CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De positionibus Antiquorum et impr ob canonibus eorum circa delectationem.
Videbatur autem quibusdam Antiquorum, quod nulla delectatio sit bonum, scilicet quod delectatio neque secundum seipsam neque secundum accidens sit bonum aliquod. Bonum enim, ut in antehabitis determinatum est, secundum analogiam dividitur in delectabile et honestum et utile. Et bonum substantialiter et per se non est nisi honestum. Delectabile non dicitur bonum, nisi quia modus quidam honesti est : delectat enim honestum in quantum conveniens est naturae rationali. Et utile non dicitur esse, nisi in quan- tum referibile est ad obtinendum honestum. Bonum igitur simpliciter et secundum seipsum honestum est, et maxime illud quod honestissimum est, quod est bonum felicitatis. Hoc autem bonum delectatio non est, sive secundum seipsam sive secundum accidens accipiatur. Si enim idem esset cum illo, oporteret quod eadem esset intentio boni et delectationis : quod esse non potest propter hoc, quia jam diximus quod delectatio modus boni sit, et non ipsum per se bonum. Hac igitur ratione isti dixerunt nullam delectationem esse id quod vere et substantialiter bonum est.
Quidam autem alii dixerunt quasdam delectationes esse bonas, quamvis delectationes communis multitudinis hominum fiunt pravae. Delectationes enim theorematum, sicut ea quae est ex eo quod diameter est asimeter costae, bonae fiunt : sed hae multis non sunt. Multitudo enim non ducitur nisi sensibili delectatione, cujus major pars prava est et turpis.
Fuerunt autem et tertii qui dixerunt quod omnes delectationes bonum sunt : sed hoc dato, non sequitur quod aliqua sit optimum et finale bonum , eo quod delectatio modus quidam alterationis est : in finali autem bono motus esse non potest : eo quod id quod movetur, in fine motus non est in motu, sed in motum esse, sicut in Physicis determinatum est. Haec igitur sunt quae ab Antiquis dicta sunt de delectatione.
Qui autem dicunt delectationem totaliter sive universaliter esse non bonum, pluribus rationibus nituntur hoc astruere : quarum prima est, quia dicunt quod omnis delectatio sensibilis generatio qualitatis est in naturam ejus qui delectatur. Multi enim Antiquorum, quorum princeps fuit Philoxenus, in tantum honorabant delectationem, quod dicebant eam esse finalissimum bonum et principaliter bonum, quod omnia appetunt : et hoc felicitatis bonum esse diximus in primo libro : hoc enim bonum est, quod quaelibet politica appetunt secundum
suum modum. Et his isti contrarii sunt, quia nullam delectationem dicunt esse id quod principaliter est bonum. Et pro ratione inducunt, quod delectatio sensibilis generatio est in naturam, generationem vocantes fluxum delectabilis in naturam ejus qui delectatur, ita quod delectatio sit delectabile fluens et se naturae influens. Nulla autem generatio cognata est finibus. Verbi gratia, aedificatio quaegeneratio domus est, non est domus : quia domus facta aedificatio est in aedificatum esse, et non in aedificari. Sicut quilibet motus in fine suo est in motum esse et non in moveri. Perceptio enim sensibilis non est nisi quamdiu sensibile est dissimile, eo quod non est passio nisi a dissimili. Quod enim ultime assimilatum est, passionem non infert, quia in naturam conversum est : et quod dissimile est, propter hoc passionem facit et motum : quia adhuc natura substrata in potentia est, et continue a potentia exit in actum. Cum igitur motus sit exitus potentiae in actum in tempore continuo, non subito, patet quod delectatio quae sensu perceptio est convenientis et passio ejus quod delectatur, generatio est et alteratio est et motus. Nihil autem talium finis est. Ergo nulla delectatio finis est. Omne autem quod per se bonum est, finis est. Nulla igitur delectatio est id quod per se bonum est.
Adhuc nullum eorum quae fugit temperatus, universaliter et totaliter bonum est. Delectiones autem fugit temperatus, ut in primo hujus libri probatum est. Delectatio igitur nec universaliter nec totaliter bonum est.
Adhuc prudens quaedam prosequitur, et a quibusdam abstinet. Totaliter autem delectabile et totaliter non triste, sive (ut ita liceat dici) intriste quod nullam infert tristitiam, non prosequiturprudcns. Quidquid autem prudens prosequitur ut finem per se et totaliter, bonum est. Delectabile autem non triste non totaliter prosequitur prudens. Delectabile igitur non triste non totaliter bonum est.
Adhuc quidquid est impedimentum ad id quod est prudentem esse vel fieri, non
totaliter est id quod bonum est. Delectationes impedimentum sunt ad id quod est prudentem esse vel fieri. Delectationes
igitur non sunt totaliter id quod bonum est. Hujus autem probatio est, quia quan to magis aliquis gaudet delectatione,tanto magis impeditur a prudentem esse. Quod apparet in his qui in venereis delectantur. Constat enim nullum ali quid posse Intelligere delectatione venereorum. Transponit enim mentem, et extasim facit animae venereorum amor. Transposita autem mens intelligibilibus non studet, eo quod mens occupata circa unum, abstrahitur circa alterum.
Adhuc nulla ars delectationis operatrix vel optativa est. Omnis autem ars operatrix et operativa boni illius est quod simpliciter bonum est. Nulla ergo delectatio est id quod simpliciter bonum est. A principio enim hujus scientiae determinatum est, quod omnis ars in civitate est. Et omne quod In civitate est bonum ultimum, optat et operatur ipsum secundum aliquem modum.
Adhuc quaecumque prosequuntur hi qui bonum intendere non possunt, non totaliter sunt id quod bonum est. Pueri autem et bestiae quae bonum intendere non possunt, prosequuntur delectationes. Delectationes igitur totaliter non sunt id quod bonum est.
Adhuc autem quod non omnia quae sunt delectationes, sunt studiosa, manifestum est : quia expresse apparet quod quaedam sunt turpes et probrosa , et nocivae. aegritudinalia enim quaedam ex perniciosa natura delectabilia sunt, quae tamen nociva sunt.
Adhuc quod non optimum sit delectatio, per hoc patet quod delectatio, sicut diximus, non est finis sive fmaiissimum bouum sed noxios motuum in naturam ejus qui delectatur. Quae igitur ab Antiquis dicta sunt circa delectationem, fere haec
sunt quae inducta sunt.