Ad illud, quod dicit de ordine essentiali originis, antequam respondeam praemitto aliqua. Primo, quod ordo essentialis originis inter conceptus confusos potest dupliciter intelligi;aut inter res conceptas confuse, aut inter conceptus confusos, quibus illae res concipiuntur. Exemplum primi : homo, animal, sensibile, vivens, corpus et substantia. Exemplum secundi: cognitio hominis, cognitio animalis, et sic deinceps. Secundo praemitto, quod dicit Doctor in 4. dist, 1. q. 1 . quod idem dicitur prius et posterius generari secundum aliam et aliam reali tatem, quia Franciscus prius origine dicitur ens, deinde substantia, deinde corpus, et sic deinceps. Tunc dico ad rationem istius, quod accipiendo ordinem essentialem originis primo modo, extrema non possunt generari,intermediis non generatis: quod enim Franciscus dicatur generari secundum. substantiam et secundum humanitatem, et quod simul non sit genitus secundum animalitatem, corporeitatem et hujusmodi, est impossibile, quia ubi est talis ordo, est impossibile haberi posterius sine priori.
Si vero intelligat, quod ubi est talis ordo, extrema non possunt concipi, intermediis non conceptis, dico quod hoc potest habere duplicem sensum. Primo sic, quod Franciscus intelligatur, vel concipiatur generari secundum substantiam, et secundum suum esse ultimatum, et quod non intelligatur generari secundum alia intermedia, hoc forte importat difficultatem.
Secundo sic, quod extrema, puta substantia et homo,non possint absolute concipi intermediis non conceptis ; hic sensus est falsus, quia contingit concipere hominem et substantiam, non concipiendo ipsum esse animal vel vivens. Et patet quod hic non est ordo essentialis originis, sic, quod conceptio hominis confusa essentialiter dependeat a conceptione animalis.
Si vero intelligatur ordo essentialis inter conceptus confusos, secundo modo sumptos, scilicet inter cognitiones confusas superioris et inferioris, dico quod non inveni a Doctore quod inter tales conceptus confusos sit ordo essentialis originis, et sic stat quod extremi conceptus possunt haberi, intermediis non habitis. Bene verum est, quod loquendo de conceptibus distinctis, inter illos est ordo essentialis originis, quia homo non potest distincte concipi, non conceptis omnibus superioribus, et ita non potest homo distincte concipi, ita quod distincte concipiatur quod ens est, nisi omnia intermedia concipiantur, ut patet.
Dico etiam, quod posito quod sit ordo essentialis originis inter conceptus confusos secundo modo dictos, hoc debet intelligi quantum ad produci ; quia (ut dicit Doctor) si ponatur una species intelligibilis eadem respectu speciei specialissimae, et omnium superiorum, illa species una cum intellectu prius origine causat cognitionem confusam, puta albedinis, et posterius origine causat cognitionem confusam coloris, et sic deinceps;et sic est ordo essentialis originis inter hujusmodi cognitiones, qualis potest esse inter plures effectus ab eadem causa ordinate productos, et sic istae cognitiones confusae ab eadem causa ordinate producuntur ; et tunc negatur quod extrema possint haberi sive produci, intermediis non productis, licet intellectus, habita cognitione confusa superioris, possit praecise considerare illud non considerando inferius, ut patuit a Doctore supra quaest. 1. praesentis distinct. Tamen quantum ad produci, comparando ad eamdem causam, non potest conceptus superioris produci a specie intelligibili alicujus speciei specialissimae, non producto prius conceptu confuso speciei specialissimae, et sic patet ad rationem istam, quae prius videbatur sibi omnino insolubilis.
Ad aliud argumentum, quo probat quod ens potest confuse concipi: et primo respondeo ad illud quod praemittit, nam quando dicit quod cognoscere aliquid distincte est illud cognoscendo penetrare secundum omnia, quae sunt in illo. Hoc conceditur, nec in hoc differt a positione Doctoris, quia habeo pro eodem cognoscere hominem penetrando secundum omnia ipsius hominis, et cognoscere eum secundum omnes partes ejus ; non enim possum perfecte penetrare hominem nisi cognoscam omnes partes essentiales hominis: cognoscere aliquid secundum omnes partes suas, est ipsum distincte cognoscere. Tunc ad argumentum respondeo, quando dicit quod ens confuse cognoscitur ab aliquo intellectu, quando nescit separare ens a substantia et accidente, etc. Dico primo, quod Doctor supponit, quod ens dicat distinctum conceptum, alium a substantia et accidente, ut supra exposuimus quaest 1 . praesentis distinct. et sic intellectus cognoscens ens, cognoscit ipsum distincte. Et cum dicit, quod nescit ipsum separare a substantia et accidente, hoc falsum est, quia notum est apud intellectum, quod omnis substantia est ens, non e contra, et quod omne accidens est ens, et non e contra. Credo tamen, quod ens apud istos possit confuse concipi, quia isti ponunt quod ens non dicat alium conceptum a substantia et accidente, et sic patet argumentum parum concludere.
Ad aliud, quo probat quod conceptus . entis sit primo cognitus, quia imperfectissimus, hoc negatur, et cum probatur ex 9. Metaph. quod imperfectiora sunt priora via generationis, dico quod haec propositio habet veritatem in formis ejusdem ordinis, ut patet a Doctore in quodlib. in 4. in materia de Eucharistia: et vera est quantum ad esse, quia communiter quae prius generantur in respectu ad aliquem effectum principaliter intentum, sunt imperfectiora, ut patet in generatione hominis ; non enim est absolute vera quod primo genita sint imperfectiora, patet, quia prius generatur substantia quam accidentia, et tamen substantia perfectior. Sic dico, quod licet conceptus entis sit imperfectissimus, non tamen sequitur quod prius cognoscatur, non enim valet, substantia est prior generatione accidente: ergo a nobis prius cognoscitur, imo e contra prius accidentia cognoscuntur.
Si dicatur, quod quando perfectum et imperfectum comparantur ad eamdem causam, imperfectum prius generatur. Cum ergo cognitio entis sit imperfectior cognitione hominis, sequitur quod species intelligibilis hominis prius origine causabit cognitionem entis.
Dico, quod quando imperfectum et perfectum sic comparantur ad eamdem causam , quod imperfectum sit dispositio praevia ad perfectum, imperfectum prius generatur, ut patet in generatione hominis, cujus prius generatur sanguis, deinde caro, etc. sed cognitio entis non praerequiritur, ut dispositio praevia ad cognitionem hominis, ut supra dixi ; ergo. Nec est multum necesse hic distinguere de perfectione objectali, et de perfectioni evidentiae, qua etiam distinctione posita, certum est quod conceptus entis est perfectior perfectione evidentiae; et ratio contraire parum concludit, quia hic loquimur de evidentia conceptus in se, et certum est quod ex quo ens dicit conceptum simpliciter, statim fit evidens cuicumque intellectui concipienti illum. Non sic est de. aliis conceptibus includenlibus ipsum ens, imo (ut supra dixi) conceptus entis est simpliciter evidentissimus , cum tantum sit cognocibilis distincte, et sic simpliciter primum in cognitione aliorum distincta.
Ad ultimum de cognitione confusa sive de conceptu confuso, dico primo, quod conceptus confusus magis vel minus, non attenditur principaliter penes hoc, quod est importare partes ordinate vel in ordinate, vel magis vel minus ordinate: sed attenditur penes hoc, quod talis conceptus includit plures per se partes, et sic illud erit magis confusum, quod includit partes in actu quam illud quod tantum in potentia. Si enim inclusio partium est causa quod aliquid dicatur confusum , sequitur quod ubi est major et perfectior inclusio, erit magis confusum, et hujusmodi est inclusio actualis partium. Dicimus enim hominem esse perfectiorem animali , quia plura includit actu quam animal, licet animal plura includat potentia.
Si etiam dicatur, quod inclusio partium sine ordine includit majorem confusi onem, transeat. Et cum dicit, quod genus est hujusmodi, negatur, quia includit omnes species ordinate, secundum differentias ordinatas, ita quod non aeque primo includit omnes, ut patet. Et cum dicit, quod nulla est ibi distinctio, quia actus est, qui distinguit, etc. dico, quod actus est multiplex , scilicet actus formalis, actus entitativus, de quibus Doctor in 2. distinct. 12. quaest. 2. et actus objective sive objectalis, et actus, qui importat actualem existentiam; omnes isti actus possunt suo modo distinguere, et sic inter species potentialiter contentas in genere, est saltem distinctio objectiva sive entitativa per actum objectalem, sive entitativum. Et est distinctio formalis, quia per differentias, licet non sit distinctio per actum includentem actualem existentiam, ei sic patet ad rationes hujus novi expositoris.
Nunc respondendum est ad rationes Occhain. Ad primam, quam facit de causa, naturali, dico primo, quod etiam causa, loquendo de perfectione naturali effectus, si est perfecta et non impedita, statim producit effectum perfectissimum quem potest, et si calor successive producat calorem, talis successio accidit propter imperfectionem in causa.
Dico etiam, quod non est ad propositum, quia fit comparatio causae ad duos effectus numero distinctos ; modo quando calor producit in ligno calorem successive, est tantum una productio numero, et per consequens tantum unum productum numero. Si fieret ergo comparatio inter effectum perfectum et effectum imperfectum, qui tantum numero distinguuntur, diceretur quod causa naturalis prius origine produceret effectum perfectum, et posterius origine effectum imperfectum, licet forte casus non admitteretur, posita aequali dispositione ex parte utriusque effectus, quia vel nihil produceret, vel si aliquid produceret , effectum perfectiorem produceret. In proposito, non fit comparatio causae ad duos conceptus, solo numero differentes.
Et cum dicit, aut attenditur ista perfectio specifice et non numeraliter, ita quod causa eadem comparetur ad plures effectus specie distinctos, vel saltem plusquam numero, quia proprie cognitio hominis et cognitio animalis non distinguuntur specie, quia nec objecta, nisi accipiendo cognitionem specificam improprie sumptam. Sed quidquid sit an hujusmodi cognitiones specie distinguantur, alias pertractabitur. Cum quaerit, aut est causa partialis respectu illorum, aut totalis? Si partialis, illa posterius origine potest producere effectum perfectiorem, patet de substantia animae, quae prius producit cognitionem sui, et ipsamet cum cognitione partialiter producit volitionem sui, et quae est perfectior cognitione. Dico, quod hoc non est multum ad propositum: tum quia si essentia animae sit partialis causa cognitionis sui, non tamen ipsa sub eadem ratione formali est partialis causa volitionis sui, quia non ponitur objectum aliquod in se esse causam alicujus volitionis, licet forte cognitio talis objecti posset esse causa, sustinendo quod voluntas non sit totalis causa volitionis suae, de quo patet in 2. d. 15. Dico etiam, quod etsi substantia animae inquantum intellectus, sit causa cognitionis, tamen ipsa inquantum intellectus non est causa, nec totalis, nec partialis volitionis, ut patet a Doctore in pluribus locis praesertim in 1. distinct. 2.7 10. in 2. dist. 26. et alibi.
Dico tertio, quod (ut dixi) causa naturalis perfecte disposita producit effectum perfectissimum, quem potest, ubi autem requirit aliquam dispositionem, prius producit illam; et tunc dico, quod licet 5ubstantia animae possit comparari secundum istum ad cognitionem et volitionem, ut ad duos effectus specie distinctos ; tamen non est aequaliter disposita respectu utriusque, quia ad volitionem alicujus objecti semper praerequiritur cognitio ejusdem ut dispositio, sive ut causa sine qua non, ut patet a Doctore in 2. d. 25. In proposito autem causae naturales agentes cognitio one, quando non sunt impeditae, non praerequirunt aliquam dispositionem positivam, ut supra exposui ; et sic patet quid dicendum sit de specie intelligibili speciei specialissimae, si ponatur quod sit partialis causa cognitionis speciei et cognitionis superiorum, quod ipsa prius origine producit cognitionem speciei specialissimae, ut partialis causa. Et quod dicit de causa totali, hoc idem dico.
Et cum dicit, quod non est major ratio de uno quam de alio, hoc indiget probatione. Cum vero dicit, quod quando comparatur ad duos effectus specie distinctos, ita quod unum prius origine producit, et aliud posterius origine, verum est, si unum est producibile in instanti, et aliud successive ; haec omnia indigent probatione. Oporteret enim probare, quod si una causa, puta Sol, potest producere plures effectus specie distinctos successive, quod prius non posset producere perfectiorem quam imperfectiorem.
Et quod dicit de Philosopho, quod priora generatione sunt imperfectiora, hoc verum est, ut comparantur ad agens, quod non potest immediate attingere effectum principaliter intentum, ideo oportet ipsum prius producere dispositiones praevias, et ideo priora in tali generatione sunt imperfectiora effectu principaliter intento. Ut vero comparantur ad agens, quod non requirit dispositionem praeviam respectu effectus principaliter intenti, non est verum quod effectus imperfectior sit prior generatione.
Ad aliud de visibili distanti dico (ut ibi dicitur) quod ideo visibile distans prius causat cognitionem communioris, quia non est perfecte proportionatum. Exempli gratia, posito quod a longe videatur, puta aliquod individuum coloris, tale individuum causat similitudinem coloris in potentia sensitiva, et talis species sensitiva causat phantasma in phantasia, quod repraesentat individuum coloris cum conditionibus materialibus: et illud phantasma causat partialiter in intellectu possibili, speciem intelligibilem coloris, repraesentantem colorem in ratione objecti intelligibilis, et talis species partialiter causat conceptum perfectissimum quem potest, et sic prius origine causat conceptum coloris , quam conceptum qualitatis. Si vero tale visibile esset debite proportionatum potentiae visivae, ita quod causaret speciem sensibilem repraesentantem, puta hanc albedinem , tunc primum cognitum esset species albedinis.
Et quando arguit contra de illa improportione, et quod dicit quod non potest haberi conceptus speciei specialissimae sine conceptu superiori, negatur hoc, quando sensibile est perfecte proportionatum. Et cum arguit contra, quaerendo quae requiruntur ad causandum conceptum superioris ut entis? dico breviter, quod per quamcumque speciem intelligibilem alicujus speciei specialissimae, potest haberi conceptus entis. Et si ponantur distinctae species intelligibiles respectu superioris et inferioris, dico quod phantasma cujuscumque singularis speciei specia'issiraae, potest causare speciem intelligibilem speciei specialissimae et omnium superiorum, ut supra exposui.
Ad rationem factam contra secundam rationem Doctoris, patet quod ratio Doctoris est evidens. Et quando dicit Occham quod Metaphysica est de conceptibus complexis, admittitur. Cum addit quod aliquando complexa erunt posterius nota, licet termini sint prius noti, ut patet de astris, et paritate et imparitate, dico quod aut loquimur de propositionibus per se notis, aut de propositionibus non per se notis, sed de conclusionibus deductis. Si de propositionibus per se notis, dico quod ordine doctrinae sunt posterius notae in Metaphysica, et similiter termini earum sunt posterius noti quam in aliis scientiis ; et patet de ista propositione : omne totum est majus sua parte, quae est nota Metaphysico, terminis distincte conceptis, sed prius nota in alia scientia, terminis confuse conceptis ; et tunc dico, quod si termini distincte concipiantur a Metaphysico, statim illebabebit propositionem per se notam, si sunt tales termini, ex quibus posset componi propositio per se nota, et sic si ista propositio esset per se nota : astra sunt paria, statim notis terminis, distincte esset Metaphysico per se nota, et habitis principiis per se notis ex terminis distincte conceptis, statim potest habere evidentiam propositionum virtualiter contentarum in illis. Cum ergo ordine doctrinae sit prior cognitione confusa terminorum, cognitione distincta eorum, patet quod ratio Occham nihil concludit contra rationem Doctoris. Ad illud de. substantiis separatis, hoc minus concludit,quia de substantiis separatis tantum habentur conceptus communes illis et nobis, et non habetur aliquis conceptus proprius incomplexus,ut supra patuit. Nec estintentio Avicennae quod Metaphysica dicatur ultima in ordine doctrinae respectu substantiae separatae, sed simpliciter et absolute dicitur ultima.
Ad aliud quod facit contra tertiam rationem, in qua Doctor dicebat quod si prius causaretur conceptus entis, quod requireretur magnum tempus ad habendum conceptum speciei specialissimae. Et dicit Occliam, quod idem sequeretur, quod si prius causaretur conceptus speciei, requireretur magnum tempus antequam haberetur conceptus entis, quia oporteret transire per omnia media. Dico quod non est simile, quia facilius est habita cognitione inferioris, quod habeatur cognitio superioris, quam e contra, nam cognita substantia, oportet multas facere divisiones antequam deveniatur ad cognitionem, puta hominis, non autem econtra. Similiter cognito aliquo toto, in quo plures partes includuntur, facilius est cognoscere omnes illas partes, quam cognita aliqua parte, cognoscere aliquod totum ; tum etiam, quia notitia inferioris potest esse causa notitiae superioris, quia tale inferius est perfectius et essentialiter continet superius, ut supra dixi in quaest, 1. praesentis distinct. cognitio autem superioris, non potest esse causa cognitionis inferioris, cum superius nec essentialiter,nec virtualiter contineat entitatem inferioris. Cognito ergo quod sit necesse transire per eadem media a cognitione speciei specialissimae ad cognitionem entis, et e contra, tamen majus tempus incomparabiliter requiritur transeundo a conceptu entis,ad conceptum speciei specialissimae quam e contra.
Dico etiam sustinendo quod sit eadem species intelligibilis speciei specialissimae et omnium superiorum, quod per eamdem speciem., facilius est transire a cognitione speciei specialissimae, ad cognitionem entis quam e contra, ut patet intuenti.
Posito etiam quod sit alia species intelligibilis speciei specialissimae, et quod quodlibet superius habeat speciem intelligibilem propriam, adhuc patet quod facilius est, habita cognitione speciei specialissimae (includentis essentialiter omnia superiora) transire ad conceptum entis, quam habita cognitione entis per speciem intelligibilem ipsius, transire ad cognitionem speciei specialissimae, cum ens nullum inferius includat, nec virtualiter nec essentialiter, et sic patet quomodo ratio Occham non concludit.
Ad ultimum quod facit contra secundum articulum principalem, in quo Doctor dicit quod necessario primum cognitum cognitione distincta est ipsum ens. Et Occham intendit probare quod species specialissima possit distincte concipi sine conceptu entis, sed hoc negaretur a Doctore. Et cum probat, illud potest distincte quidditative cognosci, non cognito illo quod non est de quidditate illius, hoc concedit. Et cum addit quod ens non est de quidditate speciei specialissimae, negatur.
Cum probatur quod species specialissima non habet esse extra animam, sedens tantum in anima, hoc habet probare, quia, ut infra patebit, ipsum ens est de intrinseca ratione cujuscumque creati, et dicit conceptum realem, ut infra patebit praesenti d. et d. 8.
Et quando dicit, quod Deus potest distincte cognosci (loquendo de cognitione intuitiva), quae terminatur ad rem existentem inquantum existens, ut dicit Scotus, ergo similiter et creatura. Dico primo, quod non est simile de Deo et creatura, quia ens non est de intrinseca ratione Dei, cum conceptus entis sit simpliciter posterior, est autem de intrinseca ratione creaturae ; et de hoc vide supra ea quae dixi in d. 1. q. 1. exponendo illud argumentum, quo probatur quod non possunt esse simpliciter duo necesse esse.
Dico secundo, quod posito quod conceptus entis sit superior Deo, et de intrinseca ratione ejus, dico quod in cognitione abstractiva, Deus non posset distincte cognosci, noa cognito conceptu entis, et hoc idem dico de creatura. Et cum dicit de cognitione intuitiva, non est multum ad propositum, quia in tali cognitione, illud dicitur distincte cognosci, quando cognoscitur secundum perfectam existentiam. Supponitur autem quod conceptus entis abstrahat ab omni existentia, et si ad hujusmodi cognitionem intuitivam requiritur, tunc cognoscitur inquantum actu existens.
Ad illud quod dicit Occham contra Doctorem de conceptu simpliciter simplici, probando quod species specialissima dicat conceptum simpliciter simplicem, patet responsio, quia conceptus speciei, accipitur pro re conceptibili, quae est composita ex pluribus realitatibus conceptibilibus. Et concedo quod sicut entitas speciei specialissimae habet esse praeter operationem intellectus, ita et omnes partes illius, et eo modo quo habet esse, eodem modo et partes. Et haec omnia clarius habent videri infra distinct. 8. Ad aliud quod dicit contra Doctorem, de confuse et distincte concipi, ubi probat quod species specialissima potest concipi distincte sine definitione ; hoc patet esse falsum, et probationes quas facit, sunt manifeste falsae, ut patet intuenti, et sequenti doctrinam subtilissimi Doctoris. Quidam novus expositor Philosophi arguit contra Scotum de primitate cognitionis. Et primo sic recitat positionem Scoti dicens: Scotus in prima dist. 3. ponit quod via originis in cognitione confusa semper minus universale prius occurrit intellectui, et hoc, quia illius singulare fortius movet sensum. Modo ex hac eorum divisione habetur, quod semper singulare magis universalis fortius movet sensum, tam in proxima quam in remota distantia, ut patet. Etiam habetur,
quod via originis magis universale prius nobis occurrit, quia asserunt illud esse confusius. Novi vero quidam eorum dicunt, et est opinio Scoti in primo, dist. 3. quod aliquid potest cognosci tripliciter. Aut actu, ut quando actu attingitur terminando vel movendo actu intellectum, qua via diceremus eum, qui ipsum hominem contemplatur actuali cognitione, cognoscere hominem ; aut habitu, ut si nondum cognitum sit, sed de proximo cognosceretur nisi accidat impedimentum, ut qui actu contemplatur animal, habitu ipsum ens contemplari dicetur, quia dum contemplatur animal, est in proxima dispositione ad cognoscendum ens nisi aliquid impediat. Aut potestate vel virtute, quo modo qui actu aliquod totum intelligeret ut definibile, potestate et virtute omnes illius partes intelligit. Ex quorum positione eliciuntur conclusiones tales, videlicet :
Prima conclusio, loquendo de cognitione actuali et in via generationis, et in cognitione confusa, prius cognitum, sive id quod prius nobis occurrit, est species specialissima, cujus singulare fortius movet sensum, et hoc supponendo singularia non per se cognosci a nobis. Hanc probant primo per Achillem eorum, quia agens naturale approximatum passo, etc.
Secunda conclusio, loquendo de cognitione habituali sive virtuali, primum cognitum est ens, et semper magis universale prius . quam minus universale. Probant, quia perfectiora sunt nata prius perficere intellectum quam perfectiora ; igitur post actualem cognitionem alicujus intellectas est magis aptus cadere in cognitionem illius, quod est imperfectissimum, tale est ens, et semper magis universale; igitur cognitione habituali ipsum ens est primum cognitum, et ipsum magis universale minus universali.
Tertia conclusio, loquendo de via originis, et in cognitione actuali et distincta, primum cognitum est ens, deinde semper magis universale descendendo, et deducunt, quia distincte cognoscere est resolute cognoscere ; sed ipsum ens in nihil prius est resolubile, igitur est primum cognitum
Quarta conclusio, si loquamur de ordine perfectionis, distinguunt, quia una cognitio est perfectior alia, aut simpliciter, utpote illa quae est de objecto perfectiori ; aut secundum proportionem potentiae ad objectum, utpote quando objectum secundum plures gradus cognoscibilitatis attingitur. Tunc dicunt, quod primum cognitum, primitate perfectionis simpliciter est Deus, quia inter omnia entia optimum est Deus; igitur ejus cognitio est simpliciter perfectior. Si vero de primitate secundum proportionem, sic primum cognitum erit magis sensibile et magis materiale. Loquendo de primitate adaequationis, est ens ut ens, quia ad ipsum naturaliter ordinatur intellectus, et ad omne contentum sub ipso.
Nunc dicit iste novus interpres (et vere novus interpres Philosophi) quod haec positio non est Peripatetica, et videtur sibi contraria. Primo, quia si in cognitione habituali sive virtuali magis universale est prius cognitum ; igitur in cognitione actuali. Deduco, quia omne potentialiter tale, quandoque erit actualiter tale, sed per eos in habituali cognitione magis universale est prius cognitum ; igitur in cognitione actuali, quia quando habitualiter cognita actualiter cognoscentur, prius cognoscetur illud quod potentia erat aptum natum prius cognosci, aliter ordo esset violentus et non naturalis.
Secundo, si per eos intellectus est aptus naturaliter perfici prius a minus perfecto: igitur cum deducitur ad actum,
prius perficitur a minus perfecto, et ita semper prius perficietur a magis universali. Consequentia patet quia omne agens inducens formam in aliquo subjecto, ita illam inducit, sicut subjectum est naturaliter illius susceptivum ; aliter inductio esset contra naturam subjecti, quia in cognitione actuali illorum semper magis universale erit prius notum. Et sic prima et tertia conclusio videntur contradicere.
Quod si dicas, quod esset ita in actuali ut est in potentiali, si non adesset impedimentum, modo est sibi impedimentum, quia intellectus in intelligendo dependet a sensu ; et sensus movetur ab objecto ex natura sub ratione naturae specificae, quando est indebita distantia, et ita oportet intellectum moveri a ratione specifica ad conceptum speciei ; et ita concedunt, illa intellectui praesentia eo ordine intellectum movere, quo ordine sunt praesentia, nisi eorum motio ab aliquo sensibili impediantur.
Sed haec solutio est frivola. Primo, quia non dicitur proxime venturum, quod nunquam tali ordine venit, igitur nunquam dicetur proxime cognoscibile, quod nunquam tali ordine cognoscitur. Sed per eos nunquam illa dispositione impeditiva stante, potest intellectus post cognitionem speciei cognoscere magis universale, igitur illud non videtur proxime cognoscibile ; frustra enim dicitur proxime venturum in aliqua dispositione, si nunquam veniat in tali dispositione, quia stante ipso impedimento, non potest dici proxime praesens.
Tertio, per definitionem eorum probo, quod minus universale sit primo cognitum cognitione habituali, quia stante tali impedimento, post cognitionem confusam speciei cognoscitur semper proximum universale speciei ; igitur illud dicitur habituali cognitione prius cognitum. Tenet consequentia, quia habitualiter tale est illud, quod est in proxima dispositione ad esse tale (ut ipsi dicunt), quia stante impedimento semper primum cognitum in cognitione habituali erit minus universale.
Quarto agentia illa naturalia, stante tal impedimento, aut agunt in intellectum, ut ipse est aptus naturaliter pati, vel non. Si non, igitur generatio haec intellectiva erit violenta, quia fit ab agente passo non conferente vim. Si vero sit in illo, ut ille aptus est naturaliter pati, tunc intellectus esset naturaliter aptus recipere perfectius contra eos, etiam nunc minus universale est proximum in cognitione habituali, quia iste est ordo receptionis intellectus, ut procedit a minus universali ad magis universale, quare post conceptum speciei proximum est universale illi immediatum, et sic non possunt evitare contradictionem.
Secundo principaliter: Illud via originis primo cognitioneactuali intellectui nostro nobis occurrit, quod est nobis notius et ceruus, hoc patet primo Physic. Via nobis innata est procedere a certioribus nobis, esd magis universale semper est notius minus universali. Probatur minor ista, quia illud est certius, circa quod sensus et intellectus minus contingit errare, sed circa magis universale minus contingit errare sensus vel intellectus, quia quoties sensus vel intellectus errat in magis universali errat in minus universali, et non e contra, quia stat errare in particulari et scire in universali, ut dicitur in lib. Priorum, et patet sensui, quia contingit me errare, quod Socrates sit homo, non tamen contingit errare quod sit animal.
Item arguo, et est ratio Simplicii primo Physic. Et suppono primo ex consensu omnium Peripateticorum, nihil posse intelligi ab intellectu nostro, quin aut per species accidentis, vel non sine speciebus accidentis intelligatur. Secundo, quanto accidens est communius, tanto est certius, quod ipsi concedunt in quaest, de objecto sensus in solvtione ad primum, tamen est Averrois 2. de Anima com rnent. 63. et etiam sensu constat, quia visus potest errare circa album vel nigrum ; potest enim dijudicare aliquid esse album et errare, nunquam autem errabit judicando illud esse coloratum seu visibile. Tertio suppono, quod cognitio magis universalis non potest effici nisi intellectu, nisi per cognitionem accidentium omnium, vel non sine accidentibus communibus, ut sine sensu, voce, loquela, etc. Tunc arguo sic : illud via originis primo intellectui nostro in cognitione actuali occurrit, cujus accidentia primo via originis cognitione, actuali nobis occurrunt, patet hoc ex primo praesupposito; sed cognitio acciden. tium generis, et magis universalis prius via originis nobis occurrit. Haec ratio Simplicii nullis additis demonstratur.
Tertio principaliter, haec positio videtur insufficiens. Primo, quia per hanc non habemus, quid sit prius posteriusve cognitum in universalibus post rem , sed solum universalibus in re. Adhuc cum intellectus possit procedere naturaliter voluntarie, et fortuite atque scientifice, ex hac determinatione non habemus, quid sit praecognitum in unoquoque processuum, sed per hanc positionem tantum habetur, quid sit praecognitum in processu definitio ; haec ille.
Ad istum novum expositorem Philosophi respondeo. Et primo, quando infertur, per Scotum habetur, quod semper singulare magis universalis fortius movet sensum, tam in proxima quam in remota distantia. Hoc Scotus non dicit , nec ex dictis ejus hoc potest inferri , ut patet intuenti dicta ipsius. Vult enim , quod quando singulare in debita distantia et proximatione fortius movet sensum , universale illius singularis prius cognoscitur cognitione confusa, id est, quod habita cognitione sensitiva hujus albedinis a phantasmate illius, tunc primum causatum erit species intelligibilis albedinis, et secundo erit species intelligibilis proximioris albedini, et sic deinceps, tenendo (ut supra dixi) quod ponantur tot species intelligibiles, quot universalia magis et minus communia. Si vero tantum una ponatur, patet quod species intelligibilis albedinis prius partialiter causat cognitionem confusam ipsius albedinis, et post cognitionem superiorum, ut exposui. Et sic semper posita debita dispositione sensibilis, puta, quod videatur ut individuum speciei specialissimae, tunc quando tale singulare fortius movet sensum, tunc primo species specialissima, illius via originis cognoscitur. Et etiam falsum assumit, quod singulare magis universalis fortius moveat sensum quam singulare minus universalis, stante aequali dispositione utriusque singularis. Assumit etiam falsum, cum dicit quod singulare magis movet sensum, sive in proxima sive in remota distantia, ut patet ad sensum. Et multa alia dicit, quae ipse non invenit in Scoto, sed transeo breviter.
Deinde respondeo ad rationes, quas facit. Cum primo dicit, quod haec positio non est Peripatetica, miror certe, quod semper utatur isto vocabulo, quasi alii peritiores in via Philosophi et Commentatoris nibil viderint . Oporteret enim ipsum ostendere quae dicit ; ostendat mihi, quod dicta a Doctore Subtili non sint ad mentem Philosophi, et credam ;sed quia hoc non ostendit, sicut etiam in aliis locis dixit non esse peripatetice dictum , adduci litteram Philosophi et Averrois , ostendendo quod erat peripatetice dictum, ideo parum curo ex quo oppositum non ostendit per dicta Philosophi et sequacium ipsius. Credo enim Doctorem Subtilem fuisse perfectissimum Aristotelicum, ut opera et commentaris ejus ostendunt.
Sed his omissis, quia parum curo insistere contra istum novum interpretem , respondeo ad illud, quando dicit quod Scotus sibi contradicit , quia si magis universale est prius cognitum cognitione habituali ; igitur et in cognitione actuali, negatur consequentia. Et cum dicit, quod potentialiter tale quandoque erit actualiter in se, parcat mihi, quod non intelligit Doctorem. Non enim Doctor vult quod illud dicatur prius cognosci habitualiter, quia est aptum natum sic cognosci, quod talis potentia reducatur ad actum, quia tantum loquitur de cognito habitualiter vel virtualiter distincto, contra cognitum actualiter, et sic qualem ordinem habet aliquid in se, talem habet respectu cujuscumque. Sicut dicimus quod homo prius constituitur ens, etc. vide supra, ubi hoc exposui respondendo ad similem difficultatem.
Ad aliud, cum dicit, si intellectus naturaliter est aptus natus perfici a minus perfecto ; igitur cum deducitur ad actum, prius perficietur a minus perfecto. Dico (ut supra dixi) quod non intelligit Doctorem, quia loquitur tantum de perfectione habituali vel virtuali, ut distinguitur contra actualem, id est, posito quod intellectus actu perficiatur cognitione, puta albedinis, quod est proximus illi non in actuali cognitione, sed tantum in habituali vel virtuali, patet quod magis universale ; ergo illud est prius cognoscibile cognitione actuali, non sequitur, ut supra diffuse exposui. Iste enim imaginatur, et non recte quod Scotus velit, quod illud quod est prius cognitum via originis cognitione habituali vel virtuali, possit etiam esse prius cognitum cognitione actuali. Et nota verba Doctoris, dicit enim sic: Si una forma includat virtualiter plures, prius perficiet materiam sub ratione communioris formae, puta sub ratione substantiae quam sub ratione corporis, et semper in illa via generationis imperfectius erit prius, quia proceditur a potentia ad actum; ergo sicut conceptus plures communiores et minus communes habituales nati sunt perficere intellectum via generationis vel originis, ita quod imperfectior semper est prius; ita si unus conceptus virtualiter includat omnes illos, prius perficiet sub ratione conceptus prioris et universalioris, quam sub ratione conceptus particularis: haec Scotus. Patet ergo quod non vult quod tale sic prius cognitum cognitione habituali, sit natum prius cognosci cognitione actuali, nisi forte loquendo de cognitione distincta.
Potest etiam responderi ut respondet quidam, quae responsio est prius recitata ab isto novo interprete, videlicet quod objecta, eo modo movent intellectum quo sunt praesentia, nisi sit aliquod impediens. Et sic licet objectum sit praesens intellectui sub ratione magis universalis, tamen (intellectus in intelligendo et movendo dependet a sensu, et sensus movetur ab objecto extra sub ratione naturae specificae) quando objectum est in debita distantia ad sensum, oportet intellectum moveri ab objecto sub ratione naturae specificae ; et ita objectum praesens, sub ratione universalis non potest movere sub tali ratione, ex impedimento singularis sensibilis ad extra,
moventis ipsum sensum. Concedo ergo quod quaecumque sunt praesentia intellectui, eo ordine movent intellectum quo ordine sunt praesentia, nisi eorum motio impediatur ab aliquo sensibili extra. Haec ille. Et hanc rationem dicit ille interpres esse frivolam. Hoc dicit forte quia eam non recte intelligit. Quando ergo dicit, quod quum dicitur aliquid proxime cognoscibile, nunquam tali ordine cognoscitur, conceditur amoto semper impedimento.
Et cum infertur quod per nos, stante tali dispositione impeditiva, nunquam intellectus potest post cognitionem speciei cognoscere universalius, dico primo, quod hoc nihil est Contra nos, quia tunc ponitur impedimentum, quo stante, non potest sequi cognitio, etc. Intelligitur enim dictum istius, quod quantum est ex parte sua, est objectum prius cognoscibili, sed quando singulare sensibile fortius movet sensum, prius causatur cognitio perfectior, sive conceptus perfectior, qualis est conceptus speciei, et sic magis universale esset prius cognoscibile ex parte sua quam minus universale, et semper loquor pro statu naturae lapsae, et sic posito tali impedimento, non potest sequi. Dico secundo, cum dicis quod stante tali impedimento universalius non potest cognosci, negatur quod nun possit cognosci ; hoc enim impedimentum non ponitur propter negationem cognitionis absolute, quia tunc sequeretur, quod stante cognitione speciei specialissimae, intellectus non posset aliquo modo cognoscere superiora, et sic non posset formare hanc propositionem : homo est animal, vel substantia vel ens; oportet enim cognoscere extrema cognoscens unionem extremorum, et ponens differentiam eorum ad invicem, ut patet 2. de Anima, ubi probatur sensum communem esse, ex hoc, quod ponit differentiam inter objecta sensuum particularium sive sensuum exteriorum, et per consequens cognoscit illa objecta ; et sic patet quomodo intellectus simul potest habere cognitionem speciei specialissimae, et multorum superiorum Dico tamen, quod stante tali ordine non potest cognosci prius prioritate originis, quia prius de necessitate cognoscitur species specialissima, cujus singulare fortius et efficacius movet sensum. Et ideo stante tali impedimento nunquam potest cognosci primo, non tamen sequitur quod non possit cognosci secundo, sive in aliquo posteriori instanti, et sic patet.
Ad illud, quod secundo principaliter dicit, quod magis universale actu prius cognoscitur cognitione confusa, quia nobis certius, dico quod stante debita dispositione tam sensus quam objecti, tunc sensus non errat circa sensibile, ut patet 2. de Anima, et hoc clarius intelligitur a Scoto in isto primo, dist. 3. quaest. 4. de sinceris veritatibus. Et sic si habet album perfecte praesens, et non sit indispositio in sensu, ita sensus certus est quod est album, sicut quod est coloratum, imo per prius apprehendit sub ratione albi quam sub ratione coloris, et sic semper Doctor loquitur. Particularia enim sunt prius nota nobis, et magis universalia naturae, quare a particularibus tanquam a notioribus inchoandum est: magis ergo universalia sunt notiora naturae, et ideo in ordine distincte concipiendi incipimus a magis universalibus.
Ad illam rationem, quam dicit esse Simplicii, dico, quod concessis illis praesuppositis ( tamen sane intellectis, quod dico propter secundum praesuppositum, quia licet absolute accidens magis commune communiter sit certius, stante tamen dispositione potentiae et objecti sensibilis particularis in se, non video istam majorem certitudinem magis universalis, ut dixi supra) ; postea negatur ista, videlicet quod cognitio accidentis magis universalis prius nobis occurrit, ponendo debitam propinquitatem sensibilis. Bene verum est, quod si sensibile videatur a remotis prius occurrit, ut singulare magis universalis ; ut vero est in debita distantia et propinquitate, qualis requiritur ad videndum singulare speciei specialissimae, prius occurrit, ut singulare speciei specialissimae quam ut singulare magis universalis, ut. patet per experientiam, et sic ratio ista nihil concludit.
Ad illa alia inconvenientia quae adducit, primo, quod per hanc positionem non habemus, quid sit prius aut posterius cognitum in universalibus post rem, sed solum universalibus in re : dico, quod hoc non est necesse, quia quaerimus tantum, quid sit simpliciter primo cognitum via originis, posito quod singulare non cognoscatur in se ; et sic concluditur quod species specialissima, cujus singulare fortius movet sensum, et habita cognitione talis speciei, intellectus postea potest omnia essentialiter vel virtualiter inclusa in tali specie cognoscere, et hoc sufficit.
Ad aliud quod dicit, quod contingit intellectum procedere naturaliter voluntarie etc. dico quod ut patet ex littera Doctoris,non oportet quaerere omnem modum, sed quaeritur absolute quid sit primum cognitum primitate originis. Cognoscere enim voluntarie praesupponit cognitionem naturalem, quia cognitio dicitur voluntaria, inquantum voluntas imperat intellectui, vel firmando illum in priori cognitione vel removendo a priori cognito, et convertendo ad aliud objectum, ut patet a Scoto in 2. distinct. 42. Nunquam enim voluntas posset habere actum, nisi circa prius cognitum, et ideo superfluum est quaerere omnium processum, sive omnem modum procedendi.