Ego autem. Supra rationem suae spei assignavit ex divina conditione; hic autem assignat eam experimento divinorum beneficiorum. Circa quod duo facit. Quia primo proponit spem; secundo ejus effectum, ibi, exultabo. Dicit ergo: deus odit malos: ego autem, qui non observo vanitates, speravi in solo deo, non in deo divitiarum. 1 Tim. 6. Effectus spei est spiritualis laetitia. Rom. 12: spe gaudentes. Et ponit modum laetitiae: quia, exultabo et laetabor. Est autem exultatio gaudium per signa exteriora extra exiliens. Laetitia vero dicit interiorem dilatationem cordis. Exultatio ergo dicit magnitudinem gaudii, laetitia moderationem.
Et praemittit exultationem, quia homines inflammati amore dei in principio plus gaudent, et post moderate.
Laetabor, non in justitia mea, sed tua.