Quod finis legis divinae est dilectio dei.
Quia vero intentio divinae legis ad hoc principaliter est ut homo deo adhaereat; homo autem potissime adhaeret deo per amorem: necesse est quod intentio divinae legis principaliter ordinetur ad amandum.
Quod autem per amorem homo maxime deo adhaereat, manifestum est.
Duo enim sunt in homine quibus deo potest adhaerere, intellectus scilicet et voluntas: nam secundum inferiores animae partes deo adhaerere non potest, sed inferioribus rebus.
Adhaesio autem quae est per intellectum, completionem recipit per eam quae est voluntatis: quia per voluntatem homo quodammodo quiescit in eo quod intellectus apprehendit.
Voluntas autem adhaeret alicui rei vel propter amorem, vel propter timorem: sed differenter.
Nam ei quidem cui inhaeret propter timorem, inhaeret propter aliud: ut scilicet evitet malum quod, si non adhaereat ei, imminet.
Ei vero cui adhaeret propter amorem, adhaeret propter seipsum. Quod autem est propter se, principalius est eo quod est propter aliud. Adhaesio igitur amoris ad deum est potissimus modus ei adhaerendi.
Hoc igitur est potissime intentum in divina lege.
Item. Finis cuiuslibet legis, et praecipue divinae, est homines facere bonos.
Homo autem dicitur bonus ex eo quod habet voluntatem bonam, per quam in actum reducit quicquid boni in ipso est.
Voluntas autem est bona ex eo quod vult bonum: et praecipue maximum bonum, quod est finis. Quanto igitur huiusmodi bonum magis voluntas vult, tanto magis homo est bonus. Sed magis vult homo id quod vult propter amorem, quam id quod vult propter timorem tantum: nam quod vult propter timorem tantum, dicitur mixtum involuntario; sicut aliquis vult in mari proiectionem mercium propter timorem. Ergo amor summi boni, scilicet dei, maxime facit bonos, et est maxime intentum in divina lege.
Praeterea. Bonitas hominis est per virtutem: virtus enim est quae bonum facit habentem. Unde et lex intendit homines facere virtuosos; et praecepta legis sunt de actibus virtutum. Sed de conditione virtutis est ut virtuosus et firmiter et delectabiliter operetur. Hoc autem maxime facit amor: nam ex amore aliquid firmiter et delectabiliter facimus. Amor igitur boni est ultimum intentum in lege divina.
Adhuc. Legislatores imperio legis editae movent eos quibus lex datur.
In omnibus autem quae moventur ab aliquo primo movente, tanto aliquid perfectius movetur quanto magis participat de motione primi moventis, et de similitudine ipsius.
Deus autem, qui est legis divinae dator, omnia facit propter suum amorem. Qui igitur hoc modo tendit in ipsum, scilicet amando, perfectissime movetur in ipsum.
Omne autem agens intendit perfectionem in eo quod agit. Hic igitur est finis totius legislationis, ut homo deum amet.
Hinc est quod dicitur I Tim. 1-5: finis praecepti caritas est. Et Matth. 22, dicitur quod primum et maximum mandatum in lege est, diliges dominum deum tuum.
Inde est etiam quod lex nova, tanquam perfectior, dicitur lex amoris: lex autem vetus, tanquam imperfectior, lex timoris.