IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Sententia Doctoris, quantitatem corporis Christi in Eucharistia habere positionem seu modum quantitativum sumptum pro ordine partium in toto, non tamen positionem in ordine ad locum, et hoc secundum probat. Optime concordant D. Thom. 3. p. quaest. 76. art. 3. Alens. 4. p. quaest. 10. num. 7. art. 3. D. Bonav. hic 1. part. art. 1. quaest. 4
Dico ergo aliter, (a) quod positio, quae est differentia quantitatis, necessario inest quanto continuo permanenti, et istam oportet salvari in proposito, scilicet quae dicit ordinem partium in toto. Non est enim bene intelligibile aliquod esse quantum dimensionatum, quin sit signare in toto ordinem hujus partis ad illam secundum quantitatem vel positionem interjacentem ; positio autem, quae ponitur praedicamentum a quibusdam, aliud addit. Praesupposito enim ordine partium in toto, positio dicit ultra hoc ordinem partium ad locum, sive ad partes loci vel locantis, hoc est dictu, quod partes coextendantur partibus loei, sicut totum dicitur primo commensurari toti loco, in quo habet ubi, ita quod positio praedicamentum praesupponit positionem differentiam quantitatis, et specificat ubi. Per modum autem quantitativum, sive dimensivum, quocumque modo nominetur, non intelligo nisi positionem dictam secundo.
Hanc autem habitudinem possibile est Deum separare a quanto, manente etiam positione prima, non solum per negationem termini, sicut posset facere aliquod corpus quantum extra universum, et tunc non haberet istam secundam positionem, quia non haberet aliquod continens, cujus partibus partes contenti commensurarentur: sed etiam posito termino cui, scilicet praesenti, posset fieri commensuratio seu coextensio alterius corporis, possibile esset Deum conservare quantum, et coexistentiam ejus .ad aliud quantum, et tamen sine ista coextensione partium unius ad partes alterius, quam dicit positio ista de qua loquimur.
Quod probo, primo sic : Quaecumque natura contingenter respicit quamlibet formam alicujus generis simpliciter, se habet contingenter ad totum genus ; intelligo enim simpliciter, quasi non est necessario ex causa intrinseca, haec videtur satis manifesta, quia si esset una natura, et a causa intrinseca determinaret sibi tale genus, necessario determinaret sibi aliquam speciem illius generis, quia una natura non habet intrinsece ad opposita disjuncta necessitatem, quin habeat necessitatem ad aliquod unum illorum.
Et per hoc solvitur instantia, quae posset fieri sic : Quia numerus est par vel impar necessario, nec tamen necessario alterum illorum. Instatur enim de aliquo communi respectu passionis disjunctae, sed quodlibet speciale necessario se habet ad alterum, sicut ad genus. Nec ista instantia etiam est ad propositum, quia hoc non est aliquod subjectum, quod contingenter se habeat ad quamcumque formam totius generis.
Et si instes, quia superficies necessario est colorata, et tamen contingenter se habet ad quemlibet colorem, non est instantia, quia haec non est necessitas ad intra. Non enim posset inveniri intrinseca ratio, per quam esset contradictio ex parte superficiei, si esset sine colore, sicut contingentia est respectu cujuscumque coloris.
Hac (b) majore supposita, addo minorem, scilicet quod corpus se habet contingenter ad quamcumque positionem partium in loco, patet, quia possum movere corpus meum a quacumque positione ad aliam: ergo corpus habens positionem partium in toto, non simpliciter se habet necessario ad positionem istam, quae est praedicamentum, nec ista coexistentia quanti ad quantum est simpliciter necessaria ratio illius positionis secundae, quia contingit intelligere coexistentiam alicujus ipsi toti, absque hoc quod intelligatur coexistentia vel coextensio partium partibus. Haec enim coexistentia est alia ab illa, etiam quando se concomitantur, nec ista in ratione sua formali includit illam; ergo absolute corpus quantum habens primam positionem posset esse sine omni positione extrinseca, et intelligi quantum coexistentiam habere ad aliud quantum sine ista positione.
Et si quaeras (c), quod sit hoc, quantitatem servari sine positione extrinseca? dico quod non est aliud, nisi absolutum conservari sine respectu extrinsecus adveniente. Sic etiam coexistentiam conservari sine positione illa, non est aliud nisi unam relationem extrinsecam conservari sine alia relatione extrinseca, sicut illa quae est ubi primo est totius circumscripti ad totum circumscribens, sed positio, quae dicta est aliud genus, superaddit respectum partium ad partes. Et quod prima necessario habeat secundam, non est nisi quod iste respectus sit talis, quod includat divisibilitatem partium, et praesentiam earum partibus locantis ; sed coexistentia alicujus totius toti, vel cuilibet parti abstrahit ab ista positione, propter quam ubi necessario habet positionem: ergo simpliciter possibile est illam coexistentiam esse sine positione.
Et hoc potest breviter declarari sic, quia positio secunda supponit vbi proprie dictum: ergo si Deus potest quantum conservare sine ubi proprie dicto, potest et sine positione.
Et si dicas, bene potest sine ubi, sed non cum praesentia sive coexistentia ad aliud corpus, falsum est, nam coexistentia, licet sit quanti ad corpus, non tamen formaliter est ubi.
Et si objicitur, quod quantitas non potest poni sine respectu isto, quem dicit modus quantitativus, quia non potest esse quantum, et aliud quantum, quin sit commensuratum illi, dico quod quantitatem positam et terminum, bene sequitur aequalitas vel inaequalitas, quae dicit respectum intrinsecus advenientem, sed non necessario consequitur aliquis respectus extrinsecus adveniens: talis est autem commensuratio, ut hic loquimur, vel magis proprie coextensio. Nam si loquaris de commensuratione, secundum aequalitatem vel inaequalitatem, quia scilicet hoc sit majus vel minus, istam concedo in proposito, quia corpus Christi est majus hostia, sed non istam commensurationem, quae dicitur proprie coextensio, quae proprie dicit simultatem partis cum parte.
Fx dictis patet solutio ad rationes principales. Ad primam patet ex primo articulo, quia concedo hic aliquam mutationem, non tantum specierum, qua fiunt de subjecto sine subjecto, sed etiam aliam, qua fiunt praesentes corpori Christi; et cum hoc concedo novam praesentiam corporis ad species, et ad istam est mutatio, et qualis est forma, talis debet judicari mutatio.
Vel si non placet uti vocabulo mutationis, dicatur quod aliquis respectus extrinsecus adveniens novus est sine omni mutatione ; nec mutari tunc erit ab alio in aliud ire, sicut dicit Gregorius in Mor. sed qualitercumque se habere aliter in se, vel ad alterum, scilicet tantummodo in se et ad se, vel ad alterum ex relatione intrinsecus fundamento adveniente; sed relatio non est mutatio tunc, quia ibi nihil novum advenit, ex 1. Physic.
Ad secundum dico, quod modus quantitativus non est passio quanti, sicut risibile hominis, imo est accidens per accidens ejus, scilicet respectus extrinsecus adveniens partibus quanti ad partes alterius quanti.
Ad tertium, concedo quod pars est extra partem, prout ly extra respicit per se ipsas partes corporis, et requiritur ad positionem, quae est differentia quantitatis, sed prout extra pertinet ad locum, sic pars non est extra partem, id est, non est extra illum locum in quo est alia pars. Nec ex hoc sequitur, quod totum non sit quantum, quia totum quantum habens eodem modo suas partes extra se invicem in toto, potest habere unicam praesentiam sui, et omnium partium ad aliquod unum extra indivisibile, vel quantumcumque modicum divisibile, ita quod ibi non est alia praesentia alii parti, et alia alii.