IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Alio modo dicitur, etc. Hic rejicit opinionem aliorum, qui dicunt corpus Christi esse in Sacramento per penetrationem partium, qua una subintrat aliam, usque ad minimam quantitatem naturalem. Pro hac citatur Occham in margine hujus litterae, in 4. quaest. 4. et in tract. de Eucharistia, cap. 29. et alii Nominales. Dubium fortasse alicui videretur, si omnino eadem sit sententia ipsorum, qui negant omnem quantitatem propter illam particulam, usque ad minimam quantitatem naturalem, etc. quia minima quantitas est aliqua quantitas.
Caeterum ratio, qua illam sententiam oppugnat Doctor, supponit nullam quantitatem admitti ab opinantibus esse in corpore Christi sub speciebus, quae est sententia Durandi et Nominalium, quam ipsi resumpserunt. Neque mirum cuiquam videri debet si Doctor et hic et alibi sententiam Nominalium impugnet, quia anterior fuit schola ; nam Otto Frisingensis de gestis Frederici primi, cap. 47. agens de Petro Abailardo, docet magistrum ejusdem Petri quondam Rozelinum primum illis temporibus fuisse, qui sententiam vocum in Logicam invexit: mox eumdem Abailardum eamdem intulisse Theologiae, quam pene abolitam restauravit Occham.
Sententia ergo, quam hic impugnat, est Nominalium, quin etiam Durandi in 4. dist. 10. quaest. 2. qui docet Christum in Eucharistia non habere quantitatem et substantiam corporis Christi poni sub speciebus sine quantitate, quae remanet in ipso, ut est in coelo, etiam distincta realiter a substantia. Nominales alia via incedunt conformiter ad sua principia, qui negant quantitatem distingui realiter a substantia, eamque dicunt consistere in extensione et situ, in ordine ad locum quibus hic caret corpus Christi, ac proinde in eo non esse quantitatem sub ratione quantitatis. Opinionem hanc in quantum removet quantitatem a Christo in Sacramento, censet Major in hac dist. quaest. 2. esse magis consentaneam rationi; videatur Gabriel art. 2. con. 2. et lect. 43. in canonem.
Contrarium hujus est omnium Theologorum, D. Thomae in praesenti dist. art. 2. et 3. part. quaest. 76. art. 4. D. Bonaventurae dist. praesenti art. 1. quaest. 1. Richardi quaest. 2. Paludani ibidem, et omnium Doctorum utriusque Scholae ; sed est etiam anteriorum, ut Alensis 4. p. quaest. 40. m. 3. art. 4. Altissiodorensis lib. 4. Summae tract. 5. cap. 4. Henrici quodlibeta 1. quaest. 5. quos sequuntur omnes moderni Scriptores. Impugnatio Nominalium in suis principiis remittenda est ad philosophica, non est enim quaestio hujus loci, nisi per sequelam opinandi, et consequentiam doctrinae.
Impugnatur ergo sententia Durandi admiltentis quantitatem distingui realiter a substantia: primo, quia quantitas et caetera accidentia absoluta, et connaturalia Christo, insunt independenter a loco, et conveniunt, ut proprietates corpori organico, ut prius est loco, et permanenler insunt, quantitas enim, quae est ratio essendi in loco, nequit dependenter a loco in esse ; est dispositio etiam requisita in corpore ad infusionem animae, sicut et qualitates naturales, neque mutato loco deperduntur, ergo sunt priora et independentia a loco, sicut et substantia ipsa ; ergo repugnat ea esse in corpore in coelo existente, quin etiam eidem insint ubilibet, quia affirmatio et negatio horum accidentium fit de subjecto, ut abstrahit a loco. Hoc argumentum est ex principiis Doctoris, ut in sequentibus apparebit.
Sequeretur secundo, quod Christi corpus in Eucharistia non esset, quia neque corpus gloriosum, neque organicum, neque vivum potest esse sine quantitate, et aliis accidentibus absolutis, dotes enim corporis gloriosi sunt accidentia ; quantitas et alia accidentia, quae dicuntur proprietates physicae, disponunt corpus et organa ad vitam, quia anima est actus corporis organici potentia vitam habentis, lib, 2. de anima, cap. 1. quantitas ergo cum reliquis est dispositio necessitans ad vitam, ad quam exigitur situs partium, et unio ad invicem, et figura, quae nequeunt esse sine quantitate. Hoc argumentum est etiam Doctoris in littera, et fortissimum est, specialiter contra negantem in corpore organico aliam formam praeter animam.
Confirmari potest ex Tridentino sess. 13. cap. 3. ubi ex v naturalis connexionis inter corpus verum Christi, et animam et sanguinem asserit haec esse sub specie panis realiter ; sed in re ipsa major est connexio corporis ad quantitatem, et caeteras dispositiones naturales et accidentales, quam sit connexio ejus ad sanguinem et animam, quantum ad inseparabilitatem (quidquid sit de compositione per se et substantiali) quam corporis ad animam et sanguinem, quae separari possunt a corpore manente quantitate, et reliquis qualitatibus, ut separata fuerunt in morte, et manserunt in triduo, et anima e contra nequit inesse sine quantitate, et aliis ; ergo ex vi connexionis naturalis magis sequitur quantitatem et qualitatem inesse corpori Christi in Eucharistia, quam animam et sanguinem.
Pro opinione Durandi nullum fundamentum urget, nam quod substantia sit terminus per se primo hujus conversionis, non infert nudam substantiam corporis poni sub speciebus sine aliis, quae habent connexionem naturalem cum corpore, alias vana est collectio facta per Tridenlinum et omnes Patres in hac materia ; aliud ergo est, quod explicite ponitur ex vi verborum, aliud vero quod concomitanter. Accedit, quod illud quod ponitur ex vi verborum, sit corpus ut importat per se necessaria ad substantiam, seu constitutionem corporis, sive ut pars, sive ut dispositio necessaria.
Aliqui censurant hanc opinionem Durandi haeresis, alii erroris. Primum argumentum quod reducitur ad confirmationem factam ex Concilio, plurimum urget, considerando mysterium, prout in re ipsa institutum est ; quidquid sit an affirmatio et negatio accidentis absoluti de eodem posito in diversis locis, amittat vim contradicendi, quod infra examinabimus. Secundum argumentum dependet a necessitate quantitatis et aliarum dispositiotium in corpore vivo et organico; quae necessitas videtur certa lumine naturali, et sic inferre conclusionem esse certam Theologice saltem, nam corpus vivum de facto poni sub speciebus, est certum de fide ; unde infertur, saltem illam sententiam, quantum ad qualitates et caetera accidentia necessaria ad corporis constitutionem, esse valde saltem improbabilem. De quantitate autem propter controversiam illam, an distinguatur a re quanta, et an subjectum de se habeat situm intrinsecum partium, et ordinationem in toto, non ita constat. Haec sententia est adeo rigide censuranda quoad hanc partem.