CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De distinctione delectationis bonae a delectatione mala.
Delectationes autem quae sunt sine . tristitia, eo quod nihil habent de contra- rii admixtione, non habent superabundantiam vituperabilem, sed. quantumcumque superabundent, bonae sunt et meliores : et tales sunt illae quae sunt eorum quae sunt de numero natura delectabilium per se et non. per accidens, sicut est honestum, et omnes honesti partes. Secundum accidens autem delectabilia sunt, quae non de natura sui nec per se appetuntur, sed quaeruntur ut medicina defectibus et tristitiis. Quod ex hoc patet, quia talia non videntur esse delectabilia sano, nisi quando operatur et sustinet et laborat in operatione : et propter hoc et non per se quaerit delectabile superabundans. Natura enim et per se delectabilia sunt quae faciunt per se et non impediunt actum et operationem talis vel talis alicujus naturae : dixi enim quod uniuscujusque naturae propria et connaturalis habitus operatio, delectatio est.
Nullum autem delectabile corporale unum et idem semper est delectabile homini : eo quod natura hominis non. sim- plexest, ex corpore et anima constituta. Unde quamvis intellectualiter semper idem posset esse delectabile, tamen necesse est etiam alterum ab illo esse delectabile secundum naturam illam secundum quam multipliciter corruptibilis est homo : et hoc est secundum corpus. Et ideo si aliquid agat homo secundum alteram partem sui, hoc reliquae parti praeter naturam est et triste. Si autem aequat operationes secundum utramque partem, hoc non medicatur tristitiis : quia neque triste videtur, nec delectabile quod sic operatum est : et ideo tale quid a multitudine non desideratur. Si autem alicujus natura simplex sit et incorruptibilis, illius semper una et eadem operatio semper delectabilissima erit: eo quod nihil habet de tristitia admixtum : cum semper operatio sit nullo impedita secundum proprium et connaturalem habitum. Propter quod Deus et substantiae divinae semper una et simplici gaudent delectatione, sicut una et simplici agunt actione, quae actio actus perfectus est et non motus. Dixi enim in praehabitis, quod operatio non semper est motus vel in motu : quinimo in immobili et immobilis et semper uno modo est : et perfectior est operatio, et perfectior delectatio : propter quod delectatio magis in quiete quam in motu est. Nec est instantia per hoc quod dicit poeta Homerus, qui dicit quod transmutatio dulcissimum est : hoc enim dictum est per quamdam malitiam complexionis et naturae quae non in uno sed in multis quaerit supplementum : et cum simul omnia supplementa haberi non possunt, quaerit autem malitiae substantia variari in illis, propter quod dulcem reputat transmutationem. Transmutatio igitur malitiosae naturae indicium est : quemadmodum enim homo qui facile transmutatus est a proposito, malus et pravus est : ita et natura quae indiget transmutatione, malitiosa est. Et hoc ideo est, quia non est simplex, neque AdminBookmark hoc est, simpliciter bona. Epiiogantes igitur quae dicta sunt de conti-
nentia, dicimus quod de contincntia et incontinentia, et de delectatione et tristitia quantum ad propositam intentionem jam satis dictum est. Determinatum enim est quid unumquodque istorum est, et
qualiter unum istorum, scilicet continentia bonum est : alia autem qualiter sunt mala. Deinceps autem de amicitia tractandum est.