CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad quaestionem igitur respondeo. Hic Doctor ponit duos articulos. In primo ostendit de quibus rebus praedicatur ens mquid, et de quibus non.In secundo ostendit quomodo ens sit adaequatum objectum intellectus nostri.
Primus articulus est ibi : Quantum ad primum, dico quod ens non est univocum, etc. Intendit ergo Doctor primo probare, quod ens non praedicetur in quid de ultimis differentiis, quibus supple aliqua ultimate differunt, et quid sint ulti mae differentiae, infra patebit in praesenti quaest. Prima probatio est ibi : Si differentiae includant ens univoce, etc. In ista ratione Doctor supponit differentiam inter praedicari univoce et esse praedicatum tantum univocum, quam ponit in 3. Praedicari univoce pro nunc de pluribus, est quod non tantum nomen sit commune illis, licet conceptus significatus per nomen vere praedicetur in quid de illis, sicut animal de homine et asino. Praedicatum vero tantum univocum est, quod non tantum nomen sit commune pluribus, sed conceptus significatus per nomen vere praedicetur de illis, non tamen in quid ut album, praedicatur de ligno et lapide, quia non tantum nomen praedicatur de illis, sed etiam conceptus nominis vere praedicatur, licet tantum denominative. Praedicatum vero aequivocum est quando tantum nomen est commune pluribus, et significata nominis sunt immediata illa plura, de quibus nomen praedicatur. Quando ergo Doctor accipit praedicari univoce, intelligit quod conceptus significatus per nomen praedicetur in quid de illis. Secundo supponit, quod quando aliqua includunt aliquid quidditative, et non sunt omnino idem ad invicem, quod illa sunt propria differentia, quia inter se differunt, et in aliquo quidditative conveniunt ; et loquitur Doctor de illis, quae proprie differunt, nam aliqua sunt differentia secundum quid tantum, aliqua sunt differentia simpliciter, ut illa quae conveniunt in aliquo quidditative, et inter se differunt essentialiter et quidditative. Tunc Doctor arguit sic : Sint A et B ultimae differentiae , aut A et B sunt primo diversa, id est, in nullo quidditative convenientia, sed seipsis quidditative diversa, et tunc habetur intentum ; aut A et B sunt differentia, idest, in aliquo quidditative convenientia, et per aliud et aliud differentia, et illa quibus differunt A et B, dicantur C et D, tunc quaerendum est, ut prius ; aut ergo stabitur, quod ultimae differentiae sint primo diversa, et in nullo quidditative convenientia, aut erit processus in infinitum.
(b) Secunda ratio est ibi: Secundo sic. Ista ratio est satis evidens et stat in hoc: quod est similis modus in componendo compositum reale, et conceptum non simpliciter simplicem, et est similis modus resolutionis utriusque compositi. Certum est, quod compositum semper componitur ex aliquo quod est in potentia, et ex aliquo quod est in actu et resolvitur in illa; et similiter conceptus non simpliciter simplex, puta conceptus hominis componitur ex aliquo potentiali, puta determinabili sive contrahibili, et ex aliquo actuali, puta determinativo, sive contractivo, sicut conceptus hominis componitur ex conceptu animalis,ut determinabili et contrahibili, et conceptu rationalis, ut determinativo et contractivo ; et non tantum conceptus hominis componitur ex conceptu animalis determinabili, sed ex omni conceptu per se determinabili quidditative, ut ex conceptu corporis, substantiae, entis ; et similiter componitur ex omni conceptu per se determinativo, et sic resolvitur in illa. Hoc idem dico de composito reali, modo compositum reale ut homo, non tantum resolvitur in corpus organicum et animam intellectivam, sed resolvitur in materiam primam et ultimam formam, ita quod materia prima et ultima forma sint simpliciter diversa, quia materia prima est tantum determinabilis, et in potentia subjectiva. Forma vero ultima substantialis sic est ultimus actus compositi, quod nullo modo potest esse in potentia subjectiva alicujus pertinentis ad esse compositi. Sunt etiam aliquae formae intermediae, quae includunt aliquid materialitatis sive aliquid potentialitatis subjectivae, et aliquid actualitatis, ut omnes formae quae sunt inter materiam primam hominis et ultimam formam, sive quae praeexiguntur ; nam materia prima hominis antequam dicatur pars substantialis hominis prius fit sub forma seminis, deinde sub forma lactis, deinde sub forma sanguinis, deinde sub forma carnis, deinde sub forma organizationis , et ultimo sub anima intellectiva ; omnes istae formae intermediae, ut patet, includunt aliquid actualitatis et aliquid potentialitatis subjectivae. Stat ergo resolutio hominis ultimata ad ultimam formam, quae nihil potentialitatis subjectivae includit, et ad primam materiam,quae nihil actualitatis includit,et sic sunt simpliciter simplicia et primo diversa. Hoc idem dico de conceptu simpliciter simplici, puta de conceptu hominis, quod resolvitur in aliqua primo diversa, puta in aliquem conceptum tantum determinabilem et contrahibilem, et in alium conceptum tantum determinativum et contractivum, et conceptus tantum determinabilis est conceptus entis, et conceptus tantum determinativus ; et nullo modo determinabilis est conceptus ultimae differentiae, et per consequens ultima differentia non includit ens quidditative, quia si sic, tunc in sua ratione formali et quidditativa, includeret aliquid determinabilitatis et contrahibilitatis, et tunc non esset tantum conceptus determinativus.
Sed in ista littera Doctoris occurrunt aliquae difficultates. Prima in hoc, quod dicit quod materia prima est simpliciter simplex, et similiter ultima forma. Hoc videtur repugnare dictis suis, quia illud est simpliciter simplex, quod non est resolubile in priores conceptus quidditativos, ut ipse dicit praesenti d.q. 2.et alibi. Sed materia prima resolvitur in ens quidditative, quia ens praedicatur in quid de ea, ut expresse patet ab ipso in quaest. praesenti, ergo non erit simpliciter simplex. Hoc idem dico de forma ultima compositi realis.
Dico, quod aliquid esse simpliciter simplex potest dupliciter intelligi. Uno modo quod non sit compositum realiter ex re et re, sive quod non includat realiter aliquid potentialitatis et aliquid actualitatis, et sic materia prima dicitur simpliciter simplex. Alio modo aliquid dicitur simpliciter simplex, quod non est compositum ex conceptu determinabili et conceptu deterrainativo, et sic materia prima non est simpliciter simplex, quia resolvitur in conceptum entis quidditativa. Si etiam tertio dicatur quod illud dicitur proprie simpliciter simplex, quod non est resolubile in plures conceptus essentiales, quorum unus sit essentialiter determinativus, et aliud essentialiter determinabilis ; et hoc modo materia prima est simpliciter simplex, quia etsi includat ens quidditative ut conceptum determinabilem, tamen ille conceptus non contrahitur ad materiam primam per aliquem conceptum essentialem, ut patet, sed tantum per aliquem modum intrinsecum ; et isto modo sola species vel specialissima, vel subalterna dicitur conceptus non simpliciter simplex, quia vere resolubilis in plures conceptus essentiales, scilicet determinabilis et determinativi.
Secundo dubitatur in hoc, quod dicit quod materia prima et forma ultima sunt primo diversa, quia in hoc sibi videtur contradicere, quia vult ipse expresse,quod illa dicatur primo diversa,quae in nullo conceptu quidditativo conveniunt, et ex alia parte concedit hic in praesenti quaest, quod materia prima et forma ultima conveniunt in conceptu entis quidditative.
Dico quod non vult Doctor quod materia prima et forma sint simpliciter et absolute primo diversa, scilicet in nullo praedicato dicto in quid convenientia, quia in hoc sibi contradiceret ; sed dicuntur primo diversa quantum ad esse actuale formale, et potentiale subjectivum, sic intelligendo, quod nec materia prima includit quidditative aliquid actualitatis formalis, nec forma ultima includit quidditative aliquid potentialitatis subjective respectu formae substantialis, et in hoc dicuntur primo diversa.
Potest etiam dici quod dicuntur primo diversa in hoc quod distinguuntur se totis subjective, quia non conveniunt in aliquo genere quidditative ; non tamen dicuntur primo diversa objective, quia non distinguuntur se totis objective, cum conveniant in ente quidditative.
Nota etinm quod quando dicit, quod materia prima nihil actualitatis includit, non loquitur simpliciter de actualitate, quia statim contradiceret sibi, nam in dist. 12. quaest. 1. et 2. secundi, dicit et probat, quod est vere actus entitativus, et per consequens concludit entitativam actualitatem. In proposito ergo debet intelligi, quod nihil actualitatis formalis includit.
(c) Secundum, scilicet propositum de passionibus. Hic Doctor intendit probare, quod ens non praedicetur in quid de suis passionibus, et non loquor hic de passionibus disjunctis, sicut sunt actus et potentia, finitum et infinitum, absoIuum et respectivum, quantum et non quantum, unum et multa, et hujusmodi, sed loquor de passionibus convertibilibus cum ente, ut unam, bonum, verum, etc. Et probat intentum tribus rationibus. Et prima ratio formatur sic : Nihil includitur quidditative in aliquo, quod tantum ponitur in ejus definitione ut additum, patet, quia tale additum praesupponit quidditatem cui additur. Dicitur enim proprie addi habenti esse completum quidditative, sed ens tantum additur in definitione passionis, patet, quia passio tantum praedicatur de subjecto per se secundo modo, ut patet primo Posterior. text, comment. 9. quasi in principio, ubi ponit, quae per se primo modo, et quae per se secundo modo; et in per se secundo modo subjectum ponitur in definitione , ut patet ibi. E clare exponit Commentator ibi, hoc idem patet 1. Metaph. text. com. 4. ubi vult quod substantia sit prior accidente definitione, etc. et sic substantia ponitur ut additum in definitione accidentis.
Modo ens habet proprias passiones, ut patet 4. Metaph. t. com. 5: Quoniam, inquit, sicut sunt, et numeri inquantum numerus propriae passiones , ut imparitas , paritas , commensuratio, aequalitas , excedentia et defectio , et haec secundum se et ad invicem insunt numeris . Similiter autem et d e solido et immobili , et levi et gravi sunt alia propria , sic et enti inquantum ens sunt quaedam propria, et ea sunt, de quibus est Philosophi perscrutari veritatem. Haec ibi. Si ergo ens habet illas passiones , cadit in definitione earum ut additum , et per consequens non poterit de eis praedicari quidditative, etc. Confirmatur, quia si haec est per se secundo modo ens est unum, ut supra patet, primo Posteriorum , quia passio praedicatur per se secundo modo de subjecto ;
ergo ista non erit per se , unum est ens. Consequentia patet, quia per se non convertitur in per se, ut patet primo Posterior. text. com. 35. Ens enim includit causam inhaerentiae passionis ad subjectum, non e contra ; si enim esset per se unum est ens, tunc unum includeret causam talis inhaerentiae per se, ut patet a Doctore libro tertio Metaphysicae.
Secunda ratio est ibi : secundo sic. (d) Ista ratio est satis clara, hoc tamen supposito, videlicet recipiens praedicationem alicujus in quid est inferius eo quod praedicatur in quid, ut patet, et quidquid est inferius ente, aut est creatum aut increatum, et passiones entis non sunt inferiores ente, cum convertantur cum illo ; et si ens praedicaretur in quid de illis, de necessitate essent inferiores, et sic aut creatae, aut increatae.
Et quod dicit in ista littera, quod ens sufficienter dividitur (tanquam in illa, quae includunt quidditative ipsum) in ens increatum et in decem genera, videtur dubium, quia substantia transcendens est ens quidditative, et tamen non sequitur quod sit creata aut increata, et similiter sapientia transcendens est ens quidditative. Sed quia haec difficultas, videlicet an substantia transcendens possit praedicari de substantia creata, requirit prolixiorem tractatum, ideo haec difficultas, dimittatur usque ad distinctionem octavam hujus quaestionis secundae, in responsione ad ultimum argumentum principale.
Item, quod dicit in littera quod omnia transcendentia dicuntur perfectiones simpliciter, hoc debet sane intelligi, quia loquitur de transcendentibus quantis non necessario includentibus aliquam imperfectionem.
(e) Tertia ratio est ibi: Tertio argui potest, et declaro litteram: Quia si unum includit ens quidditativa, non indidit praecise ens, quia idem tunc esset passio sui ipsius, id est, quod si unum sit praecise ipsum ens, et cum unum dicatur passio entis, tunc idem esset passio sui ipsius , quod est falsum. Sequitur : ergo includit ens et aliquid aliud, id est, quod ipsa unitas ultra entitatem inclusam q.uidditative (si dicatur ens quidJitative), dicitur etiam aliquid aliud ab illa entitate, et illud aliud dicatur .A Sequitur, aut igitur illud A includit ens, supple quidditative, aut non ; si sic, unum bis includeret ens, patet, quia si unum primo includit ens quidditative, et includit aliquid aliud, et illud aliud includit ens quidditative. Sequitur, quod unum includit bis ens quid-:ditative,quod est inconveniens. Sequitur : et esset processus in infinitum, supple semper quaerendo de illo alio. Exemplum, unum dicatur A, A includit ens quidditative, illud ens dicatur B, et ultra ens includit aliquid aliud, et dicatur C, quaeritur, aut C includit B quidditative; si sic, aut praecise B, aut aliquid aliud ; si praecise B, ergo A includit bis ipsum B sive ens; si C includit aliquid aliud, illud aliud dicatur D, aut D est B quidditative, et sic processus in infinitum. Sequitur : Vel ubicumque stabitur illud ultimum, puta C quod est de ratione unius, et non includit ens, supple ipsum C unum, sive A ratione entis inclusi non est passio entis, ut patet. Sequitur : Et per consequens illud aliud inclusum, quod est A est primo passio, quia inclusum in A non includit ipsum ens quidditative, et sic stat, quod quidquid est prima passio entis , non includit ipsum ens quidditative.