CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Nunc de ordine perfectionis.Haec littera est satis clara. Et quod dicit de visione aquilae respectu Solis, et de visione nostra respectu candelae, ut clarius intelligatur, pono quod Sol sit visibilis ut octo, et lumen candelae tantum ut duo. Aquila videt Solem tantum ut unum, et Joannes videt lumen candelae ut duo ; dico quod quamvis visio aquilae sit perfectior simpliciter, quia terminatur ad perfectius visibile, visio tamen candelae est perfectior, secundum proportionem attingihilitatis objecti; patet, quia Sol est attingibilis ut octo et tantum attingitur ut unum, et lumen candelae est attingibile ut duo, et eodem molo attingitur. De hoc tamen vide, quae prolixe exposui super quaest 2 lib 2. Metaph. Doctoris, ubi multa notavi. Et sic posito isto exemplo applica litteram respectu cognitionis quae terminatur ad primum ens, et cognitionis quae terminatur ad ens sensibile.
(b) Ad argumenta hujus quaestionis. Respondet Doctor ad primum duplici er, primo quod propositio Philosophi intelligitur de objecto ex parte sui, id est, quod sicut est simpliciter primum,ita quantum in se est, est prius natum cognosci, sed quod prius non cognoscatur non est ex parte objecti, id est, quod sicut est primum, ita et prima cognoscibilitas inest ; sed modo non sequitur, quantum in se est, est primum cognoscibile ; ergo illud primo actu cognoscitur ab intellectu nostro, non sequitur, requiritur enim ultra quod si primum cognoscibile, quod etiam sit praesens intellectui in ratione objecti actu intelligibilis. Modo hoc non potest esse, ut supra patuit praesentis dist. quaest, prima, ubi habitum est, quod primum movens intellectum est aliquod sensibile. Secundo dicit quod si intelligatur de cognosci actu, id est, sicut se habet ad entitatem, ita ad cognosci actu, id est, quod si est primum ens, quod primo cognoscatur actu, vera est, comparando ad intellectum, qui respicit omnia intelligibilia secundum gradum proprium cognoscibilitatis eorum, id est, qui cognoscat illa ita perfecte quantum sunt cognoscibilia, quia talis intellectus habet pro objecto primo motivo simpliciter primum ens, et necessario primo cognoscit illud, ut patebit magis in quodlib. quaest. 15. urtic. 2. Modo nullus intellectus creatus intelligit omnia secundum suam intelligibilitatem, et maxime intellectus pro statu isto, in quo maxime cognoscit sensibilia ut, infra patebit quaest, sequenti, etc.
(c) Ad secundum. Respondet, quod illa est vera in causis praecisis, si enim bonum est praecisa causa diligibilitatis, magis bonum erit magis diligibile. Et sic similiter, si ens est praecisa causa intelligibilitatis, maxime ens erit maxime intelligibile ; ergo et ens simpliciter erit simpliciter intelligibile, sed non valet in causis non praecisis. Si enim Deus esset causa praecisa cognoscendi rem, puta hominem simpliciter, sicut est causa praecisa cognoscendi ipsum perfectissime, valeret consequentia, A non cognoscitur perfectissime, nisi Deo perfecte cognito, ergo A non cognoscitur simpliciter, Deo non cognito ; sed quia A potest simpliciter cognosci per motionem propriam, licet non ita perfecte sicut per motionem essentiae divinae, ideo potest simpliciter cognosci A, Deo non praecognito. Si dicatur, entitas est causa cognoscendi rem simpliciter, ergo magis ens erit causa cognoscendi rem perfectius, ergo maximum ens erit causa cognoscendi rem perfectissime ; ergo e converso, maximum ens est causa cognoscendi perfectissime, ergo est causa cognoscendi rem simpliciter. Dico, quod si magis, et maxime, et simpliciter comparentur ad eamdem rem, non sequitur absolute, nisi magis ens sit causa cognitionis, unde non sequitur, ens quod est lapis,est causa cognoscendi se simpliciter; ergo homo quod est magis ens, erit causa cognoscendi lapidem perfectius. Non sequitur, quia homo nullo modo est causa cognoscendi lapidem; valet tamen de Deo, quia est causa cognoscendi lapidem simpliciter perfectius et perfectissime ; sed modo non estcausa cognoscendi rem simpliciter, et hoc praecise patet, quia cognitio lapidis potest haberi ab intellectu creato et ipso lapide, nec forte est causa praecisa cognoscendi ipsum perfectius, quia lapis cognoscitur perfectius ab intellectu Angeli quam ab intellectu nostro, est tamen causa praecisa cognoscendi lapidem perfectissime ; modo non sequitur, lapis non potest perfectissime cognosci, nisi Deo perfecte cognito, ergo nec simpliciter nisi ipso cognito ; non sequitur, quia in primo arguitur a causa praecisa ; in secundo a causa non praecisa.
(d) Ad tertium, dicit quod major est vera de primitate perfectionis,quia perfectissimus actus tantum dicitur respectu perfectissimi objecti, ut patet 3. de Anima, text. com. primi, non autem intelligitur de (primitate adaequationis, quia illud ponitur ens in quantum ens, loquendo de intellectu ex natura intellectus, et de objecto motivo ; ut infra patebit quaest, seq. Loquendo vero de intellectu nostro pro statu isto, est quidditas rei sensibilis, loquendo de objecto motivo. Si enim Deus esset primum objectum adaequatum et motivum, tunc esset primum cognitum, quia nunquam objectum motivum ad cognitionem plurium objectorum potest causare cognitionem alicujus contenti virtualiter in ipso, nisi prius in illo intellectu causet notitiam sui ; et hoc loquendo de objecto naturali, et per modum naturae motivo, quia nunquam tale potest causare notitiam alicujus in aliquo intellectu nisi prius in illo causet notitiam sui, ut exposui prolixe in Quodlib. et sic essentia divina, quae ponitur objectum adaequatum motivum intellectus divini objectum scilicet naturale, primo causat in, illo intellectu notitiam sui, et post aliorum ; secus quando est objectum voluntarium, quia tunc bene potest causare notitiam aliorum prius, quam notitiam sui, et sic patet quomodo, si esset adaequatum objectum et naturale, quod esset necessario primum cognitum.
(e) Quod autem dicit ista opinio recitata, etc. Pro intelligentia hujus litterae est notandum, quod Doctor accipit magis indeterminatum et minus, ut fit comparatio inter magis universale et minus universale, et cum indeterminatum negative sit tantum singulare (non enim est magis nec minus indeterminatum, quia nec magis universale, nec minus), ideo loquendo d indeterminatione, qualis est in primo intellectu, scilicet qualis est in illo, quod est primo cognitum primitate originis, illud est species specialissima, etc. Et quando dicit, quod licet indeterminatio negativa sit aliquo modo major, intelligit tantum entitative, id est, licet singulare sit perfectius universali, et maxime Deus,
non tamen ex hoc sequitur quod sit primo cognitum prioritate originis. Pro intelligentia litterae, nota etiam quod aliquando est abstractio accidentisasubjecto, et sic non est verum, quod prius cognoscam subjectum quam accidens, quod abstraho. Aliquando fit abstractio a singularibus, et tunc in cognitione confusa prius cognoscitur minus universale, et in cognitione distincta prius cognoscitur magis universale. Aliquando fit abstractio minus noti a magis noto, quod fit per discursum syllogisticum, et sic abstrahitur conclusio minus nota a principio magis noto ; et hoc modo verum est quod conclusio posterius cognoscitur, quia notitia illius dependet a notitia principii, sed tamen non possent formari principia et conclusiones, nisi prius terminis cognitis, ut patet. Et sic ponendo quod Deus sit posterius cognitum, et sit conclusio, (puta, quia demonstro ipsum esse ens vel summum bonum, et hujusmodi) oportet ponere quod ante illum discursum sit prius cognitum in se, et sic patet littera istius secundi membri, quod ibi incipit : Quod arguit etiam in secundo membro, quod notitia rationali Deus sit ultimum cognitum.