IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum Christus (a) meruerit in primo instanti suae conceptionis.
Alens. 3. p. q. 16. m. 2. art. 1. et 2. D. Thom. 3. p. q. 19. art. 3. 4. et Me q. 1. art. 2. D. Bonav. art. 1. q. 2. Ricbard. art. 1. q. 2. Durand. q. 2. Gabr. q. 1. Saar. 3. p. tom. 1. disp. 39. sect. 3. et disp. 41. Vasq. 3. p. disp. 74. 75.
Circa istam decimam octavam distinctionem, in qua Magister agit de merito Christi, quod processit ex ejus voluntate, quaeruntur duo : Primo, utrum Christus meruit in primo instanti suae conceptionis ? Et arguitur quod non, quia non potuit peccare ; igitur nec mereri. Antecedens patet ex dist. 12. ubi probatum est, quod non potuit peccare. Consequentia probatur, quia voluntas conjuncta perfecte fini ultimo non meretur, aliter Beati mererentur, vel si sic, eadem ratione posset peccare ; sed voluntas Christi fuit perfecte conjuncta Deo per fruitionem in primo instanti ; ergo, etc.
Praeterea, voluntas Christi semper fruebatur, igitur nunquam meruit. Consequentia probatur, quia aut fruitio et meritum essent duo actus, aut unus, non duo, quia actus fruitionis est actus adaequatus potentiae, quia voluntas creata fruitur, quantum potest ; sed una et eadem potentia circa idem objectum, non habet actum adaequatum unum, et praeter hunc, alium distinctum, quia sic sequitur contradictio. Sed primum objectum meriti est ipse Deus diligibilis propter se amore amicitiae, volendo sibi bonum, et similiter est objectum fruitionis ; igitur non sunt duo actus, nec unus, quia de ratione actus meritorii est, quod contingenter eliciatur, ita quod voluntas ut prius natura illo actu, possit contingenter elicere actum, vel non elicere pro illo nunc, pro quo elicitur ; sed actus beatificus non elicitur contingenter, sed necessario (aliter non esset beatificus) ; cum igitur habeant oppositas conditiones, scilicet contingentis et necessarii, non possunt esse idem actus.
Praeterea, praemium excedit meritum, sicut finis illud quod est ad finem, (quia praemium est finis ejus, ad quem ordinatur, et finis est melior eo quod est ad finem) ; sed nullus actus Christi secundum naturam creatam potest esse perfectior illo, quo voluntas Christi tendit in Deum, et fruitur eo ; igitur talis actus non potest esse meritorius, quia tunc oportet dare alium actum voluntatis creatae meliorem, qui esset praemium et finis illius, quod non potest esse, nec idem est melius se ipso.
Praeterea, quod non meruerit in primo instanti, arguitur specialiter, quia omne quod est, quando est, necesse est esse, quia si illud quod est esset contingens, hoc non est pro illo instanti, in quo est, sed pro illo, in quo causa praecedens posset illud contingenter causare ; sed voluntas si meruerit in primo instanti, non praecessit actum ; et ita si actus ille non potuit non poni, non potuit non fuisse ; igitur fuit simpliciter necessarius, et per consequens non meritorius.
Praeterea, duae mutationes, quarum terminus unius praecedit terminum alterius, non sunt simul duratione ; sed creatio voluntatis in esse primo, et motio voluntatis ad proprium actum, sunt duae tales mutationes, quia terminus creationis, ut esse voluntatis, praesupponitur termino alterius, scilicet ipsi actui ; igitur non potuit simul esse primo, et operari ; igitur non potuit mereri in primo instanti.
Praeterea, si sic, igitur Angelus potuit peccare in primo instanti. Probatio consequentiae, quia secundum Philosophum, quarto Physicorum, eadem est mensura oppositotorum ; unde sicut simpliciter necessaria sunt supra tempus, ita et impossibilia ; igitur meritum et demeritum eadem mensura mensurantur, et ita si Christus in primo instanti potuit mereri, Angelus in primo instanti potuit peccare. Consequens est falsum, quia tunc peccatum Angeli redundaret in Deum, quia omne coaevum effectui est causaliter a causa talis effectus. Exemplum de igne et ejus splendore, quia uterque est a generante ignem. Hoc etiam probat Anselmus de casu diaboli, cap. 12. quod Angelus non potuit habere a se primum velle, quia si elicit primam volitionem a se, aut hoc est volendo, aut non volendo. Non potest dici quod non volendo, quia tunc nihil elicit ; igitur volendo, et tunc ante primum velle erit aliud velle; igitur primum velle habet a Deo, et ita non posset peccare, nisi peccatum redundaret in Deum, sicut in causam ejus.
Praeterea, in primo instanti fuit in Angelo motus naturalis rectissimus voluntatis, qui naturaliter praecedit velle liberum, cujusmodi est peccare ; igitur non potuit simul in primo instanti esse motus naturalis rectissimus voluntatis, et velle deordinatum, quia tunc simul essent contradictoria, scilicet quod esset rectissimus et non rectissimus.
Contra, ad actum meritorium sufficiunt potentia, quae potest mereri, et dispositio gratuita in potentia, scilicet gratia, praesentia objecti apprehensi et usus potentiae circa illud : omnia illa fuerunt in Christo in primo instanti. Patet de potentia gratuita, et praesentia objecti ; de usu potentiae, scilicet quod potuerit uti gratia eliciendo actum, probatur, quia secundum Augustinum 6. de Trinit. cap. I . Splendor genitus ab igne esset aeter nus, si ignis esset aeternus ; dicit genitus ab igne ; igitur res et operatio sua possunt esse simul pro quocumque instanti.