CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De introductione istius tract attis : et qualiter delectatio et tristitia speculentur ab ethica ?
Quia autem multa de delectatione dicta sunt, et quia continens specialiter circa delectationes est continens, ideo debet determinari de delectatione. Si enim a delectationibus continet continens, oportet scire a quibus contineat : aliter enim erit casualis continentia. Non ergo perfecte scitur de continentia, nisi tractetur etiam de delectatione. De delectatione igitur et tristitia opposita illius philosophi est tractare, qui philosophatur poli- ticam scientiam. Politica enim scientia sive politicum, bonum finis est architecto nis, ad. quam architectones respicientes dicunt unumquodque politicorum bonum vel malum esse. Politicum enim bonum felicissima operatio est reipublicae : quod quidem in uno est, scilicet politico secundum operationem : plurimis autem constitui et conficitur virtutibus et potentiis ad ipsum secundum aliquem modum ordinatis, sicut in primo hujus scientiae libro tradidimus. Unumquodque autem eorum quae sic ordinantur ad ipsum, boni habet rationem per respectum ordinis quem habet ad. ipsum.
Adhuc autem intendere de delectatione est de numero eorum quae necessaria sunt ad. politicam philosophiam: et hoc est ideo, quia moralem virtutem diximus esse circa delectationes et tristitias. Continentiam autem nullus dubitat esse moralem virtutem : quamvis enim intellectualis sit secundum subjectum in quo est, tamen passio quae est in ipsa, circa mores est.
Adhuc autem plures antiquorum phi-'' losophorum felicitatem dicunt esse cum delectatione. Propter quod beatum nominant felicem, quem Graeci AdminBookmark no-
minant. Proprium, autem ejus dicunt essequod Latine sonat AdminBookmark gaudere vel delectam in tota vita. In primo enim hujus scientiae libro jam determinatum est, quod prae amicis infortuniis incidens non felicitatur : eo quod non secundum totum vitae in gaudio fuit. Mens enim tristis feliciter agere non potuit. Cum igitur gaudium et delectatio simul sint, oportet quod qui determinat de continentia, determinet de delectatione circa quam est continentia. Quamvis enim etiam virtus moralis circa delectationes sit, tamen non ita substantialiter cohaeret delectatio virtuti morali sicut continentiae. Continens enim secundum alteram partem sui quae in affectu est, totus est in delectatione.