Hieronymus. Non suffecerat principibus sacerdotum crucifixisse dominum salvatorem, nisi sepulcrum custodirent, et quantum in illis est, manus imponerent resurgenti; unde dicitur altera autem die, quae est post parasceven. Rabanus. Parasceve dicitur praeparatio: hoc nomine vocatur sexta sabbati, in qua praeparabant necessaria sabbato, ut de manna dictum est: sexta die colligetis duplum: quia enim sexta die factus est homo, in septima requievit deus, ideo sexta die iesus pro homine moritur, et in sabbato quievit in sepulcro. Hieronymus. Principes autem sacerdotum licet immensum facinus in nece domini perpetraverint, tamen non sufficit eis, nisi etiam post mortem eius conceptae nequitiae virus exerceant, famam eius lacerantes; et quem innocentem sciebant, seductorem vocant: unde dicunt domine, recordati sumus quia seductor ille dixit. Sicut autem caiphas ignorans ante prophetaverat dicens: expedit unum hominem mori pro populo, et non tota gens pereat, sic modo; seductor enim erat christus, non a veritate in errorem mittens, sed a falsitate in veritatem, a vitiis ad virtutes, a morte ad vitam ducens. Remigius. Ex hoc autem dicunt eum dixisse post tres dies resurgam, quia dixerat: sicut fuit ionas tribus diebus et tribus noctibus in ventre ceti, etc.. Sed videndum quomodo post tres dies resurrexerit. Nonnulli voluerunt tres horas tenebrarum, unam intelligi noctem; et lucem quae secuta est tenebras, diem; sed hi vim figuratae locutionis ignoraverunt. Figurate enim sexta feria, qua passus est, comprehendit noctem praecedentem; sequitur autem nox sabbati cum suo die; nox vero dominici diei comprehendit suum diem; ac per hoc verum est quod post triduum resurrexit. Augustinus in serm. De passione. Ideo autem post tres dies resurrexit, ut in passione filii totius trinitatis monstraretur assensus; triduum enim legitur in figura, quia trinitas, quae in principio fecerat hominem, ipsa in fine hominem per christi reparat passionem.
Sequitur iube ergo custodiri sepulcrum usque in tertium diem. Rabanus. Discipuli enim christi fures spiritualiter erant: quia ab ingratis Iudaeis scripta novi et veteris testamenti ablata in usum ecclesiae conferebant, et salvatorem qui eis promissus fuerat, illis nocte dormientibus, hoc est infidelitate torpentibus, abstulerunt, gentibus credendum tradentes. Hilarius in Matth.. Metus furandi corporis, et sepulcri custodia atque obsignatio, stultitiae atque infidelitatis testimonium est: quod signare sepulcrum eius voluerunt, cuius praecepto conspexissent de sepulcro mortuum suscitatum.
Rabanus. In hoc autem quod dicunt et erit novissimus error peior priore, ignoranter verum dicunt: peior enim fuit contemptus poenitentiae in Iudaeis quam error ignorantiae.
Chrysostomus in Matth..
Vide etiam qualiter nolentes concertant ad demonstrandam veritatem: irrefragabilis enim demonstratio resurrectionis facta est per ea quae praetenderunt: quia enim custoditum est sepulcrum, nulla fraus facta est. Si autem fraus facta non est, manifeste et irrefragabiliter dominus surrexit. Quid autem Pilatus respondeat, subiungitur ait illis Pilatus: habetis custodiam: ite, custodite, sicut scitis. Rabanus. Quasi dicat: sufficiat vobis quod consensi in necem innocentis; de cetero vester error vobiscum permaneat.
Sequitur illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem cum custodibus. Chrysostomus in Matth..
Non autem permittit Pilatus solos milites sigillare: si enim soli milites sigillassent, possent dicere quoniam milites permiserunt quod discipuli corpus domini furarentur, et ita resurrectionis infringere fidem: nunc hoc dicere non possunt, cum ipsimet sepulcrum sigillassent.