Quod divina lege ordinamur ad dilectionem proximi.
Ex hoc autem sequitur quod divina lex dilectionem proximi intendat.
Oportet enim esse unionem affectus inter eos quibus est unus finis communis.
Communicant autem homines in uno ultimo fine beatitudinis, ad quem divinitus ordinantur. Oportet igitur quod uniantur homines ad invicem mutua dilectione.
Adhuc. Quicumque diligit aliquem, consequens est ut etiam diligat dilectos ab eo, et eos qui coniuncti sunt ei.
Homines autem dilecti sunt a deo, quibus sui ipsius fruitionem quasi ultimum finem praedisposuit. Oportet igitur ut, sicut aliquis fit dilector dei, ita etiam fiat dilector proximi.
Amplius. Cum homo sit naturaliter animal sociale, indiget ab aliis hominibus adiuvari ad consequendum proprium finem. Quod convenientissime fit dilectione mutua inter homines existente. Ex lege igitur dei, quae homines in ultimum finem dirigit, praecipitur in nobis mutua dilectio.
Item. Ad hoc quod homo divinis vacet, indiget tranquillitate et pace. Ea vero quae pacem perturbare possunt, praecipue per dilectionem mutuam tolluntur.
Cum igitur lex divina ad hoc ordinet homines ut divinis vacent, necessarium est quod ex lege divina in hominibus mutua dilectio procedat.
Praeterea. Lex divina profertur homini in auxilium legis naturalis. Est autem omnibus hominibus naturale ut se invicem diligant. Cuius signum est quod quodam naturali instinctu homo cuilibet homini, etiam ignoto, subvenit in necessitate, puta revocando ab errore viae, erigendo a casu, et aliis huiusmodi: ac si omnis homo omni homini esset naturaliter familiaris et amicus. Igitur ex divina lege mutua dilectio hominibus praecipitur.
Hinc est quod dicitur Ioan. 15-12: hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem; et I Ioan. 4-21: hoc mandatum habemus a deo, ut qui diligit deum, diligat et fratrem suum. Et Matth. 22-39 dicitur secundum mandatum est, diliges proximum tuum.