CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum Deus sit objectum naturale adaequatum respectu intellectus viatoris ?
D. Thom. 1. part. quaest. 12. art. 4. et quaest. 85. art. 1. Henr. quatit.15. quaest. 9. et quadi. 13. quaest. 9. Aegid. quodl. 4. quaest. 10. Richard. 3. dist. 14. quaest. 1. et d. 23. quaest. 2. Scot. quadi. 14. et quoad id an ens includatur in differentiis ultimis et passionibus ejus, infra dist. 8. quaest. 2. et 2. d. 3. quaest. 6. tale. Suarez in Metarh. disp. 2. sed. 5. Solo in antep. car. 4. Cajel. de ente et essentia ear. 2. Vide Scot. 2. Met. quaest. 2. 6. Met. quaest. 3. 8. Metaph. quaest. 5. in Timor. sig. causa non simpliciter necessaria, et 1.Physic. quaest. 4. 5. et 7. Mayron. hic quaest. 2. Baccon. quaest. 1.
Juxta illud quod tactum est in tertio articulo secundae quaestionis, de obiecto adaequato intellectus et praeciso, quaeritur, utrum Deus sit objectum naturale primum, hoc est, adaequatum respectu intellectus viatoris ?
Arguitur quod sic, quia ex praecedenti quaestione, Deus est primum, hoc est, perfectissimum inter omnia cognoscibilia : primum autem in quocumque genere est causa essendi aliis in illo genere, ex 2. Metaph. sicut primum calidum est causa caloris in omnibus aliis ; ergo Deus est causa cognoscendi omnium aliorum ; igitur est primum objectum intellectus.
Secundo sic, unumquodque sicut se habet ad esse, sic se habet ad cognitionem, sed nihil est ens per participationem nisi ab ente imparticipato ; igitur non cognoscitur nisi prius cognito ente imparticipato.
Hoc confirmatur per Augustinum 8 de Trinit. cap. 2. de magnis vel 8. de parvis : Non diceremus aliquid esse melius alio, cum vere judicamus, nisi esset impressa nobis notio ipsius boni. Videtur autem ibidem loqui de bono indeterminato negativo, de quo in eodem cap. dicit: Vide ipsum bonum si potes, et Deum utique videbis, quod non videtur verum, nisi de bono indeterminato negative, quod scilicet non est determinabile, quale est primum bonum.
Contra, primum objectum primitate adaequationis recipit praedicationem omnium contentorum sub eo, Deus autem non: ergo, etc. In ista quaestione (a) est una opinio, quae dicit quod primum objectum intellectus nostri, est quidditas rei materialis, ratio ponitur ad hoc, quia potentia proportionatur objecto. Triplex autem est potentia cognitiva, quaedam omnino separata a materia, et in essendo et in operando, ut intellectus separatus ; alia conjuncta materiae, et in essendo et in operando, ut potentia organica, quae perficit materiam, et non operatur, nisi mediante organo, a quo in operando non separatur, sicut nec in essendo ; alia est conjuncta materiae in essendo, sed non utitur organo materiali in operando, ut intellectus noster. Istis correspondent objecta proportionata, nam potentiae omnino separatae, ut primae, correspondere debet quidditas omnino separata a materia. Secundae singulare omnino materiale. Tertiae ergo correspondet quidditas rei materialis, quae etsi sit in materia, tamen cognoscitur non ut in materia singulari.