IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Ponit primo definitionem meriti. Secundo, ait meritam non semper esse in eo cui dator praemium. Tertio, Christus meruit nobis bono velle voluntatis. Quarto, radix meriti proprie loquendo, est in affectione justitiae, non in affectione commodi, id est, in actu libero conformi inclinationi naturali ; de quo 2. dist. 6. quaest. 2. affectio justitiae est actus liber conformiter regulae superioris elicitus naturali vel supernaturali dictamine. Quinto, Christus, quia secundum corpus viator, potuit aliquid appetere contra affectionem commodi, et in hoc mereri, quod non possunt alii Beati, v. g. vigilando, jejunando, etc. Sexto, Christus meruit per actus voluntatis inferioris portionis, id est, quatenus respicit ea quae sunt ad finem, de quo supra dist. 15. et 2. dist. 24.
In ista quaestione (b) primo videndum est, quomodo Christus meruit ; difficile tamen videtur salvare quod meruerit, cum fuerit Beatus, et perfecte conjunctus fini secundum voluntatem in primo instanti. Unde si in primo vel aliquo alio potuit mereri, videtur quod alii Beati mereantur, vel mereri possint in infinitum, et ita eorum praemium nunquam perfecte habetur.
Videndum tamen est primo, quid sit meritum. Et dico quod meritum est aliquid acceptatum vel acceptandum in alio, pro quo ab acceptante est aliquid retribuendum illi, in quo est quasi debitum illi pro illo merito, vel alteri pro quo meruit ; non enim meritum dicit semper actum, qui sit in potestate ejus, cui fit retributio, sed hoc solum est quando aliquis meretur sibi ipsi. Quando autem unus meretur alteri per orationes vel alias afflictiones acceptas Deo, quamvis illa sint in potestate merentis, non tamen sunt in potestate ejus pro quo facit ; et tunc meritum formaliter dicit ordinem alicujus actus laudabilis in merente ad acceptantem, quem acceptans acceptat, ut retribuat ei pro quo acceptatur ; et ex hoc sequitur quod unus potest mereri pro alio ; quia tamen in Deo nihil est acceptandum non acceptatum, ideo in descriptione meriti non oportet addere, acceptandum in ordine ad Deum. Deus igitur acceptans bonum factum, vel bonum velle alicujus, tribuit sibi, si indigeat ; si tamen sit ita perfectus, quod non indigeat perfectione, sicut Christus, retribuit aliis, pro quibus meretur.
Tunc ad propositum (c) loquendo de merito prout consistit in bono velle voluntatis, dico quod Christus meruit nobis tali velle ; et dico quod radix omnis meriti consistit, proprie loquendo de merito, in affectione justitiae voluntatis, non autem in affectione commodi, nec in affectione justitiae, ut ordinat affectionem commodi. Hoc patet, quia primum objectum, circa quod aliquis meretur primo, est ipse Deus, secundum quod affectione justitiae vult Deo bonum, ut esse et bene esse, scilicet justum, sapientem, etc. sed voluntas affectione commodi respicit proprium bonum, et aliquando inordinate, nisi reguletur et ordinetur affectione justitiae ; ideo meritum non consistit primo in affectione justitiae, ut moderatur et ordinat affectionem commodi circa proprium bonum ; sed sicut primum demeritum Angelorum fuit inordinatus motus, et desiderium beatitudinis circa Deum, ita meritum est ordinatus motus circa Deum, volendo sibi bonum, et post volendo cum debitis circumstantiis, sibi conjungi ipsum in se et in aliis. Et ideo (d) omne amatum affectione commodi, si non ordinetur et moderetur affectione justitiae, est demeritum, quia est immoderatus appetitus proprii boni, vel indifferens, si posset esse indifferens, de quo non modo (forte enim potest secundum quod praevenit affectionem justitiae), ideo in affectione commodi, nisi referatur ad ultimum finem affectione justitiae, non consistit meritum.
Sed alii Beati a Christo (e), quia secundum totam voluntatem conjuncti sunt ultimo fini, scilicet Deo, affectione justitiae perfectissimae, etiam habent summum commodum conjunctum sibi, quod appetunt affectione commodi, scilicet conjunctionem summi boni, ideo non possunt habere actum oppositum affectioni commodi, ut libere velint aliquid, quod non sit eis commodum. Nullum enim est objectum in patria, quod possint velle, quod sit eis incommodum, quod affectione commodi nolunt. Sed Christus secundum aliquid fuit viator, et passibilis secundum partem sensitivam et portionem inferiorem voluntatis, ideo multa habuit objecta praesentia sensibus et portioni inferiori, cira quae potuit libere velle contra affectionem commodi, quae semper est ad conveniens illi, cujus est ; ideo jejunando, vigilando, orando, et multis aliis talibus potuit mereri, vel exercendo talia exterius, vel volendo interius talia propter Deum.
Tunc dico quod licet Angeli habeant bonas operationes circa nos, vel alii Beati, quia tamen illi actus sunt inclusi in beatitudine illorum, hoc est ratione beatitudinis, et ex illius plenitudine et collatione obligantur nobis a Deo, potest dici quod non merentur (f) ; sed hujusmodi operationes Christi praedictae non includuntur in sua beatitudine ; ideo per illos actus meruit, quia quantum ad illos actus fuit viator,non comprehensor, ita quod radicaliter includantur in sua beatitudine.
Similiter potest dici, si hoc non placet, scilicet quod meruit tantum actibus partis sensitivae imperatis a voluntate, secundum primam opinionem supra, sed quod etiam potuit secundum partem intellectivam, tunc potest dici, quod quantum ad omnes actus portionis inferioris potuit mereri. De his (g) dico, qui respiciunt ea, quae sunt ad finem. Sed quomodo ? dico quod etsi portio superior fuit perfecte conjuncta Deo secundum actum beatificum, fuit tamen eadem voluntas passibilis secundum portionem inferiorem, et ut sic, fuit viatrix et potuit mereri.