Origenes in Matth.. Magna facta sunt ex eo quod magna voce clamavit iesus; unde sequitur et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. Augustinus de cons.
Evang.. In quo satis ostendit tunc esse scissum cum emisit spiritum. Si autem non addidisset et ecce, sed simpliciter dixisset et velum templi scissum est, incertum esset utrum ipse et marcus hoc recapitulando commemorassent; Lucas autem ordinem tenuisset, qui cum dixisset: sol obscuratus est, continuo subiungendum aestimavit: et velum templi scissum est, an Lucas recapitulasset quod illi ordine posuissent. Origenes in Matth..
Duo autem fuisse vela intelliguntur: unum quod velat sancta sanctorum, aliud exterius sive tabernaculi, sive templi. In passione ergo domini salvatoris, velum quod erat a foris conscissum est a sursum usque deorsum, ut ab initio mundi usque ad finem conscisso velamine, mysteria publicentur, quae usque ad adventum domini rationabiliter fuerunt occulta.
Cum autem venerit quod perfectum est, tunc auferetur etiam secundum velum, ut videamus etiam quae interius sunt occulta, scilicet veram arcam testamenti, et sicut ipsa se habet natura, videamus cherubim et alia. Hilarius in Matth..
Vel ideo velum templi scinditur, quia exinde populus est divisus in partes, et veli honor cum custodia Angeli protegentis auferetur. Leo Papa in serm. De passione. Est autem ad testimonium venerandae passionis sufficiens signum elementorum inopinata turbatio; unde sequitur et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt.
Hieronymus. Nulli enim dubium est quid significet iuxta litteram magnitudo signorum, ut crucifixum dominum suum et caelum et terra et omnia demonstrarent.
Hilarius in Matth.. Movetur terra, quia capax huius mortui esse non poterat; petrae scissae sunt, omnia enim valida et fortia penetrans dei verbum, et potestas aeternae virtutis irruperat; et monumenta aperta sunt: erant enim mortis claustra reserata.
Sequitur et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt: illuminans enim mortis tenebras, et infernorum obscura collustrans, mortis spolia detrahebat. Chrysostomus in Matth.. Ipso quidem in cruce manente eum irridentes dicebant alios salvos fecit; seipsum non potest salvum facere. Sed quod in se facere noluit, in servorum corporibus, cum multa superabundantia demonstravit. Si enim quatriduanum Lazarum exurgere magnum fuit, multo magis eos repente qui olim dormierant, apparere viventes; quod futurae resurrectionis erat indicium.
Ut autem non putaretur esse phantasma quod factum est, evangelista subiungit et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Hieronymus. Quomodo autem Lazarus mortuus resurrexit, sic et multa corpora sanctorum resurrexerunt, ut dominum ostenderent resurgentem; et tamen cum monumenta aperta sunt, non ante resurrexerunt quam resurgeret dominus, ut esset primogenitus resurrectionis ex mortuis. Sanctam autem civitatem in qua visi sunt resurgentes, aut ierusalem caelestem intelligamus, aut hanc terrenam, quae ante sancta fuerat: sancta enim appellabatur civitas ierusalem propter templum et sancta sanctorum, et ob distinctionem aliarum urbium, in quibus idola colebantur. Quando vero dicitur apparuerunt multis, ostenditur non generalis fuisse resurrectio quae omnibus appareret, sed specialis ad plurimos, ut hi viderent qui cernere merebantur. Remigius. Quaeret autem aliquis quid de illis factum sit qui resurgente domino surrexerunt. Credendum quippe est quoniam ideo surrexerunt ut testes essent dominicae resurrectionis.
Quidam autem dixerunt, quod iterum mortui sunt, et in cinerem conversi, sicut et Lazarus, et ceteri quos dominus resuscitavit.
Sed istorum dictis nullo modo est fides accommodanda: quoniam maius illis esset tormentum qui surrexerunt, si iterum mortui essent, quam si non resurgerent.
Incunctanter ergo credere debemus quia qui resurgente domino a mortuis resurrexerunt, ascendente eo ad caelos, et ipsi pariter ascenderunt. Origenes in Matth.. Semper autem haec eadem magna quotidie fiunt: velum enim templi ad relevandum quae intus habentur scinditur sanctis. Terra etiam movetur, idest omnis caro, novo verbo et novis rebus secundum novum testamentum.
Petrae autem scinduntur, quae mysterium fuerunt prophetarum, ut in profundis eorum posita spiritualia mysteria videamus.
Monumenta autem dicuntur corpora peccatricum animarum, idest mortuarum deo; cum autem per gratiam dei animae huiusmodi fuerint suscitatae, corpora eorum, quae prius fuerunt monumenta, fiunt corpora sanctorum, et videntur a seipsis exire, et sequuntur eum qui resurrexit, et in novitate vitae ambulant cum eo: et qui digni sunt habere conversationem in caelis, ingrediuntur in sanctam civitatem per singula tempora, et apparent multis videntibus opera bona ipsorum.
Sequitur centurio autem, et qui cum eo erant custodientes iesum, viso terraemotu et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: vere filius dei erat iste. Augustinus de cons. Evang.. Non est contrarium quod matthaeus viso terraemotu dicit admiratum centurionem et eos qui cum eo erant, cum Lucas dicat hoc admiratum, quod emissa magna voce expirasset: in eo enim quod matthaeus non solum dixit viso terraemotu, sed et addidit his quae fiebant, integrum locum fuisse demonstravit Lucae, ut diceret centurionem ipsam domini mortem fuisse miratum: quia et hoc inter illa est quae tunc mirabiliter facta erant. Hieronymus. Ex hoc considerandum, quod centurio in ipso scandalo passionis vere dei filium confiteatur, et Arius in ecclesia praedicet creaturam.
Rabanus. Unde merito per centurionem fides ecclesiae designatur, quae, vel mysteriorum caelestium per mortem domini reserato, continuo iesum et vere iustum hominem, et vere dei filium, synagoga tacente, confirmat. Leo in serm. 13 de passione. Exemplo igitur centurionis contremiscat in redemptoris sui supplicio terrena substantia, rumpantur infidelium mentium petrae, et qui mortalitatis gravabantur sepulcris, discussa obstaculorum mora prosiliant; appareant nunc quoque in civitate sancta, idest ecclesia dei, futurae resurrectionis indicia; et quod credendum est in corporibus, fiat in cordibus.
Sequitur erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant iesum a Galilaea, ministrantes ei. Hieronymus.
Consuetudinis enim Iudaicae fuit, nec ducebatur in culpam more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum praeceptoribus ministrarent. Hoc, quia scandalum facere poterat in gentibus, Paulus abiecisse se memorat. Ministrabant autem domino de substantia sua, ut meteret illarum carnalia, cuius illae metebant spiritualia: non quia indigebat cibis dominus creaturarum, sed ut typum ostenderet magistrorum, quia victu atque vestitu ex discipulis deberent esse contenti.
Sed videamus quales comites habuerit; sequitur enim inter quas erat maria Magdalene, et maria Iacobi et ioseph mater, et mater filiorum zebedaei. Origenes in Matth.. Apud marcum autem tertia illa Salome appellatur. Chrysostomus in Matth.. Hae autem mulieres considerabant quae gerebantur, quae maxime erant compassibiles; et quae sequebantur ministrantes usque ad pericula affuerunt, maximam fortitudinem ostendentes: quia cum discipuli fugerunt, ipsae affuerunt. Hieronymus contra Helvidium. Ecce, inquit Helvidius, Iacobus et ioseph sunt filii mariae matris domini, quos Iudaei appellaverunt fratres christi. Dicit autem Iacobi minoris ad distinctionem Iacobi maioris, qui erat filius zebedaei. Impium enim dicit esse Helvidius hoc sentire de maria, ut cum aliae feminae ibi fuerint, matrem eius abesse dicamus; aut alteram esse mariam, nescio quam confingamus, praesertim cum evangelium ioannis testetur eam illic fuisse praesentem. O furor caecus, et in proprium exitium mens vesana. Audi quid ioannes evangelista dicat: stabat iuxta crucem iesu mater eius, et soror matris eius maria Cleophae, et maria Magdalene.
Nulli dubium est duos fuisse apostolos, Iacobi nuncupatos vocabulo: Iacobum zebedaei, et Iacobum Alphaei. Iste autem nescio quis minor Iacobus, quem mariae filium Scriptura commemorat: si apostolus est, Alphaei filius erit, si non est apostolus, sed tertius nescio quis Iacobus, quomodo putandus est frater domini, et quomodo tertius ad distinctionem maioris minor appellabitur? cum maior et minor non inter tres, sed inter duos soleant praebere distantiam; et frater domini apostolus sit, Paulo dicente: alium apostolorum vidi neminem, nisi Iacobum fratrem domini. Ne autem hunc Iacobum putes filium zebedaei, lege actus apostolorum, iam ab Herode fuerat interemptus. Restat conclusio, ut maria ista, quae Iacobi minoris scribitur mater, fuerit uxor Alphaei, et soror mariae matris domini, quam mariam Cleophae ioannes evangelista commemorat. Si autem inde tibi alia atque alia videtur, quod alibi dicatur maria Iacobi minoris mater, et alibi maria Cleophae, disces Scripturae consuetudinem, eumdem hominem diversis nominibus appellari; sicut Raguel socer Moysi ietro dicitur. Et similiter dicitur maria Cleophae uxor Alphaei; haec eadem dicta est maria mater Iacobi minoris; quae si mater esset domini, magis eam, ut in omnibus locis, matrem alterius voluisset intelligi. Verum etsi alia fuerit maria Cleophae, et alia maria Iacobi et ioseph mater, hoc tamen constat non eamdem mariam Iacobi et ioseph esse quam matrem domini. Augustinus de cons. Evang..
Possemus autem dicere alias mulieres a longe, ut tres evangelistae dicunt, et alias iuxta crucem fuisse, ut ioannes dicit, nisi matthaeus et marcus mariam Magdalene nominassent inter stantes longe, quam scilicet ioannes nominavit inter stantes iuxta crucem. Quomodo autem hoc intelligitur, nisi quia eo intervallo erant ut et iuxta dici possent, quia in conspectu eius praesto aderant, et a longe in comparatione turbae propinquius circumstantis cum centurione et militibus. Possumus etiam intelligere quod illae quae simul aderant cum matre domini, postquam eam discipulo commendavit, abire iam coeperant, ut a densitate turbae se eruerent, et cetera quae facta sunt, longius intuerentur; ut evangelistae, qui post mortem domini eas commemoraverunt, et longe stantes commemorent.