CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De dissimilitudine continentiae ad virtutem temperantiae, et qualis virtus sit continentia.
Similitudinem autem habet continentia ad temperantiae virtutem in hoc quod quodammodo medium est duarum malitiarum. aest enim aliquis talis, hoc est, tali qualitate et dispositione dispositus, quod minus quam oportet gaudet corporalibus delectationibus, quem in tertio hujus scientiae libro insensibilem vocamus : et tali etiam rationi non immanet, quia recta ratio quantum oportet et ut oportet, gaudere praecipit corporalibus delectationibus. Incontinens autem gaudet plus quam oportet. Talis igitur, hujus scilicet qui insensibilis est et incontinens qui gaudet, medius est continens. Incontinens autem pius quam oportet gaudens, non immanet rationi propter majus aliquid quam oportet. Insensibilis quidem etiam non immanet rationi, sed propter minus aliquid quam oportet. Continens autem immanet rationi, quia bonum rationis et non propter alterum : et ideo non transmutat propositum propter alterum aliquid, nisi per accidens, scilicet si cognoverit oppositum malum esse.
Si autem continentia est studiosum aliquid et honestum, oportet de necessitate utrosque habitus quibus ipsa media
est, pravos et inhonestos esse. Excellentia cnirn et defectus apud ethicum vituperabilia sunt. Pravos ergo hujusmodi habitus esse etiam per se apparet cuilibet. Tamen quia alter illorum habituum qui insensibilitas vocatur, in paucis est et raro invenitur, propter hoc videtur quod continentia, non nisi unum habeat contrarium. Sicut unicum et solum contrarium videtur esse temperantiae quod est intemperantia secundum abundantiam dicta : cum tamen duo habeat opposita, quorum alterum innominatum est propter dictam causam.
Quia vero multa secundum similitudinem dicuntur et nominantur, continentia autem consecuta est similitudinem ad ea quae temperati sunt, ideo aliquando temperantia vocatur continentia, et e converso. Uterque enim continens scilicet et temperatus ex habitu, et potestatem habet et facultatem qua potens est quasi facere vel admittere quod sit praeter naturam communem propter corporales delectationes. Sed temperatus quidem in talibus non habet pravas concupiscentias, nec sentit eas : quas tamen habet et sentit continens. Adhuc autem temperatus talem habet dispositionem qualitatis ex habitu, quod non delectatur in aliqua concupiscentia praeter rationem. Continens autem talibus delectatur, sed non deducitur. Similes ergo sunt incontinens ei intemperatus : cum tamen alteri et differentes sint secundum habitus. Uterque enim intemperatus scilicet et incontinens prosequitur corporalia delectabilia. Sed intemperatus quidem prosequitur ista, existimans et eligens ea oportere prosequi, sicut Epicurus. Incontinens autem prosequitur ea vi passionis victus, non existimans ea eligi oportere.
Quod autem in praecedentibus dubitatum est, utrum scilicet contingat aliquem simul esse prudentem et incontinentem, jam ex praeinductis solutum est. Non enim contingit unum et eumdem simul esse prudentem et incontinentem. Ostensum est enim quod quicumque perfecte prudens est, consequenter cum hoc studiosus est secundum morem. Si ergo simul aliquis esset prudens et incontinens, sequeretur quod aliquis incontinens studiosus esset secundum morem.
Adhuc autem In antehabitis ostensum est, quod non dicitur prudens propter hoc solum quod est scire operabilia, sed cum hoc oportet quod sit practicus bonorum : incontinens autem non est practicus bonorum. Sed quia AdminBookmark est qui scit Invenire contendenti a ad propositum finem : propositus autem finis aliquando bonus est, aliquando malus : nihil prohibet alicubi incontinentem AdminBookmark esse : propter quod et videntur incontinentes aliquando prudentes esse, cum tamen non prudentes, sed incontinentes sint. Propter hoc quod dinotica quae habitus AdminBookmark est, differt a prudentia secundum modum differentiae qui habitus est in antehabitis sermonibus In sexto hujus scientiae libro. Patet igitur quod secundum communem rationem proprie est AdminBookmark ad prudentem esse. Differunt tamen secundum electionem : prudens enim electionem liberam habet, quam liberam non habet incontinens. AdminBookmark etiam secundum quod AdminBookmark , in electione non impeditur : eo quod non determinatur nisi sicut sciens et speculans operabilia. Incontinens autem electionem non habet. Non enim determinatur ut libere sciens et speculans operabilia, sed speculans sicut dormiens et vinolentus speculantur. Et incontinens quidem volens facit quod facit. Non enim potest dici involuntarius per ignorantiam. : quia secundum quemdam modum est sciens et id quod facit et cujus gratia facit, quamvis sit sciens sicut dormiens et ebrius.
Adhuc autem ex praeostensis patet quoe
incontinens non simpliciter malus est.
Electio enim ejus epicheiosa est sive su- semimalus et non in toto injustus sive malus est. Ratione enimsanam habet: propter quod insidiator non est, insidiae enim ex machinatione sunt rationis. Cum
autem duo sint incontinentium genera, irrefraenatus scilicet et debilis : debilis quidem non est immansivus in conceptis quae ex consilio concepit propter debilitatem resistendi in parvis passionibus, quamvis bene consiliatus sit. Irrefraenatus autem melancholicus vel cholericus, in universali sive totaliter non est consiliativus : quia antequam de concepto consiliari possit, praevenitur a passione. Quamvis enim videat consilium in universali et in principiis consilii : tamen quia consiliari est quaerere in partibus et disponere et ordinare, hoc non exspectat irrefraenatus. Universaliter autem incontinens et praecipue debilis assimilatur civitati, cui. optima calculatio fit de omnibus necessariis, et leges habet studiosas optima caidilatione inventas, sed non utitur aliqua illarum ad opus. Quemadmodum Anaxandrides poeta suae civitati conviciatus est, dicens : " Civitas volebat calculatione leges poni, cui tamen nihil curae est de legibus observandis " Malus autem qui intemperatus est, eo quod intemperantia simpliciter malitia est, assimilatur civitati quae ad opus utitur legibus, sed malis legibus utitur et iniquis. Intemperatus enim ex ratione calculatur et eligit quae mala sunt.
Amplius autem omnis incontinentia et continentia, in hoc continentia et incontinentia vocatur, quod superexcellit habitum multorum, hoc est, habitum quo communis hominum multitudo ad delectabilia ducitur : et hoc est in hoc, tia, quam plurimi possint a mente deduci.
Duarum autem incontinenti aram ea qua melancholici et cholerici incontinenter agunt, sanabilior est quam ea quae est debilium, qui multa quidem ante consiliantur, non tamen immanent. Tales enim non ex impotentia succumbunt, sed ex. hoc quod ratione non praeveniunt passionem : propter quod si praesuscitent rationem et praetitillant se, procul dubio sanabuntur. Hoc autem non prodest debilibus, qui postquam praeconsiliati sunt et praesuscitaverunt rationem, adhuc post propter debilitatem cordis passionibus succumbunt. Similiter cum quidam per consuetudinem incontinentes sint, quidam autem per perniciosam naturam, sanabiliores sunt incontinentes per consuetudinem quam illi per naturam. Quod ex hoc probatur, quia facilius est consuetudinem mutare quam naturam. Quod consuetudinem difficile est mutare, propter hoc est, quia consuetudinibus habitus naturae assimilatur. Quemadmodum dicit Poeta Eventus, quod diuturna meditatio quae per consuetudinem in habitum versa est, amicabiliter immanet .
Adhuc autem de hoc alia ratio est, auia finis consuetus terminatur ad habitum similem naturae. In modum enim naturae movet cpmsuebilis habitus, ut dicit Tullius. Hujus autem exemplum est in calore ethici, qui quamdiu naturali humido dissimilis est, sentitur per afflictionem : quando autem tandem assimilatus est, non sentitur, eo quod in naturam conversus est. Sic igitur dictum est quid est continentia et quid incontinentia, et quid est perseverantia et quid mollities, et qualiter hi habitus se habent ad invi- cem. Ex omnibus autem quae inducta sunt, facile est videre quod continentia intellectualis virtus est, et est in ratione ordinante concupiscibilem et irascibilem, secundum quod in ratione (ut dicit Plato) est dominativum justum et paternum.
Patet etiam quod continentia generaliter
dicta, generalis et non specialis virtus est. Continentia autem quae secundum se continentia est, specialis est. Haec igitur dicta de continentia sufficiant.