CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De rationibus factis contra eos qui discebant delectationem non esse optimam.
Nihil autem, prohibet quin quaedam delectatio optima sit, quamvis quaedam pravae sint delectationes. Non enim sequitur, si delectationes quaedam pravae sunt, quod delectatio quae simpliciter est delectatio, non sit optimum. Sicut non sequitur, si quaedam scientia prava est, quod propter hoc scientia secundum se prava sit. Scientia autem prava duobus modis est, scilicet corruptione principiorum, et corruptione scientis. Banatisae enim artes pravae sunt corruptione principiorum, quia sine ratione perfecta principiorum traduntur : sicut enim augurativa, lusiva, tesserativa, quae quasi nulla principia habent veritati subnixa. Pravitate autem scieritis prava scientia dicitur, quando scientiae aliqua pravitas est adjuncta in sciente, propter quam ad pravum inclinatur, sicut necromantia, furativa, ei hujusmodi, quas in ante habitis AdminBookmark nominavimus. His enim existentibus pravis, nihil prohibet scientiam
optimam esse, sicut probatum est de scientia intellectus primi in mathematica : haec enim omnium scientiarum primum principium est. Nihil enim scibilium scitur, nisi lumine primi intellectus : quemadmodum nihil visibilium videtur, nisi sub actu luminis solis.
Non autem non tantum consequentia non valet, sed eliam probatur quod delectatio optimum sit. Dictum est enim in praecedentibus delectationes esse operationes non impeditas secundum uniuscujusque habitum. Sive ergo felicitas operatio sit omnium virtutum, sive sit operatio alicujus carum, ut prudentiae, semper sequitur operationem quae felicitas est, eligibilissimam esse, sicut in primo hujus scientiae libro demonstratum est. Eligibilissima autem operatio eligibilissima habitus, delectatio est. Operatio igitur felicitatis delectatio est. Aliqua igitur delectatio optimum est. in primo enim hujus scientiae libro ostensum est quod felicitas optimum est. Quamvis ergo multae delectationes sint simpliciter pravae, nihil prohibet quamdam delectationem optimam esse. Propter hoc enim communis omnium opinio est, qua omnes existimant vitam felicem delectabilem esse, et implicant delectationem in felicitatis diffinitionem, et hoc rationabiliter faciunt. Nulla enim perfecta operatio quae perfectus actus est, impedita est, sicut patet ex praehabitis. Perfecta enim operatio ex hoc perfecta est, quia perfecti est et constituti. Imperfecta autem ex hoc imperfecta est, quia imperfecti est. Imperfectum autem naturae indigentis, sicut motus in mobili acceptus imperfectus actus est, quia imperfecti est. Motus autem prout est operatio moventis, ex hoc actus perfectus est, quia perfecti est. Felicitas autem est de numero perfectorum actuum et operationum. Oportet igitur per diffinitionem, quod ipsa delectatio sit, et quod delectatio essentialiter applicetur ei : propter quod quia ultimae perfectionis est operatio felicis, indiget felix bonis quae ad corpus ordinantur, sanitate scilicet, et pulchritudine, robore, nobilitate, et aliis quaecumque decorant beatitudinem. Et indiget his bonis quae sunt exterius, ut divitiis, gloria, potentatu, amicis. Et indiget fortuna, ut naturalem potentiam habeat ad optimos successus. Haec enim si. defuerint, cum organice deserviant ad beatitudinem, erunt operationes felicis secundum aliquid impeditae. Qui enim felicem dicunt esse eum qui rotatur infortuniis et semper premit et premitur, et magnis et prae amicis incidit infortuniis, sicut arcus qui in rota revolvitur, cum tamen bonus sit secundum virtutem illi vel volentes vel nolentes nihil dicunt. Volentes quidem, si intelligunt : nolentes autem, si non intelligunt, dicunt felicem qui impeditam habet operationem.
Propter hoc autem quod felix, indiget fortuna, videtur quibusdam bona fortuna idem esse cum felicitate : cum tamen altera sit. Fortuna enim est qualitas accepta in nato implcxione causarum a caelo descendens secundum nativitatis periodum, qua quis naturalem accipit potentiam vel impotentiam ad futuros successus. Felicitas autem operatio est, sicut diximus. Et ideo eufortunium felicitas non est. Cujus signum est, quia etiam ipsum eufortunium si excellens sit, est impediens optimas operationes. Et propter hoc forte non est justum quod talis fortuna bona vocetur, quia impedit ad operationem felicitatis. Felicitatis enim operationem expeditam ad quemdam terminum utile est habere bonam fortunam, in tantum scilicet in quantum coadjuvat ad felicitatis operationem.
Adhuc autem propter hoc quod omnia prosequuntur delectationem, et bestiae scilicet et homines,signum est quoddam, quod delectatio aliqualiter sit optimum quod omnia appetunt : et hoc quidem communis fama omnium est. Quod autem ab omnibus famatur, non in totum perditur, ita scilicet quod in totum falsifice-
tur . Fama autem est omnium, quod omnium naturae appetunt esse divinum, et propter illud agunt quidquid agunt, sicut in secundo de Anima dicit Aristoteles. Sed secundum quod in primo hujus scientiae libro diximus, hoc divinum quidem in se sincerum est et divinitatis forma, in proximis imago est, in distantibus vero resonantia quaedam est : et id quod est resonantia, appetibile non est nisi in quantum imitatur formam, Ratio igitur appetitus in omnibus prima formarum est. Divinum igitur bonum appetitur ab omnibus propter respendentiam quae in omnibus resplendet. Tamen quia delectatio est operatio proprii et connaturalis habitus : eo quod non est una natura omnium, neque uniformis habitus omnium, optimus enim habitus nec est nec videtur esse omnium : propter hoc contingit quod omnes unam et eamdem secundum. subjectum prosequuntur delectationem, quamvis omnes delectationes prosequuntur secundum vestigium primi delectabilis, quod apparet in omnibus : forte enim aliquando contingit quod quidam prosequuntur delectationem, quam tamen non existimant esse prosequendam : et si quaereretur ab eis, dicerent utique non esse prosequendum talem delectationem, sed prosequuntur eamdem, vel propter indigentiam naturae, vel ex habitu constitutae naturas per quam constituuntur ad talem delectationem. Omnia igitur appetunt summum bonum quod est delectatio, eo quod connaturaliter omnia in se habent quoddam divinum, sicut paulo ante dictum est. Et quamvis operatio non impedita sit delectatio secundum veritatem, tamen corporales delectationes quae indigentis naturae sunt, nominis assumpserunt haereditatem : ita quod communiter delectationes vocantur, propter hoc quod homines pluries in ipsas inclinantur, et profer hoc quod omnes participant talibus delectationibus, ideo quia
in natura complantatam sunt, sicut in tertio hujus scientiae libro determinatum est. Propter hoc ergo quod istae solae cognitae sunt a communi vulgo, solae existimantur esse delectationes.
Hoc autem etiam manifestum est alia ratione. Si enim detur quod delectatio non est bonum et optimum et operatio perfecta, sequitur quod felix non delectabiliter vivit. Si enim dicatur non bonum, sequitur quod felix qui optimus est, non indiget. Ad quid enim indigeret non bono ad optimas operationes ? Sequitur etiam quod felicem contingit tristem vitam agere. Si enim delectatio non est bonum, sequitur tristitiam non esse malam : sequitur etiam quod tristitia non sit bonum. Nec posset assignari causa quare felix fugeret id quod neque bonum neque malum est. Posset igitur felix tristem vitam agere, quod valde inconveniens est. Adhuc autem si operationes studiosi non sunt bonum et optimum ipsius, et in quo maxime delectatur studiosus, sequitur quod vita studiosi delectabilis non sit, quod valde est inconveniens. Ultima igitur et optima operatio delectatio est.