IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ad primum argumentum secundae quaestioiris docet animam non dominari corpori quoad actus vegetativae, sed bene quoad actus motivae. Ad secundum, Christum habuisse mandatum ponendi animam, explicatur, et videtur haberi ex sexta Synodo Act. 17. Unde nulla ratione fundantur, qui putant Christum, qua homo,
non esse capacem praecepti, quia videtur contra id Psal. 39.In capite libri scriptum est de me, ut facerem voluntatem tuam, Deus meus volui, et legem tuam in medio cordis mei.
Ad primum (g) principale dico, quod anima non plus dominatur corpori quantum ad omnem potentiam, quae se tenet cum corpore, quam dominetur appetitui sensitivo, imo minus, quia quantum ad potentias animae vegetativae, non dominatur super corpus ; quamvis quantum ad potentiam motivam dominetur, ut anima possit movere corpus hinc inde localiter, et ad hoc opus, et ad illud, sicut placet ; sed non sic de vegetativis, quae sunt omnino irrationales, non obedientes animae in actibus suis ; quamvis enim in potestate animae sit exhibere eis materiam in quam agant, tamen materia exhibita non subjacet dominio animae in actionibus suis, et ideo ex sumptione alimenti impuri, et debilitate virtutis in convertendo, fuisset corpus mortuum. Similiter anima non sic dominabatur appetitui sensitivo, quod ipse appetitus fuerit impassibilis, sed vere doluit ; igitur nec corpori, ut non posset pati ex dominio animae ; et ita argumentum assumit unum falsum, scilicet quod anima dominatur appetitui sensitivo, ut non patiatur, et ita plus corpori.
Ad secundum (h) de Joanne, quod ly ego in supposito et apposito, stat pro eadem persona, sed non secundum eamdem naturam ; quia ego, scilicet suppositum Verbi, secundum naturam divinam, pono animam meam a meipso secundum naturam humanam, quia animam separavit a corpore, non a Verbo, ita quod ponere, vel separare effective attribuitur Verbo, sed terminative, ut a quo separetur anima, scilicet a corpore, convenit sibi ratione humanae naturae.
Per idem ad confirmationem, quia ut homo, accepit mandatum ponendi animam, id est, de complacendo et patiendo animam poni, sed non effective, ita quod ponere animam, et non ponere, fuerit in potestate animae ejus ; et talis expositio non est extorta, quia eadem auctoritas potest exponi, partim de capite, partim de membris ; sicut hic, qui potuit transgredi, et non est transgressus, quantum ad posse transgredi, exponitur de capite ; ita idem secundum aliquid, potest exponi de Christo ratione naturae increatae, et secundum aliquid, ratione naturae creatae.
Ad aliud (i) de clamore valido, dico quod alterum fuit miraculum, scilicet quod clamavit valde in hora mortis, et ex potentia Verbi ; sed quod anima fuerit separata per violentiam passionis, hoc fuit naturale, supposito miraculo primo de non redundantia gloriae in corpus. Nam omnia, quae passus est, fuerunt quodam modo miraculosa, licet naturalia, quia quod non potest fieri nisi praesupposito miraculo, etsi facto miraculo possit naturaliter fieri, in relatione tamen ad miraculum necessario praesuppositum, est aliquo modo miraculosum. Sed quod patitur Christus secundum animam et corpus, vel secundum portionem inferiorem rationis, hoc fuit ex miraculo primo, quo gloria animae non redundabat in corpus; ideo lotum quod patitur, fuit miraculosum, et tamen naturaliter patitur facto illo miraculo, sicut caecus natus naturaliter videt facta illuminatione miraculose.