IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Pro eadem sententia negante idem corpus modo quantitativo poni posse in diversis locis, adducit Doctor proprias et subtiles rationes. Prima, quia sequeretur agens naturale non corrumpere primum ubi. Secunda, materiam simul esse sub pluribus formis substantialibus. Tertia, parvulus ignis sic comburere posset omnia combustibilia. Quarta, idem corpus nutriretur, et non nutriretur. Quinta, in duplum nutriri posset.
Ego etiam appono rationes alias: Prima est, agens naturale non intendi per se corruptionem termini a quo, sed tantum per accidens, quia est incompossibilis termino ad quem, quem intendit inducere ; ergo si unum ubi sit incompossibile alteri ubi, agens naturale non corrumpet primum ubi, ad hoc quod inducat secundum ubi: ergo posset facere corpus in novo ubi, absque hoc quod removeat illud aliud ubi, quod habuit prius.
Secundum sic : impossibile est eamdem materiam esse simul sub duabus formis substantialibus: sed si possibile sit idem corpus simul esse in diversis locis, sequitur oppositum illius. Probatio minoris 1 Prima est, quia ponatur idem nutrimentum in duobus locis, vel tribus, et a diversis animalibus in illis existentibus comedatur; nutritiva utriusque converteret idem in substantiam suam, et per consequens eadem materia nutrimenti illius erit simul sub diversis formis substantialibus, et animabitur in brutis diversis animabus sensi tivis, et in hominibus diversis intellectivis.
Secunda probatio ejusdem minoris est, quia posito quod idem lignum sit in diversis locis, et in illis sint duo ignes, agent in illud lignum et corrumpent, quia non potest resistere virtuti agenti, et inducent formam ignis ; non eamdem, cum agentia sint diversa: ergo aliam et aliam, et in eadem materia, cum materia ligni corrupti fuerit eadem, sicut et lignum idem.
Item, sequeretur quod quantumcumque parvulus ignis posset comburere omnia combustibilia, quia si habeat hic combustibile proportionatum, et ibi aliud, et in tertio loco tertium, poterit hic agere in illud, et ibi in illud, et sic simul in infinitis locis, et sic quaecumque combustibilia possent simul incendi a quantumcumque parvo igne. Sed quaecumque virtus potest simul in multa passa parva, potest simul in passum magnum integratum ex illis parvis ; ergo minimus ignis posset comburere integratum ex omnibus combustibilibus.
Quarto sic, animal habens hic conveniens nutrimentum, nutriretur, alibi vero non habens, non nutriretur ibi, et sic simul nutriretur, et non nutriretur.
Quinto sic, quia si in duobus locis haberet conveniens nutrimentum, et susciperet utrobique, sequitur quod in duplum nutriretur, vel quod nutrimentum susceptum deperderetur, et non converteretur in nutrimentum.