Super. Propheta assignans suam exteriorem tribulationem, proposuit dolores contra delicias, paupertatem contra divitias; hic autem opprobria contra honores mundi. Circa quod tria facit. Primo proponit confusionem quam patitur; secundo inducit similitudinem, factus sum tamquam vas; tertio probationem, quoniam audivi. Circa primum tria facit, secundum quod triplex gradus invenitur despicientium alios: quidam enim manifeste inferunt opprobria; quidam ejus societatem vitant: quidam, qui omnino ejus obliviscuntur, et hoc pertinet ad contemptum: quia nullus obliviscitur ejus quod non contemnit. Primo ergo ponit primum, et dicit, super omnes inimicos etc.. Hieronymus habet, apud omnes hostes meos factus sum opprobrium vicinis meis nimis; quasi dicat: non solum inimicis meis factus sum opprobrium, sed et vicinis.
Et sunt verba christi ex parte ecclesiae. Vicini ecclesiae sunt qui nondum sunt conversi, sed proponunt converti. Et dicit, opprobrium, propter poenam et propter culpam. Et quantum ad utrumque exponitur, ut dicat christus ex parte ecclesiae, factus sum opprobrium, propter poenas martyrum.
Et hoc, super omnes inimicos, quia turpiores poenas sancti sustinuerunt quam latrones. 1 Cor. 4: spectaculum facti sumus etc.. Item propter culpam, in ecclesia sunt aliqui peccatores et malae vitae, ita quod propter eos ecclesia est contemptibilis apud illos qui debebant accedere. Et bene, super omnes inimicos, quia turpior apparet vita eorum quam infidelium. Ezech. 5: ista est hierusalem, in medio gentium posui eam etc..
Item ibidem 16: justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus etc.. Item quantum ad secundum nullus adjungit se ei; unde dicit, timor notis, idest vicinis qui timent ad me accedere. Vel propter poenas quas patior, vel propter malam vitam malorum christianorum. Et signum hujus subdit, qui videbant me, idest qui considerabant hujusmodi opprobria culpae et poenae, fugerunt a me foras, quia noluerunt converti. Job 6: fratres mei pertransierunt quasi torrens. Psal. 87: longe fecisti notos meos a me. Tertium est oblivio. Et hoc est quod ait, oblivioni datus sum.
Sed quia homo quantumcumque diligat aliquem post mortem tradit eum oblivioni, ideo dicit, tamquam mortuus. Psal. 87: sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius. Haec ad christum referuntur in persona sua: quia factus est in opprobrium. Psal. 68: propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam. Item timor, quia fugerunt, discipuli.
Item, oblivioni datus, quia, sperabamus quod ipse redempturus esset Israel, Luc. 24.