Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Refutat Henrioum asserentem, Deum esse primum obiectum nostri intellectus et voluntatis. Primo, quia non cognoscitur Deus nisi sub ratione generalis attributi secundum Henricum, vel sub quidditate in communi secundum Scotum; ergo illud commune erit potius objectum quam Deus ut particulare. Secundo, Deus non est objectum primum adaequatione communitatis, quia non dicitur de omni cognoscibili, neque adasquatione virtualitatis, quia alia praeter Deum habent propriam virtutem movendi intellectum, et ideo essentia divina est adaequatum objectum intellectus Dei, quia nihil aliud potest movere Dei intellectum, de quo supra quaest. 3. prol.
Alia (a) est opinio, quae ponit Deum esse primum objectum intellectus, cujus rationes fundamentales sunt illae, quae adductae sunt ad primam partem quaestionis arguendo ad principale. Et propter easdem ponit Deum esse primum objectum voluntatis, quia habet rationem volendi omnia alia, sicut adduxit auctoritatem Augu stini, 8.de Trinit.cap.16.de magnis vel 17. de parvis. Cur ergo alium di
ligimus, etc. Et sequitur : Nisi formam, ubi videmus quid sit justus animus diligeremus, nullo modo eum diligeremus, quem ex ista diligimus.
Contra (b) istam opinionem arguitur sic : Primum objectum naturale alicujus potentiae habet naturalem ordinem ad illam potentiam ; Deus non habet naturalem ordinem ad intellectum nostrum sub ratione motivi, nisi forte sub ratione alicujus generalis attributi, sicut ponit illa opinio ; ergo non -est objectum primum nisi sub ratione illius attributi: vel secundum illam opinionem, quam prius tenui, (quod Deus non intelligitur nisi sub ratione entis) non habebit naturalem ordinem, nisi sub tali conceptu universali: sed particulare, quod non intelligitur nisi in aliquo communi, non est primum objectum intellectus, sed magis illud commune ; ergo. etc,
Praeterea (c), certum est quod Deus non habet primitatem adaequationis propter communitatem, . ita quod dicatur de omni objecto per se intelligibili a nobis: ergo si aliquam habet primitatem adaequationis, hoc erit propter virtualitatem, quia scilicet virtualiter continet omnia in se per se intelligibilia. Sed propter hoc non erit objectum primum adaequatum intellectui nostro, quia alia entia movent intellectum nostrum propria virtute, ita quod essentia divina non movet intellectum nostrum primo ad se,secundo ad omnia alia cognoscibilia cognoscenda: sicut autem praedictum est in quaestione de subjecto Theologiae, essentia divina ideo est primum objectum intellectus divini, quia ipsa sola movet intellectum divinum et ad cognoscendum se, et omnia alia cognoscibilia ab ipso intellectu. Per easdem rationes (d) probatur quod non potest poni primum objectum intellectus nostri, substantia in communi propter attributionem omnium accidentium ad substantiam, quia accidentia habent propriam virtutem motivam intellectus: ergo substantia non movet ad se et ad omnia alia cognoscibilia.