CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Quarta conclusio quoad ordinem perfectionis, prius cognitum simpliciter primitate perfectionis est Deus, et alia objecta quo perfectiora sunt in se, sunt priora hac prioritate. Sed priora sunt prioritate notitiae quoad nos, ea ad quae sensibilia et sensus magis movent. Illa prioritas sumitur a perfectione objecti, haec a proportione graduum cognitionis ad gradus cognoscibilitatis objecti, et fundatur haec distinctio in Philosopho.
Nunc de ordine perfectionis, distinguo, quod perfectius intelligibile a nobis potest intelligi dupliciter, aut simpliciter aut secundum proportionem. Exemplum, visio aquilae de Sole est simpliciter perfectior respectu Solis quam visio nostra, videlicet respectu candelae, et tamen visio nostra perfectior est proportionaliter, hoc est, plus habet ipsa de ratione visionis secundum proportionem ad visibilitatem candelae, quam visio aquilae habeat de ratione visionis respectu visibilitatis Solis. Ista distinctio habetur a Philosopho 2. de Animalibus, ubi vult quod licet de immaterialibus habeamus minimam cognitionem, quod est intelligendum proportionaliter, tamen illa est desiderabilior cognitione magna, quae potest haberi de materialibus, quae est magna in comparatione ad illa cognoscibilia; loquendo ergo de ordine perfectionis simpliciter, dico quod perfectissimum cognoscibile a nobis etiam naturaliter est Deus. Unde in hoc etiam ponit Philosophus felicitatem naturalem 10.Ethicor. et post ipsum species specialissima perfectior in universo, et deinde species proxima illi, et sic usque ad ultimam speciem, et post omnes species specialissimas, genus proximum abstrahibile a specie perfectissima, et sic semper resolvendo. Et ratio omnium istorum est, quia attingere actualius objectum, est intellectio perfectior simpliciter, quia habet aequalem perfectionem ex parte intellectus cum quacumque alia intellectione, vel non minorem, et habet perfectionem multo majorem ex parte objecti,quae duo, scilicet perfectio potentiae et perfectio objecti, sunt causa perfectissimae cognitionis sive intellectionis.
Si loquamur de notitia perfectiore secundum proportionem ad cognoscibile, dico quod perfectiora sensibilia et sensus efficacius moventia, sunt perfectius cognoscibilia secundum proportionem, quia intellectus noster plus attingit ad illa secundum gradus cognoscibilitatis eorum, et quae sunt remotiora ab illis, sunt minus cognoscibilia secundum proportionem suae cognoscibilitatis.
De tertia primitate, scilicet adaequationis ,dicetur in sequenti quaestione.
(b) Ad argumenta hujus quaestionis : Ad primum dico, quod consequentia non valet, scilicet est primum ens: ergo est primum cognitum a nobis, licet sequatur, igitur est primum cognoscibile quantum est de se, et ita debet intelligi veritas de qua loquitur Philosophus 2. Metaphysic. sicut res se habent ad entitatem, ita ad veritatem, pro evidentia rei in se, sive pro intelligibilitate rei ex parte sui. Non oportet autem, quod res sicut se habet ad entitatem, sic se habeat ad cognosci, nisi intelligatur cognosci ab illo intellectu, qui respicit intelligibilia omnia secundum gradum proprium cognoscibilitatis eorum, qualis non est noster intellectus, sed maxime cognoscit sensibilia. (c) Ad secundum dico, quod consequentia non valet nisi in causis praecisis. Quod patet in exemplo, si eclipsis est cognoscibilis ex duplici causa per duas potentias, scilicet per sensum et intellectum habentem demonstrationem, nunquam cognoscitur perfectissime, nisi cognito principio demonstrationis perfectissime; non tamen sequitur, ergo nunquam cognoscitur, nisi cognito principio demonstrationis. Habet enim aliam causam,qua cognosci potest, quia ista non est praecisa causa, tamen per aliam non potest ita perfecte cognosci sicut per istam, quia ista causa, scilicet demonstratio, qua potest cognosci ab intellectu, est perfectior causa cognitionis suae quam alia, qua potest cognosci per sensum. Ita est in proposito, quaelibet creatura praeter causam cognitionis suae, quae est essentia divina, habet aliam causam illius cognitionis, scilicet essentiam propriam, quae nata est gignere notitiam sui; nunquam tamen per motionem suam ita perfecte cognoscitur res, sicut per essentiam divinam. Non igitur sequitur, ab effectu ad causam arguendo, si perfectissime, perfectissime, ergo si simpliciter, simpliciter, quia, illud quod perfectissime sumptum potest esse causa praecisa perfectissime in genere, sumptum tamen simpliciter, non est causa praecisa effectus in genere.
(d) Ad tertium dico, quod major est vera loquendo de primitate perfectionis, sed non de primitate adaequationis. Exemplum, nunquam est visio circa aliquid sub ratione coloris praecise, ita quod non sub ratione hujus vel illius coloris, puta albi vel nigri, nisi illud videatur remotis vel imperfecte. Visio autem alicujus sub ratione coloris praecise, non est perfectissima, sed imperfectissima.
Cum dicitur, perfectissima operatio potentiae est circa primum objectum ejus verum, est, non primum adaequatione, sed primum perfectione, quod videlicet est perfectissimum contentorum sub primo objecto adaequato. Et ideo dicit Philosophus, 10. Ethicor. quod delectatio perfectissima est in operatione circa optimum omnium eorum, quae sunt sub potentia, hoc est, circa optimum contentum sub objecto adaequato illius potentiae. Probat, igitur est ratio, quod Deus est primum cognitum, hoc est, perfectissimum: quod concedo, sed non primum adaequatum, de quo sequent. quaestione.
(e) Quod autem dicit ista opinio recitata, ethos quantum ad secundam quaestionem de indeterminato negative et privative: si intelligat de primitate originis, contradixi in primo membro secundae quaestionis. Et cum arguitur,quod indeterminatum negative, est magis indeterminatum quam indeterminatum privative, nego de indeterminatione ad propositum loquendo, qualis scilicet est in primo intellecto, quia indeterminatum negative est singulare, et tale non est magis indeterminatum quam indeterminatum privative. Indeterminatio autem negativa, scilicet repugnantia ad determinari, etsi sit aliquo modo major quam indeterminatio privativa, non tamen tale indeterminatum prius occurrit intellectui,quia tale non estconfusum objectum, sed distinctum cognoscibile, sicut prius dictum est.
Quod arguit etiam in secundo membro, quod notitia rationali Deus sit ultimum cognitum, quia prius cognoscitur illud, a quo fit abstractio quam abstractum, hoc non est verum, nisi ponendo abstractionem, quemdam discursum a notiori ad aliud, ita quod illud a quo fit abstractio, est primo cognitum, et aliud cognitum per ipsum, et si ita intelligat abstractionem, talis cognitio per abstractionem, non est prima cognitio abstracti. Si enim ita cognoscatur Deus per creaturam, oportet aliquem conceptum praehabere de Deo ad quem discurritur, quia discursus praesupponit aliquem conceptum de termino ad quem est. Vel igitur propositio quam accipit est falsa, vel si sit vera, concludit Deum esse prius cognitum, antequam cognoscatur rationabiliter, quod forte concederet. Quod etiam addit, quod Deus est primum cognitum a nobis naturaliter, non distinguitur ab aliis,quia non concipitur in aliquo, in quo distinguatur a creatura.In hoc videtur contradicere sibi ipsi, praedixit enim quod est primum cognitum ab intellectu naturaliter, ut est indeterminatum negative, et dicit quod in hoc conceptu distinguitur a creatura, quia iste non convenit creaturae.