In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(g) Ad argumenta principalia. Ad primum .Respondet Doctor quod anima non plus dominatur corpori quantum ad omnem potentiam, quae tenet cum corpore, quam dominetur appetitui sensitivo, imo minus, quia quantum ad potentias animae vegetativae, ut sunt potentiae nutritivae, digestivae, et hujusmodi, non dominatur super corpus, ut patet.
(h) Ad secundum. Respondet quod ly ego in supposito et apposito stat pro eadem persona, sed non secundum eamdem naturam, nam cum dicit : Ego potestatem habeo ponendi animam meam, ly ego stat pro persona Verbi, et sic secundum naturam divinam habuit potestatem ponendi animam. Et cum dicit: ego pono animam meam a meipso, ly ego in supposito stat pro persona Verbi secundum naturam divinam, et etiam in apposito ; cum dicit a meipso, stat pro persona Verbi, quia Verbum a seipso separavit animam active ; sed cum dicit a meipso, non fuit secundum eamdem naturam, scilicet divinam, sed secundum naturam humanam, quia Verbum separavit animam effective, non a seipso, secundum naturam divinam, quia nunquam anima fuit separata, nec a Verbo, nec a natura divina, sed separavit eam a seipso secundum naturam humanam, quia eam separavit a corpore, quod est pars naturae humanae. Et per hoc patet ad aliud dictum Joannis, quia ut homo accepit mandatum ponendi animam, non tamen effective, sed complacendo et patiendo animam poni ; non enim effective fuit in potestate animae, sive Christi, ut homo, ponere animam, et non ponere, etc.
(i) Ad aliud. Respondet quod animam separari a corpore stante primo miraculo de non redundantia beatitudinis animae ad corpus, non fuit miraculum animam separari a corpore, ut supra patuit, sed bene fuit miraculum, quod in hora mortis ita valide clamavit, quia hoc fuit simpliciter ex potentia Verbi divini, et sic non sequitur quod habuerit in potestate sua ponere animam, et non ponere, ut homo. Addit tamen Doctor quod mors et tota passio Christi potuit dici miraculosa, ex solo hoc quod dependet a primo miraculo, licet in se non fuerit miraculosa, sed tantum in relatione ad primum miraculum, quo suspendebatur beatitudo, ne in corpus redundaret, sicut si coecus miraculose illuminaretur, omnis visio sequens posset dici miraculosa in relatione ad primum miraculum.