IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(Textus Magistri Sententiarum).
De merito Christi. De merito etiam Christi praetermittendum non est, de quo quidam dicere solent, quod non sibi, sed membris tantum meruerit. Meruit quidem membris redemptionem a diabolo, a peccato, a poena et regni reserationem, ut, amota ignea romphea, libere pateret introitus ; sed et sibi meruit impassibilitatis et immortalitatis gloriam, sicut ait Apostolus : Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis ; propter quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen, quod est super omne nomen. Aperte dicit Apostolus, Christum propterea exaltatum per impassibilitatis gloriam, quia est humiliatus per passionis obedientiam ; humilitas ergo passionis meritum fuit exaltationis, et exaltatio praemium humilitatis. Unde Augustinus exponens praemissum capitulum, ait : " Ut Christus resurrectione clarificaretur, prius humiliatus est passione ; humilitas claritatis est meritum, claritas humilitatis est praemium. Sed hoc totum factum est in forma servi ; in forma enim Dei semper fuit et erit claritas. " Item Ambrosius, idem capitulum tractans ait : " Quid et quantum humilitas mereatur, hic ostenditur. " His testimoniis evidens fit, quod Christus per humilitatem et obedientiam passionis meruit clarificationem corporis, nec id solum, sed etiam impassibilitatem animae. Anima enim ipsius ante mortem erat passibilis, sicut caro mortalis sed post mortem merito humilitatis et anima impassibilis facta est, et caro immortalis. Utrum autem anima facta sit impassibilis, quando caro facta est immortalis, scilicet ipso resurrectionis momento, de auctoritate nobis certum non est; sed vel mox post carnis separationem anima impassibilitate donata est, aut in resurrectione, quando caro refloruit.
Quod a conceptu meruit Christus sibi idem, quod per passionem.
Nec solum hoc meruit Christus, quando Patri obediens crucem subiit, sed etiam ab ipsa conceptione, ex quo homo factus est, per charitatem et justitiam et alias virtutes, in quarum plenitudine fuit secundum hominem conditus, sibi tantum meruit, quantum post per martyrii tolerantiam. Tanta enim plenitudo spiritualium charismatum in eo fuit, quod in eis proficere non potuit ; et ideo melior ipsius anima fieri non potuit, quam ab initio suae conditionis extitit, quia proficere in meritis non valuit. Unde Gregorius ait : " Non habuit omnino Christus juxta animae meritum, quo potuisset proficere ; in membris autem, quae nos sumus, quotidie proficit. " Non ergo plus meruit sibi per crucis patibulum, quam a conceptione meruit per gratiam virtutum. Non igitur profecit secundum animae meritum, quantum ad virtutem meriti, profecit tamen quantum ad numerum meritorum. Plura enim habuit merita in passione quam in conceptione ; sed majoris virtutis non extiterunt in merendo plura, quam ante fuerant pauciora. Meruit ergo a conceptione non modo gloriam impassibilitatis et immortalitatis corporis, sed etiam impassibilitatem animae. Per quid ? Per obedientiam et voluntatem perfectam, quam non tunc primo habuit nec majorem, cum pati coepit et mori. Obediens enim perfecte, et bonus extitit secundum hominem, ex quo fuit homo. Habuit igitur anima illa aliquod bonum in se post mortem, quod non habuit ante. Num igitur melior vel beatior fuit quam ante ? Absit quod melior fuerit, quia nec sanctior, nec gratia cumulatior ; nec etiam beatior fuit in Dei contemplatione, in quo praecipue beatitudo consistit. Potest tamen dici in hoc beatior fuisse, quia ab omni miseria immunis ; ex quo nequit inferri simpliciter, quo beatior fuerit.
De eo quod scriptum est: donavit illi nomen, quod est super omne nomen.
Nec tantum gloriam impassibilitatis et immortalitatis meruit, sed etiam donari sibi nomen, quod est
super omne nomen, scilicet honorificentiam, quod vocatur Deus. Hoc tamen nomen ante mortem habuit. Habuit enim hoc nomen Dei, inquantum Deus est, ab aeterno per naturam ; inquantum vero homo factus est, habuit ex tempore per gratiam. Verumtamen Augustinus dicit, " homini donatum esse illud nomen, non Deo, quia illud nomen habuit, cum in forma Dei tantum erat, sed cum dicitur: Propter quod illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, satis apparet, propter quid exaltaverit, id est, propter obedientiam, et in qua forma exaltatus sit. In qua enim forma crucifixus est, in ea exaltatus est, et in ea donatum est ei nomen, ut cum ipsa forma servi nominetur unigenitus Filius Dei: hoc illi donatum est ut homini, quod jam habebat idem ipse Deus. " Hoc igitur per gratiam accepit, ut ipse ens homo vel subsistens in forma servi, id est, in anima et carne, nominetur et sit Deus. Sed numquid hoc meruit ? Supra enim dictum est, quia hoc tantum bonum homo ille non meruit ; quomodo ergo hic dicitur: Propter obedientiam donatum est ei hoc nomen ? Secundum tropum illum in Scriptura creberrimum hoc accipiendum est, quo dicitur res fieri, " quando innotescit. " Post resurrectionem vero quod ante erat in evidenti positum est, ut scirent homines et daemones. Manifestationem ergo illius nominis donavit ei Deus post resurrectionem, sed illam meruit per obedientiam passionis, qui, eo quod obedivit patiendo, exaltatus est resurgendo, et per hoc manifestatum est nomen. Hoc eodem tropo usus est etiam Dominus post resurrectionem, dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra, non quod tunc primo acceperit, sed quam ante habebat, tunc manifestata est potestas. Caeterum Ambrosius dicit, nomen illud donatum esse Deo, non homini, et videtur secundum verborum superficiem oppositus Augustino ; sed intelligentia non obviat, licet diversum sapiat. Nam Ambrosius de naturali donatione id dictum intelligit, qua aeternaliter Pater generando dedit Filio nomen, quod est super omne nomen, scilicet esse Deum per naturam, quia genuit ab aeterno Filium plenum et sibi aequalem Deum ; quod tamen nomen Apostolus propter passionis obedientiam Christo donatum dicit ; sed praemisso locutionis modo accipiendum est.
Si Christus sine omni merito illa habere potuit.
Si vero quaeritur, utrum Christus illam immortalitatis et impassibilitatis gloriam et nominis Dei manifestationem sine omni merito habere potuerit ; sane dici potest, quia humanam naturam ita gloriosam suscipere potuit, sicut in resurrectione extitit, nomenque suum etiam aliter hominibus manifestare potuit ; sed homo passibilis esse non potuit, sicut fuit, et ad illam gloriam sine merito pervenire. Potuit quidem pervenire ad illam sine merito passionis, quia potuit, consumpta mortalitate, immortalitatis gloria vestiri, sed non sine merito justitiae et charitatis aliarumque virtutum. Non enim Christus homo esse potuit, in quo plenitudo virtutum et gratiae non fuerit ; nec virtutes ei inesse potuerunt, cilicio mortalitatis induto, quin per eas mereretur. Habens igitur has virtutes secundum hominem passibilem ac mortalem, non potuit non mereri gloriam immortalitatis ; non igitur potuit, factus mortalis, sine merito gloriam impassibilitatis et immortalitatis ac manifestationem Dei nominis consequi. Potuit tamen haec assequi sine merito passionis, quia per passionem nil meruit, quod non ante per virtutes meruerit.
De causa passionis et mortis Christi.
Ad quid ergo voluit pati et mori, si ei virtutes ad merendum illa sufficiebant? Pro te, non pro se. Quomodo pro me ? ut ipsius passio et mors tibi esset forma et causat forma virtutis et humilitatis ; causa gloriae et libertatis ; forma Deo usque ad mortem obediendi, et causa tuae liberationis ac beatitudinis. Meruit enim nobis per mortis ac passionis tolerantiam, quod per praecedentia non meruerat, scilicet aditum paradisi et redemptionem a peccato, a poena, a diabolo, et per mortem ejus haec nos adepti sumus, scilicet redemptionem et filiorum gloriae adoptionem. Ipse enim moriendo factus est hostia nostrae liberationis. Sed quomodo per mortem nos a diabolo et a peccato redemit, et aditum gloriae aperuit ? Decreverat Deus in mysterio, ut ait Ambrosius, propter primum peccatum non intromitti hominem in paradisum, id est, ad Dei contemplationem non admitti, nisi in uno homine tanta existeret humilitas, quae omnibus suis proficere posset, sicut in primo homine tanta fuit superbia, quae omnibus suis nocuit. Non est autem inventus inter homines aliquis, qui id posset impleri, nisi Leo de tribu Juda, qui aperuit librum et solvit signacula, implendo in se omnem justitiam, id est, consummatissimam humilitatem, qua major esse non potest. Nam omnes alii homines debitores erant, et vix unicuique sua virtus sufficiebat et humilitas. Nullus ergo eorum hostiam poterat offerre sufficientem nostrae reconciliationi. Sed Christus homo sufficiens et perfecta fuit hostia, qui multo amplius est humiliatus, amaritudinem mortis gustando, quam ille Adam superbiit, per esum ligni vetiti noxia delectatione perfruendo. Si igitur illius superbia omnium extitit ruina, ipsum de paradiso mittens foras aliisque occludens januam ; multo magis Christi humilitas, qua mortem gustavit, ingressum regni caelestis omnibus suis, impleto Dei decreto, aperire valuit atque decreti delere chirographum. Ut enim ait Ambrosius: " Tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus, nisi unigenitus Dei Filius pro nobis moreretur, debitoribus mortis, sed sic dignos nos fecit testamenti et promissae haereditatis. " Quod non ita est intelligendum, quasi non alio modo salvare nos potuerit quam per mortem suam, sed, quod per aliam hostiam non potuit nobis aperiri regni aditus et fieri salus nisi per mortem Unigeniti, cujus tanta fuit, ut dictum est, humilitas et patientia, ut ejus merito pateret credentibus in eum aditus regni. Magna ergo in morte unigeniti praestita sunt nobis, ut liceat nobis redire in patriam, sicut olim in morte summi Pontificis, his qui ad civitatem refugii confugerant, secure liceat ad propria remeare. Ecce, aliquatenus ostensum est, qualiter per Christi mortem aditus regni sit nobis paratus.
(Finis textus Magistri.)