IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum)
An omnis Christi oratio, vel voluntas semper impleta sit. Post praedicta considerari oportet, utrum Christus aliquid voluerit vel oraverit, quod factum non sit. Hoc enim existimari potest per id quod ipse ait : Pater, si possibile est, transeat a me calix iste. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Hic namque voluntatem suam a Patris voluntate discernere videtur.
De voluntatibus Christi secundum duas naturas.
Quocirca ambigendum non est, diversas in Christo fuisse voluntates juxta duas naturas, divinam scilicet voluntatem et humanam. Et humana voluntas est affectus rationis, vel affectus sensualitatis, et alius est affectus animae secundum rationem, alius secundum sensualitatem; uterque tamen dicitur humana voluntas. Affectu autem rationis id volebat, quod voluntate divina, scilicet pati et mori, sed affectu sensualitatis non volebat, imo refugiebat. Nec tamen in eo caro contra spiritum, vel contra Deum concupiscebat, quia ut ait Augustinus, " nonnullum est vitium, cum caro concupiscit adversus spiritum. Caro autem dicta est concupiscere, quia hoc secundum ipsam agit anima, sicut anima per aurem audit et per oculum videt. Caro enim nihil nisi per animam Concupiscit; sed concupiscere dicitur, cum anima carnali concupiscentia spiritui reluctatur, habens carnalem delectationem de carne et a carne adversus delectationem, quam spiritus habet. Ipsius autem carnalis concupiscentiae causa non est in anima sola, nec in carne sola ; ex utroque enim fit, quia sine utroque delectatio talis non sentitur. " Talis igitur rixa talisque concertatio in anima Christi nullatenus esse potuit, quia carnalis concupiscentia ibi esse nequivit. Dei etiam voluntas erat et rationi placebat, ut id secundum carnem vellet, quatenus veritas humanitatis in eo probaretur. Nam qui hominis naturam suscepit quae ipsius sunt subire debuit. Ideoque sicut in nobis duplex est affectus, mentis scilicet et sensualitatis, ita et in eo debuit esse geminus affectus, ut mentis affectu vellet mori, et sensualitatis affectu nollet, sicut in viris sanctis fit. Petro enim ipsa Veritas dicit : Cum senueris, extendes manus tuas, et alius cinget te, et ducet quo non vis, scilicet ad mortem. Quod exponens Augustinus, dicit, quod Petrus " ad illam molestiam nolens est ductus, nolens ad eam venit, sed volens eam vicit ; et reliquit affectum infirmitatis, quo nemo vult mori, qui adeo est naturalis, ut eum Petro nec senectus abstulerit. Unde etiam Dominus ait : Transeat a me calix iste ; sed vicit eum vis amoris. " Ergo et in Christo secundum humanitatem et in membris ejus geminus est affectus ; unus rationis, charitate informatus, quo propter Deum quis mori vult ; alter sensualitatis, carnis infirmitati propinquus et ei conjunctus, quo mors refugitur. Ut enim Augustinus ait: " Pius mentis ratione cupit dissolvi et esse cum Christo, sensu autem carnis refugit et recusat. Hoc habet humanus affectus, quoniam diligit vitam, odit mortem. " Secundum istum affectum Christus mori noluit, nec obtinuit quod secundum istum affectum petiit.
Auctoritatibus probat diversas in Christo voluntates.
Ex affectu igitur humano, quem de Virgine traxit, volebat non mori . et calicem transire orabat. Unde Beda : " Orat, transire calicem, quia homo erat, dicens : Pater si fieri potest, transeat a me calix iste. Ecce, habes voluntatem humanam expressam. Vide jam rectum cor : Sed non quod ego volo, sed quod tu vis. Unde alibi: Non veni facere voluntatem meam, quam, scilicet temporaliter, sumpsi de Virgine, sed voluntatem ejus, qui misit me, quam scilicet aeternus habui cum Patre. " Hic aperte dicit, duas in Christo fuisse voluntates, secundum quas diversa voluit. Hieronymus quoque super illum locum : Spiritus promptus est, caro autem infirma, dans intelligi, hic duas voluntates exprimi, ita ait : " Hoc contra Eulichianos, qui dicunt in Christo unam tantum voluntatem. Hic autem ostendit humanam, quae propter infirmitatem carnis recusat passionem, et divinam, quae prompta est perficere dispensationem. " Augustinus etiam duas in Christo asserit voluntates, dicens : " Quantum distat Deus ab homine, tantum voluntas Dei a voluntate hominis. Unde hominem gerens Christus ostendit privatam quamdam voluntatem hominis, in qua et suam et nostram figuravit, qui caput nostrum est, et ad eum sicut membra pertinemus: Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste. Haec humana voluntas erat, proprium aliquid et tanquam privatum volens. Sed quia rectum vult esse hominem et ad Deum dirigi, subdit : Non quod ego volo, sed quod tu vis, ac si diceret : Vide te in me, quia potes aliquid proprium velle, ut Deus ad aliud velit. Conceditur hoc humanae fragilitati. " Idem alibi : " Christus in passione duas expressit voluntates in se secundum duas naturas ; ait enim : Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Ecce, habes hominis voluntatem, quam ad divinam continuo dirigens, ait : Verumtamen, non sicut ego volo, sed sicut tu. Ambrosius etiam in lib. 2. de Fide : " Scriptum est: Pater si fieri potest, transfer a me calicem hunc. Verba Christi sunt, sed quomodo et in qua forma dicantur adverte : Hominis substantiam gerit, hominis assumpsit affectum. Non ergo quasi Deus, sed quasi homo loquitur. Suscepit quidem voluntatem meam.
Mea est voluntas, quam suam dixit, cum ait : Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Cum autem dixit : Omnia quae habet Pater, mea sunt, quia nihil excipitur, sine dubio, quam Pater habet, eamdem et Filius habet voluntatem. Eadem est Christi voluntas, quae paterna. Una ergo voluntas est Patris et Filii. Sed alia voluntas hominis, alia Dei, ut scias, vitam in voluntate hominis esse, passionem autem Christi in voluntate divina, ut pateretur pro nobis. " His testimoniis evidenter docetur, in Christo duas fuisse voluntates, quod quia negavit Macarius Archiepiscopus in Metropolitano Synodo condemnatus est. Et ex affectu humano sensualitatis quidem, non rationis, illud voluit et petiit, quod non impetravit. Nec ideo petiit, ut impetraret, quia sciebat, Deum non esse facturum illud ; nec illud fieri volebat affectu rationis, vel voluntate divinitatis. Ad quid ergo petiit ? Ut membris formam praeberet, imminente turbatione, clamandi ad Dominum et subjiciendi voluntatem suam divinae voluntati, ut, si pulsante molestia tristantur pro ejusdem amotione orent ; sed si nequeunt vitare, dicant quod ipse Christus. Non ergo ad insipientiam fuit, quod Christus clamans non auditur ad salutem corporalem. Bonum quidem petiit, scilicet ut non moreretur, sed melius erat, ut moreretur ; quod et factum est.
De eo quod Ambrosius dicit Christum dubitasse affectu humano. Caeterum non parum nos movent verba Ambrosii, quibus significare videtur, Christum secundum humanum affectum de potentia Patris dubitasse, sic dicens lib. 2. de Fide : " De quo dubitat ? de se, an de Patre ? De eo utique, cui dicit : Transfer, dubitat hominis affectu. Nam Deus de Patre non dubitat, nec de morte formidat. Propheta etiam non dubitat, qui nihil Deo esse impossibile asserit. Num infra homines constitues Deum ? Propheta non dubitat, et Filium dubitare tu credis ? Ut homo ergo dubitat, ut homo locutus est. " His verbis innui videtur, quod Christus, non inquantum Deus est vel Dei Filius, sed inquantum homo, dubitaverit affectu humano. Quod ea ratione dictum accipi potest, non quia ipse dubitaverit, sed quia modum gessit dubitantis et hominibus dubitare videbatur.
Verba Hilarii longe diversam exprimentia sententiam a praemissa.
Illud etiam ignorandum non est, quod Hilarius asserere videtur Christum non sibi, sed suis orasse, cum dixit: Transfer a me calicem hunc, sicut nec sibi, sed suis timuit ; nec eum voluisse, ut sibi non esset passio, sed ut a suis transiret calix passionis, ita inquiens : " Si passio honorificatura eum erat, sicut, Juda exeunte, ait : Nunc honorificatus est Filius hominis ; quomodo tristem eum metus passionis effecerat ? Nisi forte tam irrationabilis fuerit, ut pati mortem timuerit, quae patientem se glorificatura esset? Sed forte timuisse usque eo existimabitur, ut transferri a se calicem deprecatus sit dicens :
Pater, transfer calicem hunc a me. Quomodo enim per patiendi metum transferri deprecaretur a se quod per dispensationis studium festinaret implere ? Non enim convenit, ut pati nolit quod pati venit ; et cum pati eum velle cognosceres, religiosius fuerat hoc confiteri, quam ad id impiae stultitiae prorumpere, ut cum assereres, ne pateretur, orasse, quem pati velle cognosceres. Non ergo sibi tristus fuit, neque sibi orat transire calicem, sed discipulis, ne in eos calix passionis incumbat, quem a se transire orat, ne in his scilicet maneat. Non enim rogat ne secum sit, sed ut a se transeat. Deinde ait: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Humanae in se sollicitudinis significans consortium, sed non discernens sententiam sibi communis cum Patre voluntatis. Pro hominibus ergo vult transire calicem, .per quem omnes tentandi discipuli erant ; et ideo pro Petro rogatur, ne deficiat fides ejus. Sciens igitur, haec omnia post mortem suam desitura, usque ad mortem tristis est, et scit hunc calicem non posse transire, nisi biberit ; ideo ait : Pater mi, si non potest transire calix iste, nisi bibam illum, fiat voluntas tua, sciens consummata in se passione, metum calicis transiturum, qui, nisi eum bibisset, transire non posset, nec finis terroris, nisi consummata passione, terrori succederet, quia post mortem ejus per virtutum gloriam apostolicae infirmitatis scandalum pelleretur. " Intende, lector, his verbis pia diligentia, ne sint tibi vasa mortis.
(Finis textus Magistri.)