Quoniam. Hic commemorat beneficium liberationis.
Primo liberationem; secundo liberationis modum, ibi, nec conclusisti. A duobus dicit se liberatum: ab abjectione, et a tribulatione: primum opponitur honori; secundum prosperitati. Quantum ad primum dicit, humilitatem, idest abjectionem; quasi dicat, licet tu altus sis in caelis, tamen respexisti, hic abjectum, vel, humilitatem cordis. Luc. 1: respexisti humilitatem ancillae tuae. Quantum ad secundum dicit, salvasti de necessitatibus, idest tribulationibus, animam, non corpus; quia secundum corpus quandoque succumbunt, sed anima liberatur. Psal. 24: de necessitatibus meis libera me domine. Vel necessitates dicit passibilitates praesentis vitae; scilicet mortis, famis, penuriae indigentiae Rom. 12: necessitatibus sanctorum communicantes. Modus liberationis ostenditur.
Primo quantum ad evasionem mali; secundo quantum ad conservationem in bono, ibi, quia statuisti.
Dicit ergo quantum ad primum, nec conclusisti.
Illud concluditur cujus nihil est extra. Deus permittit aliquem tentari ab hominibus, sed non concludit eum in manibus eorum, quia reservat aliquid ad quod hostis non potest, sicut in job 1, quem primo sic conclusit super substantiam quod corpus non tangeret: deinde sic super corpus, quod non tangeret animam: unde dicit, verumtamen animam illius serva. Sed impii concluduntur in manibus inimici.
Sed contra: job 16: conclusit me apud iniquum etc..
Respondeo. Verum est secundum intentionem inimici credentis se praevalere, sed non est verum simpliciter.
Quantum ad secundum ait, statuisti etc. Idest in loco libero et amplo, pedes, idest affectus, quia ex nulla parte impeditur quin benefaciat. Prov. 4: ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. Vel iste locus spatiosus est vita aeterna. Baruch 3: o Israel quam magna est domus dei etc. Ubi steterunt pedes nostri. Psal. 121: stantes erant pedes nostri etc..