CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Scotus, ut melius declaret suam sententiam de objecto primo intellectus, ostendit ens non esse univocum dictum in quid de differentiis ultimis et passionibus suis. De differentiis probat primo, quia si essent differentes aliis differentiis, et illae aliae includerent ens, differrent aliis, et sic in infinitum. Secundo,compositum Physicum resolvitur in partes ita diversas, ut nihil unius includat aliquid alterius, v. g. in materiam et formam, ergo compositum Metaph. resolvitur in conceptus ita diversos, scilicet determinabilem et determinantem, ut neuter horum aliquid includat alterius, atque adeo conceptus differentiae erit tantum determinans, nihil habens determinabilitatis ; forte vult tantum, non includi ens in his differentiis, ut quid ulterius determinabile, et rationes ejus id tantum suadent. De passionibus entis probat primo, quia ens ut additum ponitur in definitione passionis ; ergo non dicitur de ea in quid. Confirmatur, unum dicitur de ente per se secundo ; ergo ens non dicitur de uno per se primo, quia praedicationes per se non convertuntur. Secundo, ens adaequata dividitur in increatum et decem genera, sed passiones ejus sub neutro membro continentur. Tertio, si unum includit ens praecise, ens erit passio sui, si ens et aliquid aliud ; ergo erit processus, vel stabitur in aliquo non includente ens.
Ad quaestionem (a) igitur, respondeo quod nullum potest poni primum objectum intellectus nostri naturale, propter adaequationem talem virtualem, propter rationem tactam contra primitatem objecti virtualis in Deo vel in substantia. Vel igitur nullum ponetur primum objectum, vel oportet ponere primum adaequatum propter communitatem in ipso. Quod si ens ponatur aequivocum creato et increato, substantiae et accidenti, cum omnia ista sint per se intelligibilia a nobis, nullum videtur posse poni primum objectum intellectus nostri, nec propter vir tualitatem, nec propter communitatem: sed ponendo illam positionem, quam posui in prima quaestione hujus distinctionis de univocatione entis, potest aliquo modo salvari aliquod esse primum objectum intellectus nostri. Ad quod intelligendum primo declaro, qualis sit univocatio entis, et ad quae est, et secundo ex hoc ad propositum.
Quantum ad primum dico, quod ens non est univocum dictum in quid de omnibus per se intelligibilibus, quia non de differentiis ultimis, nec propriis passionibus entis.
Nam differentia ultima dicitur, quia non habet differentiam, quia non resolvitur in conceptum quidditativum et qualificativum, delerminabilem et determinantem, sed est tantum conceptus ejus qualificativus, sicut ultimum genus habet tantum conceptum quidditativum.
Primum, videlicet de differentiis ultimis, dupliciter probo. Primo sic: Si differentiae includant ens univoce dictum de eis, et non sunt omnino idem ; ergo sunt diversa, aliquid idem, entia: talia sunt proprie differentia ex 5. et 10. Metaph. ergo differentiae illae ultimae proprie erunt differentes ; ergo aliis differentiis differunt.Quod illae aliae includant ens quidditative, arguitur de eis, sicut de prioribus, et ita erit processus in infinitum in differentiis, vel stabitur ad aliquas omnino non includentes ens quidditative, quod est propositum,quia illae solae erunt ultimae.
Secundo sic (b), sicut ens compositum in re, componitur ex actu et potentia in re, ita conceptus compositus per se unus componitur ex conceptu potentiali et actuali, sive ex conceptu determinabili et determinante. Sicut igitur resolutio entium compositorum stat ultimo ad simpliciter simplicia scilicet ad actum ultimum et potentiam ultimam, quae sunt primo diversa, ita quod nihil unius includit aliquid alterius, alioquin hoc non esset primo actus, nec illud primo esset potentia,quod enim includit aliquid potentialitatis, non primo est actus : ita oportet in conceptibus, omnem conceptum non simpliciter simplicem, et tamen per se unum, resolvi in conceptum determinabilem et determinantem, ita quod ista resolutio stet ad conceptus simpliciter simplices, scilicet ad conceptum determinabilem tantum, ita quod nihil determinans includat, et ad conceptum determinantem, qui scilicet non includit aliquem conceptum determinabilem ; ille conceptus tantum determinabilis est oonceptus entis, et determinans tantum est conceptus ultimae differentiae ; ergo isti erunt primo diversi, ita quod unum nihil includit alterius.
Secundum (c), scilicet propositum de passionibus entis probo dupliciter,primo sic : passio per se secundo modo praedicatur de subjecto primo Posteriorum, ergo subje ctum ponitur in definitione passionis sicut additum, ex eodem 1. Post. et ex.l.Metaph. Ens igitur in ratione suae passionis cadit ut additum Habet enim passiones proprias, ut patet per Philosophum. 4. Metaph. cap. 3. ubi vult quod sicut linea inquantum linea habet proprias passiones, et numerus inquantum numerus, ita sunt aliquae passiones entis inquantum ens ; sed si ens cadit in ratione earum ut additum, ergo non est per se primo modo in ratione quidditativa earum.
Hoc etiam confirmatur per Phi losophum, primo Posteriorum, cap. de statu principiorum, ubi vult quod praedicationes per se non convertuntur, ita quod si praedicatum dicatur de subjecto per se, non e converso dicetur subjectum de praedicato per se, sed per accidens, ergo si ista est per se secundo modo, ens est unum,haec, unum est ens, non est per se primo modo, sed quasi per accidens, sicut ista propositio est per accidens, risibile est homo.
Secundo sic (d) ens sufficienter dividitur tanquam in illa quae includunt quidditative ipsum, in ens increatum et in decem genera, et in partes essentiales decem generum ; quidquid sit de istis, non videtur habere plura dividentia quidditative, quin sint in istis ; igitur si unum ut unum includat quidditative ens, continebitur sub aliquo istorum ; sed non est aliquid decem generum, nec ex se est ens increatum, quia convenit entibus creatis, igitur esset species in aliquo genere, vel principium essentiale alicujus generis; sed hoc est falsum, quia omnis pars essentialis in quocumque genere, et omnis species cujuscumque generis includit limitationem, et ita quodcumque transcendens esset de se finitum, et per consequens repugnaret enti infinito, nec posset dici de ipso formaliter, quod est falsum, quia omnia transcendentia dicuntur perfectiones simpliciter, et conveniunt Deo in summo.
Tertio (e) argui potest, et in hoc etiam confirmatur prima ratio ad conclusionem istam, quia si unum includit ens quidditative,non in-, cludit praecise ens, quia idem tunc esset passio sui ipsius; ergo includit ens et aliquid aliud. Sit illud A, aut igitur illud A includit ens, aut non ; si sic, unum bis includeret ens, et esset processus in infinitum,vel ubicumque stabitur illud ultimum, quod est de ratione unius, et non includit ens, vocetur A, unum ratione entis inclusi non est passio, et per consequens illud aliud inclusum, quod est A, est primo passio, et est tale, quod non includit ens quidditative, et ita quidquid est primo passio entis, ex hoc non includit ens quidditative.