Deinde adducit exemplum, factus etc.. Factus sum tamquam vas perditum, idest inutile de quo non curatur. Hier. 51: reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco etc.. Tertio probationem: et circa hoc duo facit. Primo enim inducit contemptum; secundo persecutionem quam patitur, ibi, in eo dum convenirent. Dicit ergo, factus sum opprobrium: quia audivi vituperationem, a viris meis. Hier. 20: audivi contumelias multorum etc.. In circuitu. Augustinus: quandoque christiani peccant; et infideles non dicunt, hoc faciunt mali; sed, hoc faciunt christiani. Et si religiosi peccant, similiter. Et dicit in circuitu, quia non intrant ad veritatis considerationem: quia tunc dicerent, hoc faciunt mali christiani. Ps. 11: in circuitu impii ambulant.