In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Virum in Christo fuerint tantum duae voluntates ?
Alens. 3. p. q. 15. m. 1. art. 1. 2. D. Thom. 3. p. q. 18. art. 1. et 3. et htc q. 1. art. 3. D. Bonav. art. 1. q. 1. Richard. q. 1. Dur. q. 1. Gabr. g. 1. art. 2. Suar. 3. p. tom. 1. d 37. Vasq. 3. p. d. 73.
Circa istam decimam septimam distinctionem, in qua Magister agit de his, quae per naturam humanam operatus est Christus, quia principium operationis humanae est voluntas, sine qua nec opus est meritorium, nec laudabile, ideo primo quaero de voluntate, et distinctione sequenti de merito. Quaeritur ergo circa praesentem distinctionem, utrum in Christo fuerint tantum duae voluntates ? Quod non, quia omnis voluntas est domina sui actus ; sed si in Christo essent duae voluntates, altera non esset voluntas, quia non domina sui actus. Probo, quia illa potentia non est domina sui actus, quae sequitur motum alterius potentiae, quia sic sequi non est dominari suo actui, sed subdi alteri respectu sui actus ; sed si fuit in Christo voluntas creata, illa sequitur motum voluntatis Verbi increatae, quia Verbum egit actionem naturae humanae ; igitur non fuit voluntas ; ergo, etc.
Praeterea, quod in Christo non sint tantum duae voluntates, probatur, quia cum ibi sit voluntas libera sequens intellectum creatum, et praeter hanc voluntas naturalis, et voluntas libera et naturalis habeant oppositum modum ferendi vel tendendi in objectum, sequitur quod erunt duae voluntates, et in ipso est voluntas increata ; ergo.
Contra, habuit tantum duos intellectus, scilicet increatum et creatum ; igitur tantum duas voluntates.