Deinde subjungit orationem cum dicit, eripe.
Orat primo pro se. Secundo contra hostes, ibi, erubescant. Circa primum duo facit. Primo enim orat liberari a malis. Secundo promoveri ad bonum, ibi, illustra faciem tuam. In adversariis duo considerat. Et primo affectum; et hoc tangit cum dicit, de manu inimicorum, idest odientium me: Ps. 142: eripe me de inimicis meis etc..
Isti sunt diaboli: Matth. 13: inimicus homo etc..
Item amici: Matth. 11: inimici hominis domestici ejus. Secundo effectum, quia persequuntur: Ps. 118: multi qui persequuntur me et tribulant me etc.. Secundo orat promoveri ad bonum, cum dicit, illustra. Circa quod duo facit. Primo petit promoveri in bonis. Secundo, ut non deficiat a petitione, ibi, non confundar. Primum petit dupliciter.
Primo secundum profectum sapientiae. Secundo secundum profectum justitiae, ibi, salvum me fac. Lumen rationis nihil aliud est quam quaedam participatio divini luminis: Ps. 4: signatum est super nos lumen etc.. Hoc lumen non crescit in nobis nisi ab eadem causa a qua inchoatum est. Unde si volumus in eo proficere, oportet quod fiat per illustrationem divinae faciei: Ps. 42: emitte lucem tuam etc.. Secundum profectum justitiae per quam pervenitur ad salutem, petit, cum dicit, salvum me fac, et hoc, propter misericordiam tuam, non propter merita mea: Tit. 3: non ex operibus justitiae quae fecimus nos etc..
Quantum ad secundum dicit, non confundar, deficiendo scilicet in spe tua: vel, non confundar, fraudatus scilicet spe mea. Et hoc ideo, quia invocavi te: joel. 2: omnis quicumque invocaverit nomen domini, salvus erit. Invocavi te. Glossa Augustini, invocas deum, quando in te vocas deum, quando in domo cordis tui invitas eum, quod prius necesse est mundari universis sordibus vel fraudibus: aliter enim vere non invocas.
Si enim invocas deum ut det tibi lucrum, lucrum invocas, non deum. Gratis ergo invocas deum o avare, ut te pecunia non te ipse deus impleat. Numquid sine auro et argento non vis illum ad te venire? quid ergo de his quae facit tibi deus sufficit, cum ipse deus non sufficit?