IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Utrum idem corpus possit esse localiter simul in diversis locis ?
Henr. quodl. 9. q. 32. D. Thom. 3. p. 9.75. art. 1. ad 3. et hic q. 1. art. 1. Palud. q. 1. Durand. q. 1. Gapreol. q. 1. Hervaens quodl. 11 . q. 13. Ferrar. 4. contra Gent. c. 68. negant ;sed cum Doct. aiunt. Alens. 4. p. q. 44. m. 7. Rich. hic, art. 2. q. 2. Major q. 2. Gabr. q. 1. art. 2. Bellarm. 3. de Eucharistia, cap. 3. 4. Suarez 3. p. tom. 3. disp. 48. sect. 4. Sotus 4. Physic. Claudius repet. 4. de Eucharistia, cap. 4. et 1. et omnes scribentes contra haereticos.
Ad secundum sic proceditur : Videtur quod non possit esse idem corpus localiter simul in diversis locis. Primo sic : Idem non potest referri ad se oppositis relationibus, quia opposita relative includunt contradictoria; sed si idem simul esset in diversis locis, posset dici inferius et superius seipso, et respectu alterius ejusdem, et similiter dextrum et sinistrum, et sic de aliis relationibus oppositis secundum situm.
Item, propinquum et distans sunt relationes contrariae, sicut simile et dissimile; sed si idem esset simul in duobus locis, posset esse simul eidem propinquum et distans, quod est ita inconveniens, sicut quod idem secundum eamdem qualitatem sit eidem simile et dissimile.
Tertio sic, idem temporale non potest esse simul in diversis temporibus ; ergo nec idem locabile in diversis locis.
Quarto, quia idem corpus posset simul moveri et quiescere, quia in uno loco moveri, et in alio quiescere: consequens est impossibile, quia sunt privative opposita.
Quinto, quia idem corpus humanum, ut Christi, posset in uno loco habere operationem sensitivam, in alio non habere, quia in uno loco posset videre corpus sibi propinquum, et in alio non posset idem videre, quia esset distans improportionaliter.
Contra, Hugo de Sacramentis, parte 8. cap. 11. dicit : Qui fecit, ut unum corpus esset in uno loco, fecit quomodo voluit, et si voluisset, aliter posset facere.