IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Resolvit ut maximam tenendum, quidquid non includit evidenter contradictionem, nec infert eam, non esse denegandum omnipotentiae Dei ; et unum corpus in pluribus locis sse, est tale, ut patet solvendo rationes in contrarium, et explicat quomodo non repugnet plura ubi convenire eidem corpori, quia sunt respectus extrinseci.
Dico (a) ergo ad quaestionem, quod est maxima mihi certissima, quod Deo est possibile omne quod non includit evidenter contradictionem, et ad quod non sequitur necessario contradictio: hoc est hujusmodi: ergo possibile est Deo, ut patebit solvendo rationes.
Dico ergo, quod Deo simpliciter est possibile idem corpus simul facere in diversis locis localiter ; hoc patet ex intellectu terminorum. Cum enim dico, idem corpus simul esse localiter in diversis locis, nihil dico super hoc corpus, nisi quemdam respectum extrinsecus advenientem fundatum in uno quanto ad aliud quantum circumscribens. Respectum autem talem plurificari super idem fundamentum ad diversos terminos, non apparet contra aliquid notum secundum rationem, quia respectus intrinsecus advenientes, de quibus minus videtur, possunt plurificari fundamento eodem manente ad diversos terminos, ut super eamdem albedinem possunt duae similitudines fundari ad duos terminos, ut probatum est libro tertio distinctione octava.
Assumptum, scilicet quocl ubi
non dicit nisi respectum extrinsecus advenientem ad circumscribens, satis patet ex dictis in praecedenti quoestione. Et mirum est, quod sequentes rationem tantum sequuntur imaginationem, .quod quia imaginatio non separat locum a corpore, nec e converso, nec percipit unum plurificari sine alio, ideo dicatur simpliciter impossibile unum sine alio plurificari; sequendo tamen imaginationem non apparet aliud.
Sed exclusa ista imaginatione, quae semper innitens sensibus non aliud apprehendit, et sequendo rationem ex rationibus terminorum, nulla est necessitas, quod plurificato uno plurificetur aliud, ut plurificato posteriori non est necesse prius plurificari: ipsa autem ubi sunt manifeste posteriora ipso quanto locato, et accidentaliter et contingenter advenientia: in multis etiam aliis, ubi major est connexio, secundum rationem concedimus unum sine altero plurificari ; vix enim est aliqua habitudo accidentalior suo fundamento quam sit ubi, nec aliquis modus essendi in, nec aliquis modus ab, et sic de aliis multis habitudinibus ; et tamen in aliis habitudinibus, non ita proterve asseritur impossibilitas plurificationis habitudinum circa idem fundamentum.
Et si instes, quod Verum est, quod plures respectus possunt fundari in eodem fundamento, quando unus eorum non adaequat totum fundamentum, hic autem unum ubi adaequat totam rationem quanti, inquantum locabile est; hoc videtur sine ratione dictum, quia respectus, qui oritur ex natura fundamenti, magis videtur adaequari fundamento, quam ille qui extrinsecus advenit, caeteris paribus. Sed ad duos terminos possunt esse in eodem fundamento duo tales respectus orientes ex natura fundamenti, ut duae aequalitates ad duo quanta aequalia ; ergo sine ratione fingitur, quod hic unus respectus adaequatur.
Confirmatur, quia non magis adaequat quantitatem sua praesentia ad locum, quam adaequat substantiam sua praesentia sibi conveniens: sed substantia ponitur posse habere plures praesentias etiam primo, cum sit primus terminus multarum conversionum in multis altaribus, et cum hoc tamen est praesens in caelo sub modo quantitativo; ergo.
Aliqua argumenta sunt facilia, et solventur eo modo quo procedunt in generali. Multa alia sunt difficilia secundum imaginationem, quae procedunt in exemplis supra adductis de calore et frigore, fame et saturitate, sanitate et aegritudine, morte et vita, et sic de aliis.