IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Refutat dictam sententiam in generali, quia non ostenditur evidens contradictio, quod unum corpus sit in pluribus locis specialiter. Primo, quia duo corpora possunt esse in eodem loco, ut in resurrectione Christi. Secundo, posset converti quantitas panis in quantitatem corporis Christi, et sic esset in loco panis, et secundum D. Thom. in suo. Tertio, corpus potest esse sacramentaliter in pluribus locis ; ergo et quantitative. Quarto, Angelus potest esse in diversis locis. Has rationes late tractat Doctor, sed ponderat tantum primam et tertiam. Hanc tenent Alens. 4. p. q. 11. Rich. hic a. 2. q. 2. Occham. Gabr. Aureol. Bellarm.3. de Euchar. 3. et 4. Suar. 3. tom. d. 48. sect. 4. et fere omnes Theologi et Philosophi.
Contra istam opinionem hoc sufficit in generali, quia quodlibet tenendum est esse Deo possibile, quod nec est ex terminis manifestum impossibile, nec ex eo impossibilitas vel contradictio evidenter concluditur: sic est hic, ut patebit solvendo omnes rationes supra positas.
In speciali autem arguitur per quasdam rationes, quas ille Doctor, cujus rationes primo recitatae sunt, ponit et nititur solvere. Prima est talis : non minus inconveniens est duo corpora esse simul, quam idem corpus in duobus locis: sed Deo est possibile primum, sicut patet de corpore glorioso et non glorioso: ergo et secundum. Major patet, quia Philosophi secundum principia sua omnino ponerent repugnantiam inter duo quanta respectu ejusdem ubi, sicut albi et nigri respectu ejusdem subjecti. sicut patet quarto Physico. cap. de Vacuo, quia quantum, eo quod quantum, expellit aliud ejusdem quantitatis, non quia tale, vel tale. Et exemplificat de cubo. Minor probatur in resurrectione Christi de dote subtilitatis.
Respondet, quod duae dimensiones repugnant propter situm localem, et illud tollit dos subtilitatis ; sed illud quod est ratio limitationis ad unum ubi, scilicet sicut determinatus, non potest tolli per aliquod donum vel dotem, quia etiam corpus gloriosum habet situm determinatum, quo oportet ipsum esse ita hic, quod non alibi, licet non habeat situm localem, quo resistat alteri corpori.
Sed contra istud arguitur ex tertia ratione sua, quae est de commensurari secundum multum et unum, quia secundum illam, impossibilius erit duo corpora esse simul magis, quam unum corpus in duobus locis, quia aut ideo oportet locatum multiplicari multitudine illa locorum, quia commensuretur loco, aut propter aliquam rationem specialem. Si propter primum, cum aeque oporteat loca commensurari locatis, sicut e converso, quia commensuratio talis est respectu communis, tunc sequitur quod ad multiplicationem locatorum sequitur multitudo locorum: et ideo sequitur propositum, scilicet quod aeque est impossibile duo corpora esse simul, sicut idem in pluribus.
Si vero propter aliquid aliud, hoc non potest esse, nisi posteritas naturalis, vel simultas loci respectu dimensionis locatae, nam prius naturaliter non oportet commultiplicari posteriori, sed posterius priori, et simul ei cum quo est simul. Sed si ista est ratio, manifestum est, quod dimensiones loci 1 sunt posteriores dimensionibus locati: ergo magis oportet dimensionesloci multiplicari ad multitudinem dimensionum locati, quam e converso.
Probatio minoris, tum quia dimensiones locati sunt causae dimensionum loci, quia locatum facit latera continentis distare, et superficiem ejus esse in actu ; tum quia prius est, quod potest esse sine alio, et non e converso. Dimensiones autem corporis possunt esse sine dimensionibus locantis, patet de superficie primi caeli, non autem e converso, quia non possunt distare superficies locantis absque distantia partium locati. Patet etiam per aliud, quia in motu locali quocumque, manet eadem superficies locati, sed non loci, imo communiter mutatur superficies loci mutato locato. Et si corpus aequale succedit aequali, et similiter figurato, adhuc non manet superficies eadem prioris circumscribens corpus secundum.
Et haec ratio potest sic formari, non tantum contra eum, sed ad probandum quod simul potest esse corpus in pluribus locis. Duo corpora possunt simul esse: ergo idem in duobus locis simul. Antecedens conceditur ab omnibus. Probatio consequentiae, quia magis possibile est cum unitate prioris naturaliter stare multitudinem posteriorum naturaliter, quam e converso; dimensio autem locati prior est naturaliter dimensione loci, ut probatum est nunc, ergo magis possibile est uni corpori locato correspondere plures dimensiones locorum, quam e converso.
Secundo sic : Possibile est, quod Deus convertat quantitatem panis in quantitatem corporis Christi, sicut convertitur substantia in substantiam. Hoc posito, cum secundum eum, illud in quod aliquid convertitur, sit ubi prius fuit conversum, sequitur tunc quod corpus in quod fit conversio, est ubi fuit prius illud quod convertitur, et non potest esse secundum suam quantitatem in alio loco, ita quod quantitas sit ei ratio essendi ibi, sicut esset, si esset per se terminus conversionis, nisi sit ibi localiter secundum eos: ergo illud corpus erit localiter, ubi prius fuit localiter conversum, et cum hoc manet in suo loco proprio; conversio autem non aufert terminum, in quem est,a suo loco ; ergo simul potest esse localiter in duobus locis.
Respondet, quod aut substantia panis manet in tali conversione, et tunc vel afficitur dimensionibus corporis Christi, et non sequitur quod corpus Christi sit dimensive in duobus locis. sed tantum in uno ; aut non afficitur substantia panis illis dimensionibus corporis Christi, et tunc corpus Christi non est ubi est substantia panis, nisi ratione substantiae panis, et per consequens non dimensive, quia secundum Philosophum 1. Physic. substantia nullam habet magnitudinem, et sic non erit ibi localiter, et per consequens non erit localiter in duobus locis. Aut omnino totum convertitur in totum, et sic cum nihil maneat, ratione cujus corporis Christi dicatur ibi esse, scilicet in loco conversi, sequitur quod non erit ibi, quia non sacramentaliter, cum nulla sit sensibilis species, nec non sacramentaliter, quia sic est tantum in caelo.
Et praeterea, cum corpus Christi non esset ibi dimensionaliter, non posset implere locum, quem prius impleverant dimensiones panis, et ita non maneret illa capacitas, sed in instanti conversionis partes aeris concurrerent, et desineret esse locus, qui prius erat, et sic per ipsum non maneret ibi corpus alicujus, nec corpus Christi, sicut nec modo manet corruptis speciebus panis; ergo si adhuc ibi maneret, hoc non esset, nisi propter substantiam partium aeris, quae immediate conversionem istius termini tangebant dimensiones panis: et sic semper maneret ibi corpus Christi, quia semper manere possent ibi istae partes aeris.
Contra, ratio non videtur solvi, quia convertatur substantia quanta aequalis corpori Christi in corpus Christi quantum, et stabit argumentum, quia illud in quod fit conversio, erit quantitative in loco termini conversi, et cum hoc etiam erit in loco proprio, ubi prius.
Quando ergo respondet dividendo, potest dari hoc membrum, quod totum omnino convertitur in totum, quia non sequitur, quod terminus conversionis non sit ubi prius fuit conversum, si nihil manet, nisi negetur ista propositio : terminus conversionis est ubi prius fuit conversum: et forte negaret eam, nisi forte cum ista additione, si illud manet, quod fuit converso ratio locandi, et tunc argumentum istud non concludit contra eum, nec etiam de aere aequali converso in corpus Christi. Nec curo insistere, quia credo, quod illa propositio cui innititur ratio, sit falsa, scilicet quod oporteat terminum conversionis esse, ubi praefuit conversum, sive maneat illud, quod fuit converso ratio locandi, sive non.
Posset dari aliud membrum divisionis, scilicet quod quantitas aeris converteretur in quantitatem corporis Christi, substantia aeris remanente, et tunc posset inferri, quod corpuS Christi esset Sub sua quantitate et dimensione. Patet etiam, quod quantitas ejus sit ubi praefuit quantitas aeris conversi; ergo corpus Christi erit ibi dimensive, et cum hoc erit in coelo.
Arguo ergo aliter per aliam rationem ad hanc conclusionem, et . si forte sit ad hominem, arguo sic : Ubicumque potest Deus facei re substantiam naturalem, non sub modo suo naturali, vel sub modo sibi opposito, potest eam facere sub modo suo naturali seu convenienti suae naturae. Probatio, quia in faciendo primum est duplex miraculum, unum vero tantum est in faciendo secundum. Sed Deus potest facere corpus Christi sacratum secundum omnes, et facit de facto sacramentaliter, id est, non sub modo suo naturali simul in diversis locis: ergo potest idem facere in eisdem sub modo naturali, scilicet localiter et dimensive.
Nec valet dicere quod est hic per conversionem alterius in ipsum, quia conversio alterius in istud non est isti formaliter ratio essendi hic. Quod patet, quia transeunte conversione, manet terminus conversionis hic: ergo sine aliqua contradictione potest alicui conferri esse hic sine conversione aliqua alterius in ipsum.
Si dicas, quod conversio ista, ut praeterita, est causa istius praesentiae, contra, Deus de potentia absoluta non potest facere conversionem praeteritam non praeteriisse ; ergo de potentia absoluta non potest facere sic praesens non esse sic praesens, quod nihil est.
Si dicas, quod species derelicta post conversionem est corpori Christi ratio existendi hic, et ita ad istud esse hic necessario requiritur conversio: contra, species illa non est formaliter in corpore Christi: ergo non est ratio corpori Christi essendi formaliter aliquale, et hoc loquendo generaliter de aliquali pro quocumque, quod formaliter inest corpori Christi: sed corpus est formaliter praesens ; ergo per aliquid aliud, quam per conversionem vel speciem conversi, sicut dicit Hugo, qui totum tribuit potentiae Dei, licet Doctor iste nitatur solvere.
Probatur etiam illa prima propositio, quia possibile est novitatem circa aliquid posterius absque novitate circa prius: ergo possibile est novam esse talem praesentiam absque omni novitate circa formam substantialem, quae prior est omni tali respectu.
Quarto arguo sic : Anel us potest esse simul definitive in pluribus locis ; ergo et corpus circumscriptive. Consequentia videtur satis manifesta, quia similis habitudo est in utroque, et per consequens similis determinatio ad locum sibi suo modo convenientem ; unde communiter negantes consequens, negant antecedens. Probatio antecedentis, Deus potest convertere panem in Angelum, ut probabitur dist. 11. et ubi praefuit conversum, ibi est illud in quod convertitur, saltem si ratio locationis ipsius conversi manet: ergo Angelus est, ubi fuit panis. Sed non potest esse ibi praesens, quin sit in loco secundum modum sibi convenientem essendi in loco, et tamen manet in proprio loco in caelo : ergo, etc. Istarum quatuor rationum primam et tertiam pondero; secunda et quarta non procedunt, nisi ex quodam praesupposito, quod non credo esse verum; concluderet tamen contra plures illam praesuppositionem concedentes. Ad hoc est intentio Hugonis, quem licet ille Doctor nitatur exponere, tamen legenti Hugonem, satis patet quod totum, quod pertinet ad istud difficile, scilicet esse simul in duobus locis idem corpus, attribuit omnipotentiae Dei, non autem alicui conversioni alicujus in istum terminum.