CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De continentia secundum proportionem passionis quaein ipsa est ad rationem regentem, et de differentia ipsius ad habitus qui in hac parte sibi similes videntur.
Quaerendum autem est, utrum continens est qui qualicumque generaliter rationi et universaliter qualicumque immanet electioni, vel ille solum continens sit, qui recte et bene sive studiosae immanet rationi et electioni? Et similiter quaerit de incontinuitate, utrum ille scilicet incontinens sit, qui generaliter qualicumque electioni non immanet, et universaliter egreditur de qualicumque ratione: vel ille solum sit incontinens, qui non immanet verae rationi et rectae, immanet autem falsaerationi et electioni, nec ratione, quemadmodum in disputationibus a principio tractatus dubitatum est ? Dicimus autem immanere rationi propter majorem syllogismi propositionem : immanere autem dicimus electioni propter minorem quae principium est operationis. Hoc enim prius oportet determinari antequam sciri possit differentia continentis ad habitus qui in ratione sibi similes videntur.
Ad quaestionem autem hanc dicendum est, quod secundum accidens quidem continens vel incontinens est, qui quali- cumque generaliter non immanet vel immanet rationi vel electioni. Secundum seipsum autem sive per se ille solum continens vel incontinens est, qui veraerationi et rectae electioni vel immanet vel non immanet. Hoc autem ideo est, quia per se ratio non est nec electio, nisi sit de recto et bono. Quaecumque enim alia sunt quaeratio discernit, vel per electionem eliguntur, non per se eliguntur : per accidens enim eliguntur. Si enim aliquis aliquid eligit per se vel prosequitur, per se quidem hoc eligit et propter se prosequitur : subjectum autem cui hoc accidit quod et prius ipso est, eligit secundum accidens. Verbi gratia, amicus dulcis per se quidem eligit dulce : sed vinum cui accidit dulce, non eligit nisi per accidens : et ideo universaliter in omnibus eligit dulce, sed vinum non eligit universaliter, sed tantum ubi conjunctum est cum dulci. Similiter continens in recta ratione. In ratione autem non recta non stat nisi per accidens, inquantum scilicet credit esse rectam : propter quod cum persuadetur non esse rectam, statim dimittit eam : simpliciter enim dicimus in unoquoque quod secundum seipsum est et universaliter. Propter quod solvenda est quaestio inducta dicendo, quod uno modo continens est vel incontinens qui qualicumque opinioni vel immanet si continens est, vel a qualicumque opinione excidit si est incontinens : et ille continens est non simpliciter, sed quodammodo, secundum accidens scilicet et secundum similitudinem et analogiam. Simpliciter autem et per se vel universaliter continens vel incontinens est, qui veraeet rectaeelectioni immanet vel non immanet. Illam enim ubicumque et semper tenet continens, et deserit incontinens. Hoc si determinato, facile est invenire differentiam continentiaead alios habitus sibi similes.
Sunt enim quidam qui in conceptis
opinionibus fortiter manent: et tales sunt quos Graece vocant AdminBookmark ab
AdminBookmark quod est forte, et AdminBookmark quod est
mens : tales autem sunt valde et difficile porsuasibiles, et non facile transuabiles a suis propositis. Diligunt enim opiniones suas et concepta, non habentes rationem dilectionis ex opinatis vel conceptis, sed quia sua sunt. Ita etiam ut si dicant diem esse noctem, nullam in oppositum accipiant persuasionem. Et illi quidem aliquid simile habent continenti, in hoc scilicet quod immanent opinioni, sicut etiam prodigus aliquid simile habet liberali, et audax aliquid simile habet confidenti sive forti. Et quamvis simile habeant aliquid, tamen alteri sunt et differentes secundum multa. Continentes enim propter detestationem passionis turpis quae se rationi contratendit et propter detestationem concupiscentiae stant et manent in conceptis opinionibus suis. Et ideo si contingat conceptum suum non rectum esse, facile persuasibiles. AdminBookmark autem non propter detestationem opinionis hoc faciunt vel concupiscentiae. Tales enim multas malas concupiscentias assumunt, et multi eorum ducuntur a dubitationibus pravis : sed defendunt suas opiniones et stant in eis, non alia ratione nisi quia suae opiniones sunt: et propter hoc indefensas non relinquunt propter quod et propria quaedam habent. Ut in pluribus enim AdminBookmark sunt etiam
AdminBookmark ab AdminBookmark quod est proprium, et
AdminBookmark quod est mens : et illi sunt quos nos Latine dicimus proprii sensus, qui scilicet semper in propriis inventionibus stant et sunt indisciplinati, ab aliis disciplinae eruditionem non accipientes, et agrestes sunt et discoli, moribus hominum non congruentes, sed singula semper prosequentes. Et tales AdminBookmark sua defendunt propter delectationem et tristitiam : et gaudent et delectantur quando sunt vincentes, ita quod ab aliis persuasionibus a suis conceptis non transuadentur : tristantur valde si ea quae ipsorum infir- rua inveniantur, et defendi non possunt. Venerantur enim sua ac si sint sententiae per rationes rectas confirmatae. Propter quod AdminBookmark quia a passionibus
delectationis et tristitiae ducuntur, quod propositum incontinentis est, magis assimilantur incontinenti quam continenti.
Adhuc autem sunt et alii quidem qui non manent conceptis his qui sibi videntur, qui tamen hoc non faciunt propter incontinentiam quae semper a turpi passione ducitur : et ideo non dicuntur proprie incontinentes. Cujus exemplum est quod superius inductum est, quod Sophocles scribit de Neoptolemo et Philoctete. Neoptolemus enim non mansit in proposito quod suaserat Ulysses : et causa quare non mansit, fuit delectatio : sed haec delectatio ei erat bona, sibi enim videbatur bonum et delectabile verum dicere : ab Ulysse autem persuasus fuit falsum dicere, et propter tristitiam mendacii recessit a proposito, in hoc similis continenti quod persuasibilis fuit a turpi recedere. Non enim omnis qui propter delectationem aliquid operatur, est intemperatus, sive pravus, sive Incontinens : sed qui aliquid operatur propter turpem delectationem, vel intemperatus quidem si eligit : pravus vero si ex vltlante consuetudine vel perniciosa natura talibus delectatur : incontinens autem, quia rationi non obedit quae concupiscentiae contratendit.