Deinde cum dicit, quoniam etc.. Exponit tribulationem quantum ad exteriora: tribulatio namque expellitur bonis praesentis vitae: quae tria sunt: scilicet deliciae carnis, divitiae et honores: 1 jo. 2: omne quod est in mundo etc.. Contra primum ponit dolorem; contra secundum paupertatem; et contra tertium opprobria. Secundum est, ibi, infirmata; tertium vero, ibi, super omnes inimicos.
Circa primum duo facit. Primo enim ponit dolorem; secundo ejus signum, ibi, anni mei. Dicit ergo, tribulor, interius; et haec tribulatio venit ex interiori, quoniam defecit in dolore vita mea. Vita continuo procedit ad defectum. Sap. 5: continuo desivimus esse. Potest ergo qui tristatur dicere, vita mea defecit in dolore. Eccl. 38: a tristitia enim festinat mors: vel vita spiritualis.
Rom. 1: justus meus ex fide vivit. Vel potest intelligi de vita qua quis gaudet de bono aliorum. 2 Cor. 7: nunc gaudeo, non quia tristes estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Et dolor causat in eis defectum; unde, et anni mei, idest duratio vitae meae, in gemitibus, qui sunt signum doloris. De secundo dicit, infirmata etc..
Divitiae confirmant homines. Eccl. 7: sicut protegit sapientia, sic protegit et pecunia. Et ideo paupertas refertur ad infirmitatem exteriorem. Sicut autem paupertas temporalis facit infirmitatem exteriorem, ita paupertas spiritualis infirmitatem spiritualem.
Virtus, idest fortitudo corporalis, quae est in nervis et ossibus; et ideo subdit, ossa mea: quasi dicat: omnia in quibus fundabatur fortitudo ejus erant debilitata. Psal. 21: dinumeraverunt omnia ossa mea.