IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Dico ergo aliter, etc. Explicat juxta propria principia supra praemissa, rationem praesentiae sacramentalis, ejusque non repugnantiam. Dicit primo essentiam quantitatis consistere in ordine partium in toto, seu in ordine ad se invicem in toto, loquendo de quantitate continua, quae est sententia communis: videantur Philosophi in hac materia, et Metaphysici. Dicit secundo, positionem in ordine ad locum superaddere coextensionem ad partes loci. Dicit tertio, possibilem esse separationem hujus ab illa.
Egregie probat hac ratione : Quaecumque natura contingenter respicit quamlibet formam alicujus generis, simpliciter se habet contingenter ad lotum genus. Solemne et magistrale principium, cujus intelligentia ex ipsa littera mutuari debet, plurimum valet ad declarationem praesentis mysterii, supposito lumine fidei. Contingenter simpliciter respicere quamlibet formam totius generis, est non respicere necessario ex causa intrinseca, ut ipse declarat; necessitari autem ex causa intrinseca naturam, contingit dupliciter: Primo ratione dependentiae, vel ab ipsa forma, vel per formam ad terminum illius: utrumque explicari potest sic, verbi gratia, elementum respicit qualitates primas et proprias necessitate essendi, resistendi et agendi; albedo respicit propriam inhaerentiam propter dependentiam ad subjectum: substantia materialis exigit quantitatem et dimensiones, ut dispositionem requisitam ad recipiendum influxum causae naturalis materialis; effectus respectum dependentiae, a causa per se ejus.
Secundo modo necessitatur ab inlrinseco ad formam ex perfectione propria subjecti, ut servetur ordo essentialis prioris et posterioris, sic subjectum necessitatur ad propriam passionem physicam, ignis ad calorem ut octo, essentia divina ad sua attributa et perfectiones, et proprietates personales; excludit ergo Doctor per ly simpliciter necessitatem secundum quid, et quae provenit ab extrinseco, verbi gratia, ab applicatione hujus aut illius causae, quae producunt formam sibi connaturalem in subjecto, quamvis illa forma non sit secundum exigentiam subjecti, verbi gratia, color in superficie, calor in aqua, ad quae necessitatur subjectum actione causae extrinsecae.
Tertio, intelligitur de natura completa unius generis, et singulari, respective ad formam alterius generis seu praedicamenti: hinc excluditur instantia quae fieri potest de materia prima in ordine ad formam substantialem in genere propter sententiam aliorum, quam nunc non disserimus, nempe si existat per formam; tum quia sunt ejusdem generis, et ordinantur tanquam partes ad substantiam completam; tum quia materia licet dicat potentiam remotam ad omnes formas, proximam tamen dicit ad singulas formas diversam, ut patet, quia haec includit privationem hujus et illius formae, quae diversae sunt. Vide Doctorem in 2. dist. 1. quaest. 1. ad 4. tum etiam, quia verificatur principium hoc in naturis, ut dixi, completis in suo genere; tum etiam quia materia, ut dixi, non est potentia proxima completa, donec disponatur per actionem agentis naturalis in ordine ad formam propriam. Excluditur instantia de aliquo communi in ordine ad passiones disjunctas, ut patet ex littera, et intelligitur principium verificari in subjecto singulari respectu formae alterius generis. His non obstantibus, admittendum simpliciter sine limitatione, etiam in substantia completa hoc principium.
Hx his patet probatio majoris, quia una natura non habet ad opposita disjuncta necessitatem, quin habeat necessitatem ad aliquod unum illorum. Confirmatur, natura singularis completa in suo genere nequit necessitari ad opposita simul, quia haec nequeunt simul inesse; omnis autem necessitas seu exigentia subjecti ad formam ex causa intrinseca, est ad aliquod possibile, et quod reduci potest ad actum: ergo etiam neque eadem natura singularis et completa modo dicto, dicit necessitatem simpliciter ad aliqua disjuncta opposita alterius generis.
Probatur consequentia, primum ex parte subjecti seu naturae, quia necessitas fundata in natura per causam intrinsecam, supponit praedicatum determinatum, ratione cujus exigit formam, estque per causam determinatam recipiendae aut communicandae perfectionis, modo supra explicato, et inquantum est propria perfectio illius naturae, qua talis est, ab ipsa proveniens, vel ad eam sequens ; ergo talis necessario est ad terminum determinatum ex ratione propria suae causae ; et sicut subjectum et causa in subjecto, in quo fundatur ordo ad formam, sunt determinata in specie, ita etiam forma ipsa inquantum exigitur, debet esse determinata in specie.
Secundo probatur eadem consequentia ex parte termini, quia opposita, inquantum opposita causant et perficiunt secundum rationem propriam cujusque et oppositam ; causantur etiam per rationes oppositas, tanquam per causas per se proprias, ergo quodlibet secundum rationem determinatam, et propriam causat, et tollit alterum ; ergo nulla perfectio eadem ab illis esse potest, ergo neque eadem potest esse exigentia ad utrumque etiam sub disjunctione, quia inquantum opposita sunt, nequeunt aliquid unum causare, aut perficere subjectum sub ratione una.
Dices, in genere posse convenire, et subjectum sub hac ratione posse necessitari primo ad formam in genere, sub disjunctione autem ad species. Contra, subjectum non necessitatur ad formam in genere, nisi qua exigit perfici a forma in specie, loquendo de necessitate ab intrinseco, quia forma physica secundum genus, non est nata perficere, nisi mediante specie, et qua forma in specie perficit, id est, secundum rationem specificam ; ergo si ad nullam speciem necessitatur ab intrinseco subjectum, ad nullum etiam in genere necessitatur ab intrinseco. Antecedens patet, discurrendo per omnes formas et subjecta, quia non contingit formam esse perfectionem per se subjecti secundum rationem genericam, quin etiam perficiat per se subjectum secundum rationem specificam.
(b) Hac majori supposita, addo minorem, etc. Ad propositum subsumit Doctor minorem, nempe, quod corpus contingenter se habeat ad quamcumque positionem partium in loco. Probat, quia seipsum potest movere vivens a quacumque positione ad aliam. Haec probatio declaratur. quia forma, ad quam necessitatur ab intrinseco subjectum, est inseparabilis a subjecto, et producitur in eadem mensura cum subjecto, ut patet in proprietatibus physicis, quae consequuntur formam substantialem hanc vel illam; hine ergo sequitur non posse moveri subjectum praeexistens ad talem formam in eo gradu quo determinatur per causam intrinsecam, seu praedicatum subjecti essentiale ad ipsam.
Dixi in eo gradu, etc. quia, ut infra dist. 12. quaest. 3. docet Doctor, forma substantialis determinat sibi aliquem gradum qualitatis consequentis, a quo est inseparabilis virtute causae naturalis,neque corrumpitur, donec ipsa forma corrumpatur, unde, licet qualitas illa sit remissibilis per motum violentum causae extrinsecae praedominantis subjecto, non tamen ex toto separari potest, quoad omnes gradus a subjecto ; secluso autem impedimento formae contrariae, tam quoad hos, quam quoad illos gradus, producitur qualitas tota simul, quia subjectum est summe inclinatum, et sine resistentia, causa autem productiva perfecte applicata, sive sit generans (ut aliqui volunt) sive ut nos tenemus ex principiis Doctoris ipsa forma substantiae, a qua emanat: sublata autem resistentia et impedimento actionis, tollitur motus.
Ex his patet ad instantiam quae posset objici, de aqua calida reducente se ad frigus connaturale, et successive, quia in prima sui productione, frigus totum simul productum fuit ; restauratur autem deperditum successive ex resistentia formae contrariae, bene ergo Doctor probat ex motu, quo indifferenter potest seipsum movere vivens ad hanc aut illam positionem in loco, non esse positionem ullam, ad quam necessitatur ab intrinseco subjectum.
Conclusio autem Doctoris intenta in hoc argumento est, quod coextensio ad locum non sit propria passio quantitatis, sed accidens per accidens, ac proinde posse manere subjectum sine tali modo essendi, ex definitione talis formae, quae potest adesse et abesse sine subjecti corruptione, et posse intelligi coexistentia enlitativa corporis quanti ad locum, sine eo quod sit in loco circumscriptive ; intelligi dico, non per modum rei incompossibilis, sed conceptu vero explicite, quod per se competit subjecto secluso accidente per accidens conveniente, et posterius adveniente: ergo carere tali modo essendi non involvit repugnantiam ex natura terminorum per praedicatum intrinsecum quod necessitaret simpliciter, et non solum contingenter ad inesse formae ; potest ergo Deus hoc facere quod est intentum.
Ad hanc rationem reducuntur argumenta modernorum, nempe quod extensio ad locum sit posterius quantitate, et potest ea separari, quia ab ipsa non dependet quantum, quia et idem corpus nunc habet majorem, nunc minorem extensionem, servata eadem quantitate, ut cum condensatur et rarefit. Sed neque instantia certa est, quantum ad id quod supponit, neque probant perfecte separabilitatem, quia.oportet primo probare hanc extensionem esse accidens per accidens, et non accidens proprium; magis ergo commode per rationem praemissam probatur, ex qua in genere indagare licet, an forma sit necessario connexa, an solum contingenter.
Caeterum illud principium non concludit necessario in proposito, et demonstrative contra negantem, secluso lumine fidei; exhibet tamen probationem per causam, et a priori in re, si minor esset nota lumine naturali, nempe quantitatem posse esse sine positione partium extra se mutuo in ordine ad locum, et an talis extensio separabilis sit a quantitate manente sua entitate: quod negaret Philosophus Naturalis, sicut negavit Durandus, ex qua ratione putat non esse corpus quantum sub specie panis. Philosophi enim ignoraverunt aliam positionem convenire quantitati, quae dicitur partium in toto sine extensione ad locum, qua una pars sit extra aliam, quos correxit fides hujus mysterii; quod admonere volui, ne quis vellet tali rationi naturali inniti in re omnino supernaturali, aut ex confidentia principii Philosophici deserere certitudinem rei, quae ex fide est.
Caeterum tamen ratio illa facta talis est, ut ex illa solvantur quaecumque Philosophorum objecta, quibus quis vellet probare impossibilitatem mysterii, et hoc sufficit Theologo; neque aliud intendit Doctor, quam defendere mysterium non esse impossibile, aut involvere repugnantiam.
(c) EI si quaeras, etc. Hic et usque in finem, docet Doctor positionem quanti in ordine ad locum esse relationem extrinsecus advenientem, hoc est, nihil superaddere quantitati, quam talem relationem. Alii docent esse modum, sed de hoc commodius agemus infra ; distinguit autem positionem, quae est differentia quantitatis ab illa, quae est in ordine ad locum, tan. quam praedicatum essentiale ab accidentali quinti praedicabilis; vide responsionem ad tertium.