IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a Sed estne una tantum voluntas creata in Christo ? Dicit Doctor quod accipiendo voluntatem pro appetitu in communi, in Christo fuerunt tres appetitus, scilicet intellectualis increatus, qui est voluntas divina increata, rationalis creatus, voluntas scilicet humana creata, et sensitivus creatus, qui in tot appetitus sensitivos distinguuntur, quot sunt potentiae sensitivae in Christo ; loquendo tamen de appetitibus consequentibus sensus particulares, et de eorum apprehensionibus, est etiam unus appetitus sensitivus in imaginativa, sive phantasia, consequens imaginationem, quae potentia imaginativa potest appetere omnia sensibilia sensuum particularium, tam praesentia quam absentia, sicut virtus imaginativa potest apprehendere tam praesentia sensibilia quam absentia, sic appetitus sensitivus consequens illam potest appetere.
(b) Sed quid de naturali voluntate et libera, suntne duae potentiae ? Hic
Doctor ponit aliqua tanquam certa. Primum est, quod inclinatio naturalis, sive appetitus in voluntate, nihil addit ultra naturam voluntatis, et per consequens appetitus naturalis, et appetitus liber in voluntate sunt realiter idem, licet forte formaliter differant, quia appetitus liber est quid absolutum, et appetitus naturalis est tantum inclinatio quaedam, quae est quaedam relatio; et quod in eodem non differant realiter, patet in quarto, distinct. 49. Secundum est, quod appetitus naturalis, sive inclinatio, puta lapidis ad centrum, non dicit aliquam operationem elicitam, ut aliqui imaginantur, sicut Gulielmus Occham in primo, dist. 1. Nam si diceret talem operationem, illa esset transiens in centrum, et tunc vel esset corruptiva alicujus in centro, vel salvativa ; non primo, quia lapis conservatur in centro ; non secundo, quia oporteret assignare terminum talis salvationis, qualis non apparet. Tertium est, quod si lapis habet aliquam operationem circa centrum ultra naturalem inclinationem, illa operatio erit praecise respectu ubi passivi, quo lapis ubicatur in centro, et forte oportet ponere quod tale ubi continue causetur in ipso lapide a gravitate lapidis, cum idem sit principium movendi lapidem ad centrum, et quiescendi in illo, ut patuit in 2. distinct. 10. et sic illud ubi lapidis in centro videtur esse in continuo fieri, sicut lumen in medio est in continuo fieri. Et quod appetitus, sive inclinatio naturalis non sit aliqua operatio elicita, clarius, et prolixius probat Doctor in 4. dist. 49. quaest. 9.
(c) Aliter potest dici voluntas naturalis, etc. Hoc est, non habens aliquod donum supernaturale, distinguitur contra seipsam, ut informatam donis gratuitis sive supernaturalibus, et tunc talis distinctio non est absolute in voluntate, sed respectu tertii, puta ut non comparatur ad charitatem, quae est donum supernaturale. Nam ut habens illam, dicitur supernaturalis, licet per accidens, et ut carens illa, dicitur naturalis per accidens ; tum, quia sicut charitas inest per accidens, ita negatio charitatis inest per accidens. Si enim negatio charitatis inesset per se, tunc charitas non inesset nec per se, nec per accidens, quia cui convenit unum oppositum per se, aliud oppositum nec per se, nec per accidens potest convenire, ut diffuse exposui.
(d) Adhuc tertio dicitur voluntas naturalis, etc. ut prolixe patet a Doctore in 2. d. 6. quaest. 2. et dist. 23. Dicitur autem libera, inquantum in potestate ejus est ita elicere actum oppositum inclinationi naturali, sicut conformem, et non elicere, sicut elicere, ut diffuse patuit in secundo, dist. 6. quaest. 1.
(e) Ad primum. Nunc Doctor respondet ad principalia argumenta. Ad primum dat duas responsiones. Prima, quod Verbum nullam causalitatem habet propriam super actum voluntatis creatae in Christo, quam etiam non habeat tota Trinitas, ut probatum est in 2. dist. 1. q. 1. et ideo voluntas creata, ut praecise comparatur ad unionem Verbi, est simpliciter domina sui actus, quia ut sic, Verbum nullam causalitatem dicit.
Secunda responsio est, quod si voluntas creata comparetur ad voluntatem increatam communem tribus personis, et tunc dicit duo, quia voluntas creata, aut ponitur causa totalis sui actus, et immediata, non concurrente voluntate divina ad talem actum, nisi tantum mediate, videlicet, creando ipsam voluntatem tantum secundum illam opinionem recitatam a Doctore in secundo, distinct. 37. pro qua opinione plurima fuerunt facta argumenta, quae ibi a Doctore non solvuntur, et tunc patet quod ipsa voluntas creata in Christo fuit simpliciter domina sui actus. Si vero teneatur quod non sit totalis causa et immediata sui actus, sed quod etiam ad talem actum concurrat voluntas divina, tunc dicit quod voluntas in Christo ita libere elicit et dominatur actui suo, sicut voluntas mea suo, quia Deus non operatur ad operationem illam, nisi voluntate libere agente et determinante se ad operandum, et tunc Deus operatur cum ea. Et hic dicendum est conformiter dictis in secundo, distinct. ut supra, ubi vide multas difficultates et multa notabilia.
Ad secundum respondet, quod voluntas naturalis, ut sic, non est voluntas, neque potentia, sed tantum est inclinatio naturalis ad recipiendum perfectionem, non ad agendum. Unde naturalis voluntas non tendit, supple effective, neque passive, sed est ipsa tendentia, qua voluntas formaliter tendit, et hoc passive ad recipiendum. Sed est alia tendentia in eadem potentia, ut libere et active agat, et tendat eliciendo actum, ita quod in una potentia est duplex tendentia, activa et passiva, scilicet una ad agendum, et alia ad recipiendum. Prima in proposito pertinet ad voluntatem liberam. Secunda ad voluntatem naturalem.
Tunc ad formam argumenti dico quod voluntas naturalis secundum formale quod importatur, non est potentia, vel voluntas, sed inclinatio voluntatis, et tendentia, qua passive tendit in perfectionem, ad quam ordinatur.