Quod divinitus hominibus leges dantur.
Ex hoc autem apparet quod necessarium fuit homini divinitus legem dari.
Sicut enim actus irrationalium creaturarum diriguntur a deo ea ratione qua ad speciem pertinent, ita actus hominum diriguntur a deo secundum quod ad individuum pertinent, ut ostensum est. Sed actus creaturarum irrationalium, prout ad speciem pertinent, diriguntur a deo quadam naturali inclinatione, quae naturam speciei consequitur. Ergo, supra hoc, dandum est aliquid hominibus quo in suis personalibus actibus dirigantur. Et hoc dicimus legem.
Adhuc. Rationalis creatura, ut dictum est, sic divinae providentiae subditur quod etiam similitudinem quandam divinae providentiae participat, inquantum se in suis actibus et alia gubernare potest.
Id autem quo aliquorum actus gubernantur, dicitur lex. Conveniens igitur fuit hominibus a deo legem dari.
Item. Cum lex nihil aliud sit quam quaedam ratio et regula operandi, illis solum convenit dari legem qui sui operis rationem cognoscunt. Hoc autem convenit solum rationali creaturae. Soli igitur rationali creaturae fuit conveniens dari legem.
Praeterea. Illis danda est lex in quibus est agere et non agere. Hoc autem convenit soli rationali creaturae. Sola igitur rationalis creatura est susceptiva legis.
Amplius. Cum lex nihil aliud sit quam ratio operis; cuiuslibet autem operis ratio a fine sumitur: ab eo unusquisque legis capax suscipit legem a quo ad finem perducitur; sicut inferior artifex ab architectore, et miles a duce exercitus. Sed creatura rationalis finem suum ultimum in deo et a deo consequitur, ut ex superioribus patet. Fuit igitur conveniens a deo legem hominibus dari.
Hinc est quod dicitur Ierem. 31-33: dabo legem meam in visceribus eorum et Oseae 8-12: Scribam eis multiplices leges meas.