Consequenter orat contra hostes, cum dicit, erubescant. Et primo ponit suam petitionem. Secundo assignat illorum meritum, ibi, quae loquuntur.
Et notandum quod haec oratio magis intelligenda est per modum praenunciationis quam orationis; quasi dicat, erubescant, conformando voluntatem suam divinae justitiae. Contra primum tria ponit quae in eis venient: quia in judicio confundentur; unde dicit, erubescant. Quoniam dicet, Matth. 25: esurivi, et non dedistis mihi manducare etc. Quoniam conscientia reprehendet eos: isa. 1: erubescetis super hortis quos elegeratis cum fueritis etc.. Secundo mittentur in supplicium aeternum: et hoc est quod dicit, et deducantur in infernum: Ps. 48: sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos. Tertio obmutescent; unde dicit, muta fiant labia dolosa: Ps. 106: omnis iniquitas oppilabit os suum.
Sed contra. Immo erunt loquentia: Apoc. 16: blasphemaverunt deum etc.. Item ingemiscent: Sap. 5: gementes prae angustia spiritus, et dicentes etc..
Respondeo. Dicendum quod obmutescent a verbis superbiae et doloris illati sanctis.